ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber III, Caput II 第III巻 第II章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 433C · 19 sectiones

De sacramentis libri sex 3.2.1

1

Baptizatum consignari Spiritu sancto, ad quem cum spectent omnes virtutes, quodam tamen praecipuo jure septem pertinent: eidem baptizato ubi ad altare accesserit, oculos caeci in Joannis Evangelio descripti instar, luto liniri, per quod peccatorum confessio significatur: quo loco iis qui peccatores esse se negant, confutatis, oculos hac impositione luti ad videnda spiritalia aperiri demonstrat.

PL 16, 433C

洗礼を受けた者は聖なる霊によって証印を押される。すべての徳は霊に属するが、七つは特別な権利によって霊に属する。同じ洗礼を受けた者が祭壇に近づいたとき、ヨハネによる福音書に描かれた盲人にならって、目に泥を塗られる。それによって罪の告白が表される。この箇所で、自らが罪人であることを否定する者たちを論駁し、泥のこの塗付によって、霊的なものを見るように目が開かれることを示す。

De sacramentis libri sex 3.2.2

2

8. Sequitur spiritale signaculum quod audistis hodie legi (De Consec., dist. 4, c. Accepisti, § Sequitur) ; quia post fontem superest ut perfectio fiat; quando ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii atque virtutis, Spiritus cognitionis atque pietatis, Spiritus sancti timoris: septem quasi virtutes Spiritus (Esai. XI, 2) .

PL 16, 434A

8. 霊の印が続く。諸君が今日読まれるのを聞いたものである(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Accepisti」法文、§「Sequitur」)。泉のあとには、完成がなされることが残っているからである。そのとき、司教の呼び求めによって聖なる霊が注がれる。知恵と理解の霊、助言と徳の霊、認識と敬虔の霊、聖なる畏れの霊である。これらはいわば霊の七つの徳である(イザヤ11:2)。

De sacramentis libri sex 3.2.3

3

9. Et omnes quidem virtutes ad Spiritum pertinent: sed istae quasi cardinales sunt, quasi principales.

PL 16, 434A

9. 確かにすべての徳は霊に属する。しかしこれらはいわば枢要のもの、いわば主要のものである。

De sacramentis libri sex 3.2.4

4

Quid enim tam principale, quam pietas? quid tam principale, quam cognitio Dei? quid tam principale, quam virtus? quid tam principale, quam consilium Dei? quid tam principale, quam timor Dei? sicut timor saeculi infirmitas, ita timor Dei magna est fortitudo.

PL 16, 434B

実際、敬虔ほど主要なものがあろうか。神の認識ほど主要なものがあろうか。徳ほど主要なものがあろうか。神の助言ほど主要なものがあろうか。神への畏れほど主要なものがあろうか。世への恐れが弱さであるように、神への畏れは大きな強さである。

De sacramentis libri sex 3.2.5

5

10. Istae sunt septem virtutes quando consignaris. Nam ut ait Apostolus sanctus: Quia multiformis est, inquit, sapientia Dei nostri (Ephes. III, 10) . Et ut multiformis est sapientia Dei, ita multiformis est Spiritus sanctus, qui habet diversas variasque virtutes.

PL 16, 434B

10. これらは、あなたが証印を押されるときの七つの徳である。聖なる使徒が言うとおりである。「我々の神の知恵は多様である」(エフェソ3:10)と彼は言う。神の知恵が多様であるように、聖なる霊もまた多様であり、さまざまな多くの徳をもつ。

De sacramentis libri sex 3.2.6

6

Unde et Deus virtutum dicitur: quod aptari potest Patri et Filio et Spiritui sancto. Sed hoc alterius disputationis, alterius est temporis. 11. Post haec quid sequitur? Venire habes ad altare (Ps. LXXIX, 5) .

PL 16, 434B

それゆえ神は徳の神とも呼ばれる。これは父にも子にも聖なる霊にも当てはめうる。しかしこれは別の論述、別の時のことである。11. このあとに何が続くか。あなたは祭壇に来ねばならない(詩篇79:5)〔この引照は上の「徳の神」(Deus virtutum)に当たるらしい。詩篇79:5 は祭壇の句ではない〕。

De sacramentis libri sex 3.2.7

7

Quoniam venisti, videre habes quae ante non videbas, hoc est, mysterium quod legisti in Evangelio; si tamen non legisti, certe audisti.

PL 16, 434C

あなたは来たのだから、以前には見ていなかったものを見ねばならない。すなわち、福音書で読んだ奥義である。読んでいないとしても、確かに聞いたはずである。

De sacramentis libri sex 3.2.8

8

Caecus obtulit se Salvatori ut curaretur: et ille qui alios verbo tantum et sermone curabat, et refundebat imperio lumen oculorum; tamen in libro Evangelii qui scribitur secundum Joannem, qui vere prae caeteris vidit magna mysteria, et designavit, et declaravit; mysterium hoc in illo voluit praefigurare.

PL 16, 434C

盲人は癒やされるために救い主に身を差し出した。救い主は、ほかの人々をただ言葉と語りかけだけで癒やし、命令によって目の光を返していた。それでも、ヨハネによる福音書の書において——ヨハネは、ほかのどの者にもまさって偉大な奥義を真に見、示し、明らかにした者である——この奥義を、この盲人においてあらかじめ示そうと〔救い主は〕望んだ〔構文が整わない。tamen 以下の主語を救い主と取った。ヨハネとも取れる〕。

De sacramentis libri sex 3.2.9

9

Omnes quidem sancti evangelistae, omnes apostoli praeter proditorem, omnes sancti; tamen sanctus Joannes qui ultimus scripsit Evangelium, quasi necessarius requisitus et electus a Christo, majore quadam tuba fudit aeterna mysteria.

PL 16, 435A

確かに聖なる福音記者たちはみな、裏切り者を除く使徒たちはみな、聖なる者たちはみな、そうである。しかし、福音書を最後に書いた聖ヨハネは、いわば必要な者としてキリストに求められ選ばれて、より大きなラッパで永遠の奥義を注ぎ出した。

De sacramentis libri sex 3.2.10

10

Quidquid locutus est, mysterium est. Alius dixit caecum curatum, dixit Matthaeus, dixit Lucas, dixit Marcus: solus Joannes quid ait? Tulit lutum, et linivit super oculos ejus, et dixit ei: Vade in Siloam.

PL 16, 435A

彼が語ったことはすべて奥義である。ほかの者は盲人が癒やされたと言った。マタイが言い、ルカが言い、マルコが言った。ヨハネだけは何と言うか。「泥を取り、その目の上に塗り、彼に言った。『シロアムに行け』」。

De sacramentis libri sex 3.2.11

11

Et exsurgens ivit, et lavit, et venit videns (Joan. IX, 6, 7) . 12. Considera et tu oculos cordis tui. Videbas quae corporalia sunt, corporalibus oculis: sed quae sacramentorum sunt, cordis oculis adhuc videre non poteras.

PL 16, 435A

「そして彼は立ち上がって行き、洗い、見えるようになって来た」(ヨハネ9:6–7)。12. あなたも心の目を考えよ。あなたは体のものを体の目で見ていた。しかし秘跡に属するものを、心の目ではまだ見ることができなかった。

De sacramentis libri sex 3.2.12

12

Ergo quando dedisti nomen tuum, tulit lutum, et linivit super oculos tuos. Quid significat? Ut peccatum tuum fatereris, ut conscientiam tuam recognosceres, ut poenitentiam ageres delictorum, hoc est, sortem humanae generationis agnosceres.

PL 16, 435B

それゆえ、あなたが名を届け出たとき、彼は泥を取り、あなたの目の上に塗った。それは何を表すか。あなたが自分の罪を告白し、自分の良心を省み、罪の悔い改めを行い、すなわち人間の生まれの定めを認めるためである。

De sacramentis libri sex 3.2.13

13

Nam etiamsi non confiteatur peccatum, qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet confessionem omnium peccatorum, quod baptizari petit, ut justificetur, hoc est, ut a culpa ad gratiam transeat. 13. Nolite otiosum putare.

PL 16, 435B

実際、洗礼に来る者がたとえ罪を告白しないとしても、洗礼を求めること自体によって、あらゆる罪の告白を果たしている。義とされるため、すなわち咎から恩寵へと移るためである。13. これを無益だと思うな。

De sacramentis libri sex 3.2.14

14

Sunt quidam, scio certe aliquem fuisse qui diceret, cum illi diceremus: In hac aetate magis baptizari debes, dicebat ille: Quare baptizor? Peccatum non habeo. Numquid peccatum contraxi?

PL 16, 436A

ある人々がいる。私は確かに、ある人がこう言ったのを知っている。我々が彼に、「この年ごろだからこそ、あなたは洗礼を受けるべきだ」と言ったとき、彼はこう言った。「なぜ私が洗礼を受けるのか。私には罪がない。私が罪を招いたとでも言うのか」。

De sacramentis libri sex 3.2.15

15

Hic lutum non habuit, quod ei Christus non leverat, hoc est, non ei aperuerat oculos; nullus enim homo sine peccato. 14. Ergo agnoscit se hominem, qui confugit ad baptismum Christi.

PL 16, 436A

この者には泥がなかった。キリストが彼にそれを塗らなかった、すなわち彼の目を開かなかったからである。罪のない人は一人もいない。14. ゆえに、キリストの洗礼に逃れる者は、自分が人間であると認めているのである。

De sacramentis libri sex 3.2.16

16

Itaque et tibi imposuit lutum, hoc est, verecundiam, prudentiam, considerationem fragilitatis tuae; et dixit tibi: Vade in Siloam. Quid est Siloas?

PL 16, 436A

それゆえ彼はあなたにも泥を置いた。すなわち、恥じらいと、慎重さと、自分のもろさへの省察である。そして彼はあなたに言った。「シロアムに行け」。シロアムとは何か。

De sacramentis libri sex 3.2.17

17

Quod interpretatur, inquit, missus, hoc est: Vade ad illum fontem in quo crux Domini praedicatur: vade ad illum fontem in quo omnium Christus redemit errores.

PL 16, 436A

「遣わされた者と訳される」と彼は言う。すなわち、あの泉に行け、そこでは主の十字架が宣べ伝えられる。あの泉に行け、そこではキリストがすべての人の誤りを贖った、ということである。

De sacramentis libri sex 3.2.18

18

15. Isti, lavisti, venisti ad altare, videre coepisti, quae ante non videras; hoc est, per fontem Domini et praedicationem Dominicae passionis tunc aperti sunt oculi tui: qui ante corde videbaris esse caecatus, coepisti lumen sacramentorum videre.

PL 16, 436A

15. あなたは行き〔isti は iisti(行った)の縮まった形〕、洗い、祭壇に来て、以前には見なかったものを見始めた。すなわち、主の泉と主の受難の宣べ伝えによって、そのときあなたの目は開かれた。以前は心が盲目にされていると見えたあなたが、秘跡の光を見始めたのである。

De sacramentis libri sex 3.2.19

19

Ergo, fratres dilectissimi, venimus usque ad altare, ad tractatum uberiorem. Et ideo quia id temporis est, disputationem integram non possumus incipere: quia prolixior tractatus est, satis sit quod dictum est hodie; et crastina die, si Domino placet, de sacramentis ipsis tractabimus.

PL 16, 436B

それゆえ、最愛の兄弟たちよ、我々は祭壇に至り、より豊かな論述のところまで来た。今は時刻が時刻であるので、論の全体を始めることはできない。論述はより長いので、今日語ったことで足りるとしよう。明日、主の意に適えば、秘跡そのものについて論じよう。