De sacramentis libri sex 5.3.1
Quam uberes ad eos qui Dominicum corpus acceperint, fructus redeant; et quonam modo Ecclesiae de convivarum multitudine gestienti respondeat Christus: quantam denique fideles ex Aegyptiaca servitute reduces in hac esca sentiant jucunditatem.
PL 16, 448B主の体を受けた者たちに、どれほど豊かな実りが戻ってくるか、また、客人の多さに喜ぶ教会に、キリストがどのように答えるか、さらに、エジプトの隷属から戻った信徒たちが、この食べ物にどれほどの楽しさを感じるかを述べる。
De sacramentis libri sex 5.3.2
12. Ergo venisti ad altare, accepisti corpus Christi. Audi iterum quae sacramenta es consecutus. Audi dicentem sanctum David; et ille in Spiritu haec mysteria praevidebat, et laetabatur, et nihil sibi abesse dicebat. Quare?
PL 16, 448B12. それゆえ、あなたは祭壇に来て、キリストの体を受けた。どのような秘跡を得たかを、もう一度聞け。聖なるダビデが言うのを聞け。彼もまた、霊においてこれらの奥義を予見し、喜び、自分には何も欠けていないと言っていた。なぜか。
De sacramentis libri sex 5.3.3
Quia qui acceperit corpus Christi, non esuriet in aeternum. 13. Quoties audisti vicesimum secundum psalmum, et non intellexisti?
PL 16, 448Cキリストの体を受けた者は、永遠に飢えないからである。13. あなたは、第二十二篇をいくたび聞きながら、悟らなかったことか。
De sacramentis libri sex 5.3.4
Vide quemadmodum aptus sit coelestibus sacramentis (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Audi psalmum) : Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit.
PL 16, 448Cそれが天の秘跡にいかにふさわしいかを見よ(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「Audi psalmum」)。「主は私を養う。私には何も欠けることがない。牧場の場所に、そこに私を据えた。養いの水のほとりに私を導き、私の魂を立ち返らせた」。
De sacramentis libri sex 5.3.5
Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus; ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 1 et seq.) .
PL 16, 448C「その名のゆえに、私を正義の道に導いた。たとえ死の陰の中を歩むとしても、私は悪を恐れない。汝が私とともにいるからである。汝の鞭杖と汝の杖、それらが私を慰めた」(詩篇22:1以下)。
De sacramentis libri sex 5.3.6
Virga imperium, baculus passio est, hoc est, aeterna divinitas Christi, sed etiam passio corporalis: illa creavit, haec redemit. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
PL 16, 448C鞭杖は権威、杖は受難である。すなわち、キリストの永遠の神性であり、しかしまた体の受難でもある。前者は創造し、後者は贖った。「汝は私の目の前に、私を苦しめる者たちに向かって食卓を備えた」。
De sacramentis libri sex 5.3.7
Impinguasti in oleo caput meum; et poculum meum inebrians quam praeclarum est. 14. Venistis ergo ad altare, accepistis gratiam Christi, sacramenta estis coelestia consecuti.
PL 16, 449A「汝は油で私の頭を満たした。私を酔わせる私の杯は、なんと輝かしいことか」。14. それゆえ、諸君は祭壇に来て、キリストの恩寵を受け、天の秘跡を得た。
De sacramentis libri sex 5.3.8
Gaudet Ecclesia redemptione multorum, et astare sibi familiam candidatam spiritali exsultatione laetatur. Habes hoc in Canticis canticorum. Laetata invocat Christum, paratum habens convivium, quod dignum coelesti epulatione videatur.
PL 16, 449A教会は、多くの者の贖いを喜び、白い衣をまとった家の者たちが自分のそばに立っているのを、霊の歓喜をもって楽しむ。あなたはこれを雅歌に見いだす。喜んで、天の饗宴にふさわしいと見える宴を備えて、キリストを呼ぶ。
De sacramentis libri sex 5.3.9
Ideoque ait: Descendat frater meus in hortum suum, et capiat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1) . Quae sunt istae pomiferae? Lignum aridum factus eras in Adam: sed nunc per gratiam Christi pomiferae arbores pullulatis.
PL 16, 449Aそれゆえ〔教会は〕言う。「私の兄弟が自分の園に下り、自分の果樹の実を取るように」(雅歌5:1)。この果樹とは何か。あなたはアダムにおいて枯れ木となっていた。しかし今、キリストの恩寵によって、諸君は実を結ぶ木として芽吹いている。
De sacramentis libri sex 5.3.10
15. Libenter accipit Dominus Jesus, et dignatione coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit, in hortum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis: manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo.
PL 16, 449A15. 主イエスは喜んでこれを受け、天上のへりくだりをもって、自らの教会に答えた。彼は言う。「私は園に下り、没薬を私の香油とともに摘み取った。私のパンを私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」。
De sacramentis libri sex 5.3.11
Edite, inquit, fratres mei, et inebriamini (Ibid.) . 16. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis. Quae est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX, 9) , hoc est populum Dei.
PL 16, 449B彼は言う。「食べよ、私の兄弟たちよ、そして酔え」(雅歌5:1)。16. 「私は没薬を私の香油とともに摘み取った」。この収穫とは何か。ブドウの木を知れ。そうすれば、収穫が分かる。彼は言う。「汝はエジプトからブドウの木を移した」(詩篇79:9)。すなわち、神の民のことである。
De sacramentis libri sex 5.3.12
Vos estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati, quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis. 17. Manducavi panem meum cum melle meo.
PL 16, 449B諸君はブドウの木であり、諸君は収穫である。ブドウの木のように植えられ、収穫のように実を与えた。「私は没薬を私の香油とともに摘み取った」とは、すなわち、諸君が受けた香りのうちに、ということである。17. 「私は私のパンを私の蜜とともに食べた」。
De sacramentis libri sex 5.3.13
Vides quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit? Bibi vinum meum cum lacte meo. Vides hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus polluatur?
PL 16, 449Bこのパンには苦さが全くなく、すべてが甘さであることを、あなたは見るか。「私は私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」。このような喜びが、いかなる罪の汚れにも汚されないことを、あなたは見るか。
De sacramentis libri sex 5.3.14
Quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris in spiritu (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Quotiescumque) .
PL 16, 449Cあなたが飲むたびに、罪の赦しを受け、霊において酔うからである(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「Quotiescumque」)。
De sacramentis libri sex 5.3.15
Unde et Apostolus ait: Nolite inebriari vino . . . sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18) ; vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est. Et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur. Haec sunt quae de sacramentis breviter percurrimus.
PL 16, 450Aそこで、使徒もまた言う。「ぶどう酒に酔うな……むしろ聖なる霊に満たされよ」(エフェソ5:18)。ぶどう酒に酔う者はふらつき、よろめくが、霊に酔う者はキリストに根を下ろしている。それゆえ、精神の節度をもたらす酔いは輝かしい。以上が、我々が秘跡について手短に走り通したことである。