ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber V, Caput I 第V巻 第I章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 445C · 10 sectiones

De sacramentis libri sex 5.1.1

1

[0445] Primum repetit quod jam ante dictum est sacramenti, atque adeo ipsius Christi figuram in Melchisedech ejusque sacrificio praecessisse: tum duplicem causam cur aqua in calice admisceatur, in medium profert.

PL 16, 445C

まず、すでに先に述べたこと、すなわち、秘跡の、ひいてはキリスト自身の象りが、メルキゼデクとそのいけにえにおいて先立っていたことを繰り返す。次に、杯に水が混ぜられる二つの理由を示す。

De sacramentis libri sex 5.1.2

2

1. Hesterno sermo noster ac tractatus usque ad sancti altaris sacramenta deductus est. Et cognovimus sacramentorum istorum figuram Abrahae temporibus praecessisse, quando obtulit sacrificium sanctus Melchisedech (Gen. XIV, 18) , neque initium, neque finem habens dierum.

PL 16, 445C

1. 昨日、我々の講話と論述は、聖なる祭壇の秘跡にまで導かれた。そして我々は、これらの秘跡の象りが、すでにアブラハムの時代に先立って現れていたことを知った。そのとき、聖なるメルキゼデクがいけにえを献げた(創世記14:18)。彼は日々の初めも終わりも持たない者である。

De sacramentis libri sex 5.1.3

3

Audi, homo, quid dicat Paulus apostolus ad Hebraeos. Ubi sunt qui Filium Dei dicunt esse de tempore Melchisedech? Dictum est, quia neque initium, neque finem dierum habet: si Melchisedech non habet initium dierum, num Christus habere potuit (Hebr. VII, 1 et seq.) ?

PL 16, 445C

聞け、人よ、使徒パウロがヘブライ人に何と言うかを。神の子が時の中から出たものだと言う者たちは、どこにいるのか〔底本は esse de tempore Melchisedech? と区切る。ミーニュの脚注 a によれば、アメルバッハ版と写本は esse de tempore? Melchisedech dictum est … と区切る。脚注はこれを「より適当でない句読」として退け、メルキゼデクをキリストより古く尊いとしたメルキゼデク派をここで指すと解する。訳はアメルバッハ版と写本の句読に従い、「時の中から出た」と取った〕。メルキゼデクについて「日々の初めも終わりも持たない」と言われている。メルキゼデクが日々の初めを持たないのなら、キリストが持ちえたであろうか(ヘブライ7:1以下)。

De sacramentis libri sex 5.1.4

4

Sed non est plus figura quam veritas. Vides ergo quia ipse primus et novissimus (Apoc. I, 8) . Primus, quia auctor est omnium: novissimus, non quod finem inveniat, sed quod universa concludat. 2. Diximus ergo quod in altari constituatur calix et panis.

PL 16, 446C

しかし、象りは真実以上のものではない。それゆえ、あなたは、彼自身が「最初の者にして最後の者」であることを見る(黙示録1:8)。最初であるのは、彼が万物の創造者だからであり、最後であるのは、終わりを見いだすからではなく、万物を締めくくるからである。2. それゆえ我々は、祭壇に杯とパンが置かれると述べた。

De sacramentis libri sex 5.1.5

5

In calicem quid mittitur? Vinum. Et quid aliud? Aqua (De Consec., dist. 2, c. In calicem. Exod. XVII, 6) . Sed tu mihi dicis: Quomodo ergo Melchisedech panem et vinum obtulit? Quid sibi vult admixtio aquae? Rationem accipe.

PL 16, 446C

杯には何が入れられるか。ぶどう酒である。ほかには何か。水である(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文。出エジプト記17:6)。しかし、あなたは私に言う。「では、メルキゼデクはどうしてパンとぶどう酒を献げたのか。水を混ぜることは何を意味するのか」。その理由を聞け。

De sacramentis libri sex 5.1.6

6

3. Primum omnium figura quae ante praecessit tempore Moysi, quid habet? Quia cum sitiret populus Judaeorum, et murmuraret quod aquam invenire non possent, jussit Deus Moysi ut tangeret petram de virga.

PL 16, 446C

3. まず何よりも、モーセの時代に先立った象りは、何を示しているか。ユダヤ人の民が渇き、水を見つけられないとつぶやいたとき、神はモーセに、杖で岩に触れるよう命じた。

De sacramentis libri sex 5.1.7

7

Tetigit petram, et petra undam maximam fudit, sicut Apostolus ait: Bibebant autem de spiritali consequenti eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) . Non immobilis petra quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium.

PL 16, 447A

彼が岩に触れると、岩は大いなる水を注ぎ出した。使徒が言うとおりである。「彼らは、自分たちに従う霊の岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。民に従った岩は、動かぬ岩ではなかった。あなたも飲め。キリストがあなたに従うように。奥義を見よ。

De sacramentis libri sex 5.1.8

8

Moyses, hoc est, propheta: virga, hoc est, verbum Dei. Sacerdos verbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei. Tangit ergo sacerdos, redundat aqua in calice, salit in vitam aeternam, et bibit populus Dei, qui Dei gratiam consecutus est.

PL 16, 447A

モーセ、すなわち預言者。杖、すなわち神の言葉。司教が神の言葉で岩に触れると、水が流れ、神の民が飲む。それゆえ、司教が触れると、杯に水があふれ、永遠の生命へとほとばしり、神の恩寵を得た神の民が飲む。

De sacramentis libri sex 5.1.9

9

Didicisti ergo hoc. 4. Accipe et aliud. In tempore Dominicae passionis cum sabbatum magnum instaret, quia vivebat Dominus noster Jesus Christus vel latrones, missi sunt qui percuterent eos: venientes autem invenerunt defunctum Dominum Jesum Christum; tunc unus de miltiibus lancea tetigit latus ejus, et de latere ejus aqua fluxit et sanguis (Joan. XIX, 33 et seq.) .

PL 16, 447A

あなたはこれを学んだ。4. もう一つ取れ。主の受難のとき、大いなる安息日が迫っていた。我々の主イエス・キリストと〔底本は vel(または)。ミーニュの脚注 b によれば写本はすべて vel latrones とし、ローマ版だけが inter latrones と改める。vel を et の意に取って「と」と読む〕強盗たちが生きていたので、彼らを打つ者たちが遣わされた。来てみると、主イエス・キリストはすでに死んでいた。そこで、兵士〔底本は miltiibus。militibus と読む〕の一人が槍でその脇腹に触れ、その脇腹から水と血が流れた(ヨハネ19:33以下)。

De sacramentis libri sex 5.1.10

10

Quare aqua? quare sanguis? Aqua, ut emundaret: sanguis, ut redimeret. Quare de latere? Quia unde culpa, inde gratia. Culpa per feminam, gratia per Dominum Jesum Christum (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § De latere) .

PL 16, 447B

なぜ水か。なぜ血か。水は清めるため、血は贖うためである。なぜ脇腹からか。咎の出たところから、恩寵が出るからである。咎は女を通して、恩寵は主イエス・キリストを通して来た(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「De latere」)。