De sacramentis libri sex 1.3.1
Licet fontem atque ministros tantum viderint neophyti, majora tamen esse quae non videntur, auctor ostendit. 9. Deinde accessisti propius: vidisti fontem, vidisti et sacerdotem supra fontem.
PL 16, 420B新受洗者たちが泉と奉仕者たちしか見なかったとしても、見えないものの方がはるかに大きいことを、著者は示す。9. それから、あなたはさらに近づいた。泉を見、泉の上にいる司教をも見た。
De sacramentis libri sex 1.3.2
Nec hoc possum dubitare, quod in animum vestrum non potuerit cadere, quod cecidit in illum Syrum Naaman (IV Reg. V, 11 et seq.) ; quia etsi mundatus est, tamen ante dubitavit. Quare? Dicam, accipe.
PL 16, 420Bあのシリア人ナアマンに起こったこと(列王記四5:11以下)が諸君の心に起こりえなかったことを、私は疑うことができない〔否定が重なって取りにくい。続く10節が「これですべてか」という疑いを先取りするので、ナアマンと同じ疑いが諸君の心にも起こりえたことを否めない、の意とも読める。字義どおりに訳した〕。彼は清められたとはいえ、その前に疑ったからである。なぜか。私は語ろう、聞け。
De sacramentis libri sex 1.3.3
10. Ingressus es, vidisti aquam, vidisti sacerdotem, vidisti levitam. Ne forte aliquis dixerit: Hoc est totum? Immo est totum. Vere totum, ubi tota innocentia, tota pietas, tota gratia, tota sanctificatio.
PL 16, 420B10. あなたは入り、水を見、司教を見、レビ人〔助祭〕を見た。もしや誰かが「これですべてか」と言うかもしれない。そうだ、これがすべてである。まことにすべてである。そこには完全な無垢、完全な敬虔、完全な恩寵、完全な聖化があるからである。
De sacramentis libri sex 1.3.4
Vidisti quae videre potuisti oculis tui corporis, et humanis conspectibus: non vidisti illa quae operantur; quia non videntur.
PL 16, 420Bあなたは自分の体の目で、人間の視線で見ることのできるものを見た。しかし、働いているものは見なかった。それは見えないからである。
De sacramentis libri sex 1.3.5
Illa multo majora sunt quae non videntur, quam quae videntur; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) .
PL 16, 420C見えないものは、見えるものよりはるかに大きい。見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである(二コリント4:18)。