ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber I, Caput VI 第I巻 第VI章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 423A · 12 sectiones

De sacramentis libri sex 1.6.1

1

In mari Rubro baptismi figuram praecessisse partium singularum accommodatione demonstratur. Idem quoque sed paucioribus verbis, ostenditur in diluvio: post quod absoluto primo sermone, sequens promittitur.

PL 16, 423A

紅海に洗礼の象りが先立っていたことが、各部分の当てはめによって示される。同じことが、より少ない言葉で洪水についても示される。その後、第一の講話を終えて、次の講話が約束される。

De sacramentis libri sex 1.6.2

2

20. In mari autem Rubro figuram istius baptismatis exstitisse ait Apostolus dicens: Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2) .

PL 16, 423B

20. 使徒は、紅海にこの洗礼の象りがあったと言う。「我々の父祖は皆、雲の中、海の中で洗礼を受けた」(一コリント10:1–2)。

De sacramentis libri sex 1.6.3

3

Et subdidit: Haec autem omnia in figura facta sunt illis (Ibid., 6) : illis in figura, sed nobis in veritate.

PL 16, 423B

さらに使徒は加えた。「これらのことはすべて、彼らにとって象りとして起こった」(一コリント10:6)。彼らには象りとして、しかし我々には真実として。

De sacramentis libri sex 1.6.4

4

Tunc Moyses virgam tenebat, conclusus erat populus Judaeorum; instabat Aegyptius cum armis ex una parte, et ex altera parte mari claudebantur Hebraei; neque maria transire poterant, neque in hostem recurrere: murmurare coeperunt (Exod. XIV, 21 et seq.) .

PL 16, 423B

そのとき、モーセは杖を持ち、ユダヤ人の民は閉じ込められていた。一方からはエジプト人が武器を持って迫り、他方ではヘブライ人が海に阻まれていた。海を渡ることも、敵に引き返すこともできず、つぶやき始めた(出エジプト記14:21以下)。

De sacramentis libri sex 1.6.5

5

21. Vide, non te provocet quia exauditi sunt. Etsi exaudivit Dominus, tamen culpa non carent, qui murmuraverunt. Tuum est ubi constringeris, credere quod evadas, non murmurare: invocare, rogare, non querelam expromere.

PL 16, 423B

21. 心せよ。彼らが聞き入れられたことがあなたを誘ってはならない。主は聞き入れたとはいえ、つぶやいた者たちは咎を免れない。追い詰められたとき、逃れられると信じてつぶやかず、呼び求め、願い、不平を言い立てないこと、それがあなたのなすべきことである。

De sacramentis libri sex 1.6.6

6

22. Tenebat virgam Moyses, et ducebat populum Hebraeorum in nocte, in columna lucis, in die in columna nubis. Lux quid est nisi veritas; quia apertum et plenum lumen effundit?

PL 16, 424A

22. モーセは杖を持ち、ヘブライ人の民を、夜は光の柱の中で、昼は雲の柱の中で導いた。光とは真理でなくて何か。開かれた満ちた光を注ぐからである。

De sacramentis libri sex 1.6.7

7

Columna lucis quid est, nisi Christus Dominus, qui tenebras infidelitatis depulit, lucem veritatis et gratiae spiritalis affectibus infudit humanis? At vero columna nubis est Spiritus sanctus.

PL 16, 424A

光の柱とは、不信仰の闇を追い払い、真理と霊的恩寵の光を人間の心に注いだ、主キリストでなくて何か。一方、雲の柱は聖なる霊である。

De sacramentis libri sex 1.6.8

8

In mari erat populus, et praeibat columna lucis: deinde sequebatur columna nubis, quasi umbratio Spiritus sancti. Vides quod per Spiritum sanctum et per aquam typum baptismatis demonstraverit.

PL 16, 424A

民は海の中におり、光の柱が先に進んだ。次いで雲の柱が、聖なる霊の覆いのように従った。あなたは、聖なる霊と水によって洗礼の予型が示されたことを見る。

De sacramentis libri sex 1.6.9

9

23. In diluvio quoque fuit jam tunc figura baptismatis, et adhuc utique non erant mysteria Judaeorum. Si ergo hujus baptismatis forma praecessit, vides superiora mysteria Christianorum, quam fuerint Judaeorum.

PL 16, 424A

23. 洪水にも、すでにそのとき洗礼の象りがあり、そのときユダヤ人の奥義はまだ存在していなかった。それゆえ、この洗礼の型が先立っていたのなら、キリスト教徒の奥義が、ユダヤ人のそれよりも先のものであったことをあなたは見る。

De sacramentis libri sex 1.6.10

10

24. Sed interim secundum fragilitatem vocis nostrae, et secundum temporis rationem satis sit hodie etiam de sacro fonte libasse mysteria. Crastina die, si Dominus dederit loquendi potestatem vel copiam, plenius intimabo.

PL 16, 424B

24. さて、さしあたり、我々の声の弱さと時間の都合に従い、今日は聖なる泉の奥義に軽く触れておくだけで足りるとしよう。明日、主が語る力と豊かさを与えるなら、さらに十分に説き明かそう。

De sacramentis libri sex 1.6.11

11

Opus est ut sanctitas vestra aures paratas habeat, promptiorem animum; ut ea quae nos colligere possumus de serie Scripturarum, et vobis intimaverimus, tenere possitis, ut habeatis gratiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

PL 16, 424B

聖なる諸君〔sanctitas vestra(諸君の聖さ)。聴き手への敬称〕が、備えのできた耳と、いっそう進んで受ける心を持つことが必要である。我々が聖書の連なりから集めることのできたこと、また諸君に説き明かしたことを、諸君が保つことができるように、また父と子と聖なる霊の恩寵を得るようにするためである。

De sacramentis libri sex 1.6.12

12

Cui Trinitati perpetuum est regnum a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum.

PL 16, 424B

この三位一体に、世々の昔から永遠の国があり、今も常に、世々限りなくある。