De sacramentis libri sex 4.1.1
[0435] Secundum veteris legis Tabernaculum, et quae moris erat ibi servari, ad baptisterium baptismique effectus adaptantur.
PL 16, 435D古い律法の幕屋と、そこで守られていた習わしが、洗礼堂と洗礼の効果に当てはめられる。
De sacramentis libri sex 4.1.2
1. In veteri Testamento sacerdotes frequenter in primum tabernaculum intrare consueverant: in secundum tabernaculum semel in anno summus intrabat sacerdos (Levit. XVI, 2 et seq.) .
PL 16, 435D1. 旧約では、祭司たちはしばしば第一の幕屋に入るのが常であった。第二の幕屋には、年に一度だけ大祭司が入った(レビ記16:2以下)。
De sacramentis libri sex 4.1.3
Quod evidenter ad Hebraeos recolens, seriem veteris Testamenti explanat apostolus Paulus (Hebr. IX, 1 et seq.) . Erat autem in secundo tabernaculo manna, erat etiam virga Aaron quae aruit, et postea refloruit, erat et thymiamaterium. 2. Quo spectat hoc?
PL 16, 435D使徒パウロはヘブライ人への手紙において、このことを明白に思い起こして、旧約の次第を説き明かしている(ヘブライ9:1以下)。第二の幕屋にはマナがあり、枯れてのちに再び花を咲かせたアロンの杖があり、また香炉があった。2. これは何を指すのか。
De sacramentis libri sex 4.1.4
Ut intelligatis quid sit secundum tabernaculum, in quod vos introduxit sacerdos, in quod semel in anno summus sacerdos intrare consuevit, hoc est, ad baptisterium, ubi virga Aaron floruit (Num. XVII, 8) .
PL 16, 436D諸君が、司教が諸君を導き入れた第二の幕屋とは何であるかを理解するためである。それは、年に一度だけ大祭司が入るのを常としたものであり、すなわち洗礼堂であって、そこでアロンの杖が花を咲かせた(民数記17:8)。
De sacramentis libri sex 4.1.5
Ante arida erat, postea refloruit: et tu aridus eras, et coepisti in fonte irriguo reflorescere. Arueras peccatis, arueras erroribus atque delictis: sed fructum jam afferre coepisti, plantatus secus decursus aquarum.
PL 16, 436D杖は以前は枯れていたが、のちに再び花を咲かせた。あなたも枯れていたが、潤す泉のもとで再び花を咲かせ始めた。あなたは罪のために、誤りと罪のために枯れていた。しかし今や実を結び始めた。水の流れのそばに植えられたからである。
De sacramentis libri sex 4.1.6
3. Sed forte dicas: Quid hoc ad populum, si virga sacerdotis aruerat, et refloruit? Populus ipse quis est nisi sacerdotalis? Quibus dictum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, ut ait apostolus Petrus (I Petr. II, 9) .
PL 16, 436D3. しかし、あなたはおそらく言うだろう。「祭司の杖が枯れて、また花を咲かせたとして、それが民に何の関わりがあるのか」。民自身が祭司の民でなくて何であろうか。使徒ペトロが言うとおり、彼らには言われている。「しかし汝らは選ばれた種族、王の祭司職、聖なる国民である」(一ペトロ2:9)。
De sacramentis libri sex 4.1.7
Unusquisque ungitur in sacerdotium, ungitur et in regnum: sed spiritale regnum est, et sacerdotium spiritale.
PL 16, 436D一人一人が祭司職へと油を塗られ、また王国へと油を塗られる。ただしそれは霊の王国であり、霊の祭司職である。
De sacramentis libri sex 4.1.8
4. In secundo quoque tabernaculo est thymiamaterium (Hebr. IX, 4) , quod bonum odorem flagrare consuevit; ita et vos jam bonus odor Christi estis, jam nulla in vobis sors delictorum, nullus odor gravioris erroris.
PL 16, 437A4. 第二の幕屋にはまた香炉もある(ヘブライ9:4)。それは良い香りを放つのが常である。そのように、諸君もまた今やキリストの良い香りである。もはや諸君のうちには罪の定めはなく、いっそう重い誤りの臭いもない。