De sacramentis libri sex 4.3.1
Ostensurus auctor sacramenta nostra quam Judaeorum tum antiquiora tum diviniora esse, priorem partem conficit instituta inter Melchisedech atque Abraham comparatione; ubi illum et mysteriorum nostrorum auctorem et Christi figuram exstitisse planum facit.
PL 16, 437D著者は、我々の秘跡がユダヤ人の秘跡よりも古く、また神的であることを示そうとして、メルキゼデクとアブラハムの比較を立てて前半を成す。そこで著者は、メルキゼデクが我々の奥義の創始者であり、キリストの象りであったことを明らかにする。
De sacramentis libri sex 4.3.2
8. Venisti ad altare, vidisti sacramenta posita super altare, et ipsam quidem miratus es creaturam; tamen creaturam solemnem et notam.
PL 16, 438A8. あなたは祭壇に来て、祭壇の上に置かれた秘跡を見た。そして被造物そのものに驚いた。けれどもそれは、よく知られた、いつもの被造物である。
De sacramentis libri sex 4.3.3
9. Forte aliquis dixerit: Judaeis Deus tantam gratiam praestitit, manna illis pluit e coelo (Exod. XVI, 13) : quid plus dedit fidelibus suis, quid plus tribuit iis quibus plus promisit?
PL 16, 438A9. おそらく誰かはこう言うだろう。「神はユダヤ人たちにこれほどの恩寵を与えた。彼らのために天からマナを降らせた(出エジプト記16:13)。それ以上のものを、神は自らの信じる者たちに何を与えたのか。より多くを約束した者たちに、何をより多く授けたのか」。
De sacramentis libri sex 4.3.4
10. Accipe quae dico, anteriora esse mysteria Christianorum quam Judaeorum, et diviniora esse sacramenta Christianorum quam Judaeorum. Quomodo? Accipe. Judaei quando esse coeperunt?
PL 16, 438A10. 私の言うことを受け取れ。キリスト教徒の奥義はユダヤ人の奥義よりも先にあり、キリスト教徒の秘跡はユダヤ人の秘跡よりも神的である。どのようにしてか。受け取れ。ユダヤ人はいつ存在し始めたのか。
De sacramentis libri sex 4.3.5
Ex Juda utique pronepote Abrahae; aut, si vis et sic intelligere, ex Lege, id est quando Judaei Legem accipere meruerunt. Ergo ex pronepote Abrahae Judaei dicti sunt, aut a tempore sancti Moysis.
PL 16, 438A確かに、アブラハムの曾孫ユダからである。あるいは、そのようにも解したいなら、律法から、すなわちユダヤ人が律法を受けるにふさわしいとされたときからである。ゆえにユダヤ人は、アブラハムの曾孫から、あるいは聖モーセの時から、そう呼ばれたのである。
De sacramentis libri sex 4.3.6
Et si tunc Deus Judaeis murmurantibus manna pluit e coelo, tibi autem sacramentorum horum figura praecessit, quando Abraham erat, quando vernaculos trecentos decem et octo collegit, et tibi persecutus est adversarios, de captivitate eruens nepotem suum; tunc victor venit, occurrit illi Melchisedech sacerdos, et obtulit ei panem et vinum (Gen. XIV, 18) .
PL 16, 438Bそして、神がそのとき、つぶやくユダヤ人たちのためにマナを天から降らせたとしても、あなたのためには、これらの秘跡の象りが先立っていた。アブラハムがいたとき、彼が家に生まれた三百十八人を集め、あなたのために敵を追い、捕らわれの身から自分の甥を救い出したときである。そのとき、勝利者として戻る彼のもとに、祭司メルキゼデクが出会い、彼にパンとぶどう酒を献げた(創世記14:18)。
De sacramentis libri sex 4.3.7
Quis habuit panem et vinum? Abraham non habuit. Sed quis habuit? Melchisedech. Ipse ergo auctor sacramentorum (Hebr. VII, 1 et seq.) . Quis est Melchisedech? Qui significatur rex justitiae, rex pacis. Quis est iste rex justitiae?
PL 16, 438B誰がパンとぶどう酒を持っていたか。アブラハムは持っていなかった。では誰が持っていたか。メルキゼデクである。ゆえに彼自身が秘跡の創始者である(ヘブライ7:1以下)。メルキゼデクとは誰か。彼は正義の王、平和の王を表す。この正義の王とは誰か。
De sacramentis libri sex 4.3.8
Numquid homo quisquam potest rex esse justitiae? Quis ergo rex justitiae, nisi justitia Dei, qui est Dei pax, Dei sapientia? Qui potuit dicere: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .
PL 16, 438Bいったい人間の誰が、正義の王でありうるだろうか。では、神の正義、すなわち神の平和であり神の知恵である者でなくて、誰が正義の王であろうか。彼はこう言うことができた。「私の平和を汝らに与える。私の平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。
De sacramentis libri sex 4.3.9
11. Ergo primo intellige sacramenta haec quae accipis, anteriora esse quam sint Moysi sacramenta, quaecumque Judaei habere se dicunt; et prius coepisse populum Christianum, quam coepisse populum Judaeorum: sed nos in praedestinatione, illum in nomine.
PL 16, 438C11. それゆえまず理解せよ。あなたが受けるこれらの秘跡は、ユダヤ人が持っていると言うモーセのどの秘跡よりも先にあること、またキリスト教徒の民は、ユダヤ人の民が始まるより前に始まっていたことを。ただし、我々は予定において、彼らは名において、である。
De sacramentis libri sex 4.3.10
12. Obtulit ergo Melchisedech panem et vinum. Quis est Melchisedech? Sine patre, inquit, sine matre, sine generationis ordine, neque initium dierum, neque finem vitae habens: hoc habet ad Hebraeos epistola. Sine patre, inquit, et sine matre est. Similis cui? Filio Dei.
PL 16, 438C12. メルキゼデクはパンとぶどう酒を献げた。メルキゼデクとは誰か。「父なく、母なく、系図なく、日々の初めも命の終わりももたない」と彼は言う。これはヘブライ人への手紙にある。父なく、母なく、と言う。誰に似ているのか。神の子にである。
De sacramentis libri sex 4.3.11
Sine matre natus est Dei Filius generatione coelesti, quia ex solo Deo Patre natus est: et iterum sine patre natus est, quando natus ex Virgine est; non enim ex virili semine generatus est: sed natus de Spiritu sancto (Matth. I, 20) et virgine Maria, utero editus virginali, similis per omnia Filio Dei.
PL 16, 438C神の子は、天における生まれによって母なく生まれた。ただ父なる神からのみ生まれたからである。また再び、父なく生まれた。おとめから生まれたときである。男の種によって生み出されたのではなく、聖なる霊とおとめマリアから生まれた(マタイ1:20)。おとめの胎から産み出され、すべての点で神の子に似ている。
De sacramentis libri sex 4.3.12
Sacerdos quoque erat Melchisedech; quia et Christus sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 16, 438Dメルキゼデクはまた祭司であった。キリストもまた祭司であり、彼にこう言われるからである。「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。