De sacramentis libri sex 4.5.1
Ipsis Domini verbis corpus ac sanguinem ejus consecrari et vere confici; proindeque hinc bene colligi prae manna excellere hoc sacramentum, cujus veritas consignatur per vocem, Amen.
PL 16, 443A主自身の言葉によって、その体と血が聖別され、真に成し遂げられること、それゆえここから、この秘跡がマナにまさることがよく導かれること、またその真実が「アーメン」の声によって確証されることを述べる。
De sacramentis libri sex 4.5.2
21. Vis scire quia verbis coelestibus consecratur (De Consec., dist. 2, c. Panis, § Vis scire) ? Accipe quae sunt verba.
PL 16, 443A21. 天の言葉によって聖別されることを、あなたは知りたいか(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Panis」法文、§「Vis scire」)。その言葉がどのようなものかを聞け。
De sacramentis libri sex 4.5.3
Dicit sacerdos: Fac nobis, inquit, hanc oblationem ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem: quod figura est corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.
PL 16, 443B司教は言う。「この献げ物を、我々のために、記されたもの、確かなもの、理にかなうもの、受け入れられるものとせよ。それは我々の主イエス・キリストの体と血の象りである」〔quod figura est… の句は、次の「彼は(Qui)苦しみを受ける前の日に…」がこの句の「我々の主イエス・キリスト」を受けるので、祈りの続きと取った〕。
De sacramentis libri sex 4.5.4
Qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, fregit, fractumque apostolis suis et discipulis suis tradidit dicens: Accipite, et edite ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum, quod pro multis confringetur (Luc. XXII, 19) .
PL 16, 443B「彼は苦しみを受ける前の日に、聖なる手にパンを取り、天を仰いで、汝、聖なる父、全能の、永遠の神に向かい、感謝して祝福し、裂き、裂いたものを使徒たちと弟子たちに渡して言った。『皆、これを取って食べよ。これは私の体である。それは多くの者のために砕かれる』」(ルカ22:19)。
De sacramentis libri sex 4.5.5
22. Similiter etiam calicem postquam coenatum est, pridie quam pateretur, accepit, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, apostolis suis et discipulis suis tradidit, dicens: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus (Matth. XXVI, 27, 28) .
PL 16, 443B22. 「同じように、食事が終わったのち、苦しみを受ける前の日に、杯を取り、天を仰いで、汝、聖なる父、全能の、永遠の神に向かい、感謝して祝福し、使徒たちと弟子たちに渡して言った。『皆、これを取って飲め。これは私の血である』」(マタイ26:27–28)。
De sacramentis libri sex 4.5.6
Vide illa omnia. Illa verba evangelistae sunt usque ad Accipite, sive corpus, sive sanguinem. Inde verba sunt Christi: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus. Et vide singula.
PL 16, 444Aそれらすべてを見よ。「取れ」に至るまでの言葉は、体についても血についても、福音記者の言葉である。そこからはキリストの言葉である。「皆、これを取って飲め。これは私の血である」。そして一つ一つを見よ。
De sacramentis libri sex 4.5.7
23. Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem. Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique audi dicentem: Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum.
PL 16, 444A23. 「彼は、苦しみを受ける前の日に、聖なる手にパンを取った」と司教は言う。聖別される前は、それはパンである。しかしキリストの言葉が加わると、それはキリストの体である。実に、彼が言うのを聞け。「皆、これを取って食べよ。これは私の体である」。
De sacramentis libri sex 4.5.8
Et ante verba Christi, calix est vini, et aquae plenus: ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur, qui plebem redemit. Ergo videte quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere.
PL 16, 444Aまた、キリストの言葉の前には、杯はぶどう酒と水で満たされたものである。キリストの言葉が働くと、そこに、民を贖ったキリストの血が成る。それゆえ、キリストの言葉が、いかに多くの仕方で万物を変える力があるかを見よ。
De sacramentis libri sex 4.5.9
Deinde ipse Dominus Jesus testificatur nobis quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Numquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare? 24. Jam redi mecum ad propositionem meam.
PL 16, 444Aさらに、主イエス自身が、我々がその体と血を受けることを、我々に証している。その真実と証しを、我々は疑うべきであろうか。24. さあ、私とともに、私の論題に戻れ。
De sacramentis libri sex 4.5.10
Magnum quidem et venerabile, quod manna Judaeis pluit e coelo (Exod. XVI, 13) : sed intellige. Quid est amplius, manna de coelo, an corpus Christi? Corpus utique Christi, qui auctor est coeli.
PL 16, 444Bユダヤ人に天からマナが降ったことは、確かに大いなる、尊ぶべきことである(出エジプト記16:13)。しかし悟れ。どちらがまさるか、天からのマナか、それともキリストの体か。むろんキリストの体である。キリストは天の創造者だからである。
De sacramentis libri sex 4.5.11
Deinde manna qui manducavit, mortuus est: qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum, et non morietur in aeternum (De Consec., dist. 2, c. Ante, § Qui manduc.) 25. Ergo non otiose dicis tu: Amen, jam in spiritu confitens quod accipias corpus Christi.
PL 16, 444Bさらに、マナを食べた者は死んだ。この体を食べた者には、罪の赦しが与えられ、永遠に死ぬことはない(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Ante」法文、§「Qui manduc.」)。25. それゆえ、あなたが「アーメン」と言うのは無意味ではない。あなたはすでに霊において、キリストの体を受けると告白しているのである。
De sacramentis libri sex 4.5.12
Dicit tibi sacerdos: Corpus Christi; et tu dicis: Amen, hoc est, verum. Quod confitetur lingua, teneat affectus.
PL 16, 445A司教はあなたに言う。「キリストの体」。そしてあなたは言う。「アーメン」、すなわち「真実である」。舌が告白することを、心の思いが保つように。