De sacramentis libri sex 6.3.1
Orandi rationem traditurus, Christi atque Apostoli verba inter se conciliat, cubiculum quo de loquitur Christus, de secreto cordis ac silentio interpretandum esse declarans. 11. Nunc quomodo orare debeamus accipite. Multae virtutes orationis sunt.
PL 16, 456B祈りの方法を伝えようとして、キリストと使徒の言葉を調和させ、キリストが語る奥の間は、心の秘めた奥と沈黙として解すべきであると明言する。11. 今や、我々がどのように祈るべきかを聞け。祈りの徳は多い。
De sacramentis libri sex 6.3.2
Ubi orare debeamus non est mediocre, nec mediocris quaestio. Ait apostolus: Volo autem viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. I, 8) .
PL 16, 456Bどこで祈るべきかは、並のことでも、並の問題でもない。使徒は言う。「私は、男たちがあらゆる場所で、怒りと論争なしに清い手を上げて祈ることを望む」(一テモテ1:8)〔底本の引照は1:8。後の箇所(6.4.4)では2:8と刷る〕。
De sacramentis libri sex 6.3.3
Et Dominus dicit in Evangelio: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum (Matth. VI, 6) . Non tibi videtur esse contrarium, ut dicat Apostolus: In omni loco ora; et Dominus dicat: Intra in cubiculum tuum, et ora?
PL 16, 456Cそして主は福音書で言う。「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ。戸を閉じて、汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。使徒が「あらゆる場所で祈れ」と言い、主が「汝の奥の間に入って祈れ」と言うのは、あなたには矛盾に見えないか。
De sacramentis libri sex 6.3.4
Sed non est contrarium. Hoc ergo absolvamus: deinde quomodo debeas incipere orationem, et quo ordine distinguere, quid subtexere, quid allegare, quemadmodum claudere orationem, deinde pro quo orare debeas: haec omnia dicamus. 12. Primo ubi orare debeas.
PL 16, 456Cしかし矛盾ではない。ではまずこれを片づけよう。次に、祈りをどのように始め、どの順序で区分し、何を織り込み、何を申し立て、どのように祈りを締めくくるべきか、さらに誰のために祈るべきか。これらすべてを述べよう。12. 第一に、どこで祈るべきか。
De sacramentis libri sex 6.3.5
Aliud Paulus videtur dicere, aliud Dominus. Numquid potnit Paulus contra Christi docere praecepta? Non utique. Qua ratione? Quia non contrarius, sed interpres est Christi: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. Quid ergo?
PL 16, 456Cパウロは一つのことを、主は別のことを言っているように見える。パウロがキリストの命令に反して教えることができただろうか〔刷りの文字がかすれて定かでないが potuit と読む〕。決してそうではない。いかなる理由でか。彼はキリストに反する者ではなく、キリストの解釈者だからである。「私に倣う者となれ、私がキリストに倣う者であるように」と彼は言う。ではどうか。
De sacramentis libri sex 6.3.6
Potes ubique orare, et in cubiculo tuo semper orare. Habes ubique cubiculum tuum. Etsi inter gentes, inter Judaeos positus sis; habes tamen ubique tuum secretum. Cubiculum tuum mens tua est.
PL 16, 456Dあなたはどこでも祈ることができ、あなたの奥の間でいつも祈ることができる。あなたはどこにでもあなたの奥の間を持っている。諸国民の間に、ユダヤ人の間に置かれていても、あなたはどこにでもあなたの秘めた場所を持つ。あなたの奥の間はあなたの精神である。
De sacramentis libri sex 6.3.7
In populo licet positus, tamen in interiore homine arcanum tuum secretumque conservas. 13. Tu autem, cum oras, intra in cubiculum tuum.
PL 16, 456D民の中に置かれていても、あなたは内なる人において、あなたの秘められたところと奥まった場所を保っている。13. 「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ」。
De sacramentis libri sex 6.3.8
Bene ait, intra; ne sic ores quomodo Judaeus, cui dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. IX, 13) . Non ergo de labiis tantummodo tua procedat oratio. Animo totus intende, intra in recessum pectoris tui, totus ingredere.
PL 16, 457A「入れ」と彼は適切に言った。ユダヤ人のように祈らないためである。彼について言われている。「この民は唇で私を敬うが、彼らの心は私から遠く離れている」(イザヤ9:13)〔引照の番号は底本のまま。引かれた句はイザヤ29:13 に当たる〕。それゆえ、あなたの祈りは唇だけから出るものであってはならない。心を尽くして集中せよ、胸の奥まった所に入れ、全身で入れ。
De sacramentis libri sex 6.3.9
Non te perfunctorium videat ille, cui te placere desideras. Videat quia ex corde oras ut te ex corde orantem dignetur audire. 14. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum.
PL 16, 457Aあなたが気に入られたいと望む相手が、あなたをおざなりな者と見ないように。あなたが心から祈っていると彼が見るように。心から祈るあなたを、彼が聞き入れることをよしとするためである。14. 「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ」。
De sacramentis libri sex 6.3.10
Habes hoc et alibi: Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos, claude ostium tuum, abscondere pusillum, donec transeat ira Domini (Esai. XXVI, 20) .
PL 16, 457Aあなたはこれを別の箇所にも持っている。「歩め、私の民よ。汝の奥まった部屋に入り、汝の戸を閉じよ。しばらくの間身を隠せ、主の怒りが過ぎ去るまで」(イザヤ26:20)。
De sacramentis libri sex 6.3.11
Hoc locutus est Dominus per prophetam: in Evangelio autem dixit: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum. 15. Quid est clauso ostio? Audi quod ostium habeas, quod debeas claudere, quando oras. Utinam mulieres audirent!
PL 16, 457Aこれを主は預言者を通して語った。福音書ではこう言った。「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ。戸を閉じて、汝の父に祈れ」。15. 「戸を閉じて」とは何か。あなたが持つどのような戸を、祈るときに閉じるべきかを聞け。女たちが聞いてくれたなら。
De sacramentis libri sex 6.3.12
Audisti jam; sanctus David docuit te dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Psal. CXL, 3) .
PL 16, 457Bあなたはすでに聞いた。聖なるダビデがあなたに教えて言った。「主よ、私の口に見張りを置け、私の唇に囲いの戸を置け」(詩篇140:3)。
De sacramentis libri sex 6.3.13
Est alibi ostium, quod ait apostolus Paulus dicens: Ut aperiatur, inquit, mihi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) ; hoc est, quando oras, noli sermone clamare, nec diffundere orationem tuam, nec jactare per populos.
PL 16, 457B使徒パウロが言う戸が、別の箇所にもある。「私に言葉の戸が開かれ、キリストの奥義を語ることができるように」と彼は言う(コロサイ4:3)。すなわち、あなたが祈るときには、言葉で叫ぶな、あなたの祈りを撒き散らすな、諸々の民の間に投げ散らすな。
De sacramentis libri sex 6.3.14
In secreto tuo ora, securus quod te in secreto possit audire, qui omnia videt, atque audit universa. Et ora Patrem tuum in abscondito, qui audit te in abscondito deprecantem.
PL 16, 457Bあなたの秘めた場所で祈れ。すべてを見、万物を聞く彼が、秘めた場所であなたの声を聞くことができると確信して。そして、隠れたところであなたの父に祈れ。隠れたところで願うあなたを聞くのは、彼である。