ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber IV, Caput VI 第IV巻 第VI章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 445A · 7 sectiones

De sacramentis libri sex 4.6.1

1

Excellentia sacramenti hujus inde probata, quod per illud Dominica passio renovetur, sermonem finit, de materia proximis diebus a se tractanda strictim praemonens. 26. Ut scias autem hoc esse sacramentum, hujus figura ante praecessit.

PL 16, 445A

この秘跡の卓越は、これによって主の受難が新たにされることから証明される。こう述べて、講話を終え、続く日々に自分が扱うべき事柄を手短に予告する。26. しかし、これが秘跡であることをあなたが知るように、その象りが先に現れた。

De sacramentis libri sex 4.6.2

2

Deinde quantum sit sacramentum, cognosce. Vide quid dicat: Quotiescumque hoc feceritis, toties commemorationem mei facietis, donec iterum adveniam (I Cor. XI, 26) .

PL 16, 445A

次に、この秘跡がいかに大いなるものかを知れ。彼が何と言うかを見よ。「汝らがこれを行うたびに、汝らは私の記念を行う。私が再び来るまで」(一コリント11:26)。

De sacramentis libri sex 4.6.3

3

27. Et sacerdos dicit: Ergo memores gloriosissimae ejus passionis, et ab inferis resurrectionis, et in coelum ascensionis, offerimus tibi hanc immaculatam hostiam, rationabilem hostiam, incruentam hostiam, hunc panem sanctum, et calicem vitae aeternae: et petimus et precamur, ut hanc oblationem suscipias in sublimi altari tuo per manus angelorum tuorum, sicut suscipere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos Melchisedech.

PL 16, 445A

27. 司教は言う。「それゆえ、その最も栄光ある受難と、冥界からの復活と、天への昇りを記念して、我々は汝に、この汚れのないいけにえ、理にかなういけにえ、血を流さないいけにえ、この聖なるパンと永遠の生命の杯を献げる。我々は求め、願う。この献げ物を、高き所にある汝の祭壇に、汝の天使たちの手によって受け入れよ。汝の義なる僕アベルの贈り物と、我々の族長アブラハムのいけにえと、大祭司メルキゼデクが汝に献げたものを、汝が受け入れるにふさわしいとしたように」。

De sacramentis libri sex 4.6.4

4

28. Ergo quotiescumque accipis, quid tibi dicit Apostolus? Quotiescumque accipimus, mortem Domini annuntiamus (De Consec., dist. 2, c. Si quotiesc.) . Si mortem annuntiamus, annuntiamus remissionem peccatorum.

PL 16, 446A

28. それゆえ、あなたが受けるたびに、使徒はあなたに何と言うか。「我々が受けるたびに、我々は主の死を告げ知らせる」(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Si quotiesc.」法文)。死を告げ知らせるなら、我々は罪の赦しを告げ知らせるのである。

De sacramentis libri sex 4.6.5

5

Si quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur; debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam.

PL 16, 446A

血が注がれるたびに、それが罪の赦しのために注がれるのなら、私は常にそれを受けるべきである。常に私に罪が赦されるようにである。常に罪を犯す私は、常に薬を持たなければならない。

De sacramentis libri sex 4.6.6

6

29. Interim et hodie quantum potuimus, explanavimus: sed crastina die sabbato et Dominica de orationis ordine dicemus, quemadmodum possumus.

PL 16, 446A

29. さしあたり、今日も我々にできるかぎり解き明かした。しかし明日、土曜日と主日には、祈りの順序について、できるかぎり語ろう。

De sacramentis libri sex 4.6.7

7

Dominus Deus noster conservet vobis gratiam quam dedit, et oculos quos vobis aperuit, plenius illuminare dignetur per unigenitum Filium suum regem ac salvatorem Dominum Deum nostrum, per quem sibi, et cum quo sibi est laus, honor, gloria, magnificentia, potestas cum Spiritu sancto, a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 16, 446A

我々の主なる神が、諸君に与えた恩寵を保ち、諸君に開いた目を、いっそう満ちて照らすことをよしとするように。その独り子、王にして救い主、我々の主なる神である子を通して。彼を通して、また彼とともに、神に賛美、栄誉、栄光、壮麗、権能が、聖なる霊とともに、世の初めから、今も、常に、世々限りなくある。アーメン。