ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 427C · 7 sectiones

De sacramentis libri sex 2.5.1

1

Ad preces sacerdotis adesse Trinitatem et colligit e superioribus, et ex figuris corporeis quibus in Christum atque in discipulos Spiritus sanctus illapsus dicitur, confirmat. 14. Nunc ergo consideremus.

PL 16, 427C

司教の祈りに三位一体が臨在することを、前に述べたことから導き、また聖なる霊がキリストと弟子たちに降ったと言われる、体を備えた姿によって確かめる。14. では今、考えよう。

De sacramentis libri sex 2.5.2

2

Venit sacerdos (De Consec., dist. 4, cap. Venit sacerdos) , precem dicit ad fontem, invocat Patris nomen, praesentiam Filii et Spiritus sancti: utitur verbis coelestibus. Coelestia verba quae?

PL 16, 427C

司教が来て(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Venit sacerdos」法文)、泉に向かって祈りを唱え、父の名を呼び求め、子と聖なる霊の臨在を呼び求める。天の言葉を用いるのである。天の言葉とは何か。

De sacramentis libri sex 2.5.3

3

Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Si ergo ad hominum sermonem, ad invocationem sancti aderat praesentia Trinitatis, quanto magis ibi adest, ubi sermo operatur aeternus? Vultis scire quia descendit Spiritus?

PL 16, 427C

我々が父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けるという、キリストの言葉である。それゆえ、人間の言葉、聖なる者の呼び求めに三位一体の臨在があったのなら、永遠の言葉が働くそこには、どれほどいっそう臨在することか。諸君は、霊が降ったことを知りたいか。

De sacramentis libri sex 2.5.4

4

Audisti quia quasi columba descendit (Matth. III, 16) . Quare quasi columba? Ut increduli vocarentur ad fidem. In principio signum debuit esse, in posterioribus debet esse perfectio.

PL 16, 427D

あなたは、霊がハトのように降ったと聞いた(マタイ3:16)。なぜハトのようにか。信じない者たちが信仰へ招かれるためである。初めにはしるしがあるべきであり、のちには完成があるべきである。

De sacramentis libri sex 2.5.5

5

15. Accipe aliud: Post mortem Domini nostri Jesu Christi apostoli erant in uno loco, et orabant in die pentecostes; et subito factus est magnus sonus, quasi cum vi magna Spiritus ferretur, et visae sunt linguae dispersae, sicut ignis (Act. II., 2, 3) .

PL 16, 428A

15. 別の例を取れ。我々の主イエス・キリストの死ののち、使徒たちは一つの場所におり、五旬祭の日に祈っていた。すると突然、大きな音が起こった。あたかも霊が大きな力で運ばれるかのようであり、分かれた舌が火のように現れた(使徒言行録2:2–3)。

De sacramentis libri sex 2.5.6

6

Quid hoc significat, nisi descensum Spiritus sancti, qui se voluit incredulis etiam corporaliter demonstrare, hoc est, corporaliter per signum, spiritaliter per sacramentum?

PL 16, 428A

これは、信じない者たちにも体を備えた仕方で自らを示そうとした、聖なる霊の降下、すなわち、しるしによっては体的に、秘跡によっては霊的に示そうとした降下を意味するのでなくて何か。

De sacramentis libri sex 2.5.7

7

Ergo manifestum testimonium ejus adventus, nobis autem fidei jam praerogativa defertur; quia in principio signa incredulis fiebant, nobis jam in plenitudine Ecclesiae non signo, sed fide veritas colligenda est.

PL 16, 428A

それゆえ、彼の到来の明らかな証しがある。我々には、すでに信仰の特権が与えられている。初めにはしるしが信じない者たちのために行われたが、我々は今や教会の満ちた時にあって、しるしによってではなく、信仰によって真理を集め取るべきだからである。