Apologeticus 50.1
Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse;
PL 1, 531A「それなら」とお前たちは言う、「なぜ我々がお前たちを迫害することに文句を言うのか。お前たちが苦しみを望むなら、望むところの苦しみを与えてくれる者たちを、むしろ愛すべきではないか」と。確かに我々は苦しむことを望んでいる、しかしそれは、兵士が戦争を望むのと同じ仕方においてである。誰一人として喜んで苦しむ者はいない。おののき、危険にさらされることが必然だからである。
Apologeticus 50.2
tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet, qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere. Ea victoria habet, et gloriam placendi Deo, et praedam vivendi in aeternum.
PL 1, 531Aそれでもなお、戦を嘆いていた者も、あらん限りの力を尽くして戦い、そして戦いに勝てば喜ぶ。栄光と戦利品の両方を手に入れるからである。我々にとって、法廷に呼び出されることこそが戦いであり、そこで我々は、生命の危機のもとで真理のために戦うのである。そして勝利とは、そのために戦ったところのものを勝ち取ることである。この勝利は、神に喜ばれるという栄光と、永遠に生きるという戦利品との両方を持つのである。
Apologeticus 50.3
Sed obducimur, certe cum obtinuimus: ergo vicimus, cum occidimur; denique evadimus, cum obducimur: licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae; haec palmata vestis; tali curru triumphamus.
PL 1, 531Aしかし我々は打ち倒される。確かに、ただし我々が〔すでに〕勝利を得た後にである。したがって、我々は殺される時に勝利し、打ち倒される時にこそ逃れ出るのである。今はお前たちは我々を「柴の男」「半軸木の男」と呼んでよい。半分の車軸に結わえられ、柴の束に囲まれて焼かれるからである。しかしこれこそ、我々の勝利の装いであり、これこそ棕櫚模様の勝利の衣であり、そのような車に乗って我々は凱旋するのである。
Apologeticus 50.4
Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos, in caussa gloriae et famae, vexillum virtutis extollunt.
PL 1, 532Aそれゆえ我々が、〔真に〕打ち負かされた者たち〔お前たち〕の気に入らないのも当然である。それゆえにこそ、我々は絶望した、破滅した者と見なされるのだ。しかし、この絶望と破滅こそ、お前たちの間では、栄光と名声がかかっている場合には、勇徳の旗印を高く掲げるものとなっているではないか。
Apologeticus 50.5
Mucius dextram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Aetnaeis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis!
PL 1, 532Aムキウスは自らの右手を、進んで祭壇の上に残した。ああ、崇高な魂よ! エンペドクレスは我が身のすべてを、エトナ山の火に投げ与えた。ああ、精神の気概よ! カルタゴのある建設者は、再婚を避けて、みずから火葬の薪の上に身を捧げた。ああ、貞潔の誉れよ!
Apologeticus 50.6
Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem! Anaxarchus, cum in exemplum ptisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non tundis: o philosophi magnanimitatem, qui de tali suo exitu etiam jocabatur!
PL 1, 533Aレグルスは、一人が多くの敵と引き換えに生き延びることを潔しとせず、全身に十字架の苦しみを受けた。ああ、勇敢な男、捕われの身にあってなお勝利者よ! アナクサルコスは、大麦粥にされるべく杵で搗かれながら言った、「搗け、搗くがよい、アナクサルコスの袋を。お前たちはアナクサルコスを搗いているのではないのだから」と。ああ、哲学者の大いなる心よ、自らのそのような最期についてさえ冗談を言ってのけたとは!
Apologeticus 50.7
Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis.
PL 1, 533A自らの剣、あるいはより穏やかな別の死に方によって名誉を約した者たちについては、ここでは省くとしよう。見よ、お前たちは責め苦の競技にさえ栄冠を与えているではないか。
Apologeticus 50.8
Attica meretrix carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.
PL 1, 533Cあるアッティカの遊女は、処刑人がすでに疲れ果てた末に、ついに自分の舌を噛み切り、それを狂暴な僭主の顔に吐きつけた。それは、声さえも吐き出してしまうことで、たとえ屈服して話す気になったとしても、共謀者たちの名を告げることができないようにするためであった。
Apologeticus 50.9
Zeno Eleates, consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, quum respondisset, contemptum mortis, flagellis tyranni subjectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiae domui (6) conferunt, quantum sanguinis fuderint.
PL 1, 534Aエレアのゼノンは、哲学が何をもたらすのかとディオニュシオスに問われ、「死の蔑視」と答えたが、僭主の鞭刑にかけられても動じることなく、死に至るまで自らの言明を身をもって確証し続けた。ラケダイモン〔スパルタ〕の若者たちの鞭打ちは、それを激励する親族たちの目の前でいっそう激しくされるが、彼らが流した血の量に応じて、それだけ多くの忍耐の誉れをその家にもたらすのである。
Apologeticus 50.10
O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro agro, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet!
PL 1, 534Aああ、許された栄光よ、それが人間的なものであるがゆえに! それは、死とあらゆる残虐さへの蔑視において、破滅的な思い込みとも絶望的な妄信とも見なされない。国のため、帝国のため、友情のために苦しむことは、それほどまでに許されているのに、神のために苦しむことは許されないのだ!
Apologeticus 50.11
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem; quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a Deo sperat, si pro Deo patiatur, insanus est.
PL 1, 534Cそれでいながら、お前たちはこれらすべての者に、彫像を鋳造し、肖像に銘を記し、頌辞を永遠に残すべく刻みつけるではないか。記念碑によってできる限りのことをして、お前たち自身もまた、ある意味で死者たちに復活を与えているのだ。しかるに、神からのこの真の復活を望む者が、神のために苦しむとすれば、それは狂気だというのか!
Apologeticus 50.12
Sed hoc agite, boni Praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis. Cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati Deus patitur. Nam et proxime, ad lenonem damnando christianam potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
PL 1, 535Aではそうするがよい、善き総督たちよ、彼らにキリスト教徒を生贄として捧げるならば、お前たちは民衆の間でずっと評判が上がることだろう。我々を苦しめ、責め、断罪し、すり潰すがよい。お前たちの不正こそが、我々の無垢の証しなのだから。それゆえ神は、我々がこのような苦しみを受けることをお許しになるのである。実際つい先ごろも、あるキリスト教徒の女を猛獣にではなく女衒のもとに引き渡して断罪した時、お前たちは、我々の間では貞潔の汚点が、あらゆる刑罰、あらゆる死よりも恐ろしいものと見なされていることを、自ら告白したのである。
Apologeticus 50.13
Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra: illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum.
PL 1, 535Aしかしながら、お前たちのいかに念入りな残虐さも何の役にも立たない。それはむしろこの宗派への誘いとなるだけである。お前たちに刈り取られるたびに、我々はいっそう数を増す。キリスト教徒の血は種なのである。
Apologeticus 50.14
Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos, quantos Christiani factis docendo.
PL 1, 536Aお前たちの間には、苦痛と死とを耐え忍ぶよう勧める者が多くいる。キケロは『トゥスクルム荘対談集』において、セネカは『偶然について』において、あるいはディオゲネス、ピュロン、カリニコスもそうである。しかし彼らの言葉は、キリスト教徒が行いをもって教えることによって得るほど多くの弟子を見出しはしない。
Apologeticus 50.15
Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione ejus concutitur ad requirendum, quid intus in re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam Dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat?
PL 1, 536Aお前たちが非難するあの頑迷さこそが、実は教師なのである。誰がそれを目の当たりにして、その内にある事柄が何であるかを問い求めずにいられようか。誰が問い求めた末に近づかずにいられようか。そして近づいた末に、苦しむことを切に望まずにいられようか——神の恵みの全体を贖い取るために、自らの血の代価によって、神からのあらゆる赦しを勝ち取るために。
Apologeticus 50.16
Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus; ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur.
PL 1, 536Aというのも、この業に対しては、あらゆる罪過が赦されるからである。それゆえにこそ、我々はまさにその場で、お前たちの判決に感謝を捧げるのである。神的な事柄と人間的な事柄との間には、かかる張り合いがあって、お前たちによって有罪と断ぜられるまさにその時、我々は神によって無罪と宣せられるのである。