Apologeticus 35.1
Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum, conscientia potius quam lascivia celebrant.
PL 1, 452Bそれゆえ、キリスト教徒が公共の敵とされるのは、彼らが皇帝たちに空虚でもなく、偽りでもなく、無分別でもない敬意を捧げるからであり、真の信仰を奉じる者たちが、皇帝たちの祝祭でさえ放埒によってではなく良心によって祝うからなのである。
Apologeticus 35.2
Grande videlicet officium, focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere catervatim cursitare ad injurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras. Siccine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haeccine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent?
PL 1, 453Aかまどと寝台を公道に持ち出し、街路ごとに宴を張り、都市を居酒屋の様相へと堕落させ、泥を酒でこね、傷害と破廉恥と情欲の誘惑へと群れをなして駆け回ることが、いかにも重大な義務であるとでも言うのか。公の恥辱によって公の喜びが表されるとは、そのようなことなのか。他の日々にはふさわしくないこれらのことが、君主たちの祝日にはふさわしいというのか。
Apologeticus 35.3
Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserent, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur?
PL 1, 453Aカエサルへの配慮ゆえに規律を守る者たちが、まさにカエサルのゆえにそれを捨て去り、悪しき風習の放縦が敬虔とみなされ、放蕩の機会が信心とみなされるというのか。
Apologeticus 35.4
O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicujus novi lupanaris.
PL 1, 453Bああ、我々は当然にも断罪されるべきであろう。なぜなら我々は、カエサルたちの誓願と祝賀を、清く、慎み深く、正しいままに執り行っているのだから。なぜ我々は喜びの日に月桂樹で戸口を覆わず、灯火をもって昼を破らぬのか。公の祝祭が要求するとあれば、汝の家に新しい遊女屋さながらの装いをまとわせるとは、まことに立派なことである。
Apologeticus 35.5
Velim tamen in hac quoque religione secundae majestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum.
PL 1, 454Aとはいえ私は、この「第二の威厳」に関わる信仰――すなわち、我々キリスト教徒が皇帝たちの祝祭を諸君とともに祝わぬことを理由に、第二の冒瀆の廉で訴えられているところのそれ――においても、諸君の忠誠と誠実がいかほどのものかを明らかにしておきたい。その祝祭の祝われようは、慎みも、恥じらいも、貞潔も許さぬものであり、それを勧めたのはふさわしい理由ではなく、快楽の機会にほかならなかったのである。もしやこの点においてもまた、我々をローマ人と認めようとせず、かえってローマの君主たちの敵と見なす当の者たちの方こそ、キリスト教徒より劣った者と露見しはしまいか、というわけである。
Apologeticus 35.6
Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana Testis est Tiberis, et scholae bestiarum.
PL 1, 455Aクイリテスたる者たち、七つの丘の生粋の民衆その者たちに、私は問いただす。かのローマ人の舌が、自分たちのカエサルの誰をか容赦したことがあるか、と。ティベリス河がその証人であり、猛獣の檻(スコラ)がその証人である。
Apologeticus 35.7
Jam si pectoribus ad translucendum quamdam specularem materiam natura obduxisset, cujus non praecordia insculpta apparerent novi ac novi Caesaris scenam congiario dividundo praesidentis (7)? etiam illa hora qua acclamant: De nostris annis tibi Jupiter augeat annos. Haec Christianus tam enuntiare non novit, quam de novo Caesare optare.
PL 1, 456Aもし自然が、胸のうちが透けて見えるようなガラスに似た物質を人間の胸に張り巡らせていたならば、次から次へと現れる新しいカエサルが恩賜金の分配の座に臨む、その光景を心の奥底に刻みつけていないと見える者が、いったい誰かあったであろうか。まさに「我らの寿命から、ユピテルが汝に寿命を増し加えたまわんことを!」と歓呼する、その瞬間においてさえもである。キリスト教徒は、このようなことを口にすることを知らないのと同様に、新しいカエサルを願うことも知らないのである。
Apologeticus 35.8
Sed vulgus, inquis. Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum, quam vulgus. Plane caeteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat.
PL 1, 457A「しかし、それは群衆だ」と諸君は言う。群衆であっても、なおローマ人である。そして、キリスト教徒の処罰を声高に求める点で、群衆に勝る者はいない。むろん、他の身分の者たちは、その権威にふさわしく、忠誠のゆえに敬虔なのであろう。元老院そのものからも、騎士身分からも、軍営からも、宮廷そのものからも、敵意めいたものは何一つ漂ってはこぬ、というわけだ。
Apologeticus 35.9
Unde Cassii, et Nigri et Albini? unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? unde qui faucibus ejus exprimendis palaestricam exercent? unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non-Christianis.
PL 1, 457Aカッシウスやニゲルやアルビヌスは、いったいどこから出たのか。二本の月桂樹の間でカエサルを包囲する者たちは、どこから出たのか。彼の喉を絞めようと格闘技の稽古に励む者たちは、どこから出たのか。武装して宮廷に押し入り、あのシゲリウスやパルテニウスの誰よりも大胆なる者たちは、どこから出たのか。もし私に誤りがなければ、それらはローマ人から、すなわち非キリスト教徒から出たのである。
Apologeticus 35.10
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute Imperatoris, et genium ejus dejerabant, alii foris; alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
PL 1, 458Aしかもそれらの者たちは皆、その不敬が噴き出すまさにその時に至るまで、皇帝の安寧のために祭儀を行い、彼の守護霊(ゲニウス)にかけて誓っていたのである。ある者は宮廷の外で、ある者は宮廷の内にあってそうしながら、しかも彼らはきまってキリスト教徒に「公共の敵」という名を与えていたのであった。
Apologeticus 35.11
Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramossimis laureis postes praestruebant? quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula enubilabant? quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant? non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent et in aliena solemnitate exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent, nomen principis in corde mutantes.
PL 1, 459Aさらに、今や邪悪な党派の仲間として、あるいはその喝采者として日々明るみに出る者たち――弑逆者たちの葡萄の取り入れの後になお生き残った、取り残しの房である彼ら――は、いかにも真新しく枝の繁った月桂樹で戸口を飾り立て、いかにも高々と輝かしい灯火で玄関を煙らせ、いかにも贅を凝らした華美な寝台で広場を自分たちのために分け取っていたことか。しかもそれは公の喜びを祝うためではなく、他人の祝祭のうちに、すでに己自身の誓願を暗誦しておくためであり、心のうちで君主の名を入れ替えながら、自分たちの希望の雛型と映像とを予祝として掲げるためであったのだ。
Apologeticus 35.12
Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab Angelis desertoribus proditas et a Deo interdictas ne suis quidem caussis adhibent Christiani.
PL 1, 459A同じ務めを果たしているのは、カエサルの命運について占星術師や腸卜官や鳥占官や魔術師に伺いを立てる者たちである。それらの技は、離反した天使たちによって漏らされ、神によって禁じられたものであるがゆえに、キリスト教徒は自分自身の事柄のためにさえこれを用いない。
Apologeticus 35.13
Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur, qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter
PL 1, 459Bしかし、カエサルの安寧について詮索することを必要とするのは、それに対して何か悪しきことを企てる者、あるいはそれを願う者、さもなくばその後に何かを希望し、待ち望む者以外の、いったい誰であろうか。愛する者について尋ねる心持ちと、支配者について尋ねる心持ちとは同じではない。血の絆から出る気遣いが詮索に走るのと、隷属から出る気遣いが詮索に走るのとでは、そのさまはおのずから別なのである。