Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Apologeticus

Caput XXII 第XXII章

Tertullian · Apologeticus · PL 1, 405A · 12 sectiones

Apologeticus 22.1

1

Atque adeo dicimus, esse substantias quasdam spiritales; nec nomen novum est. Sciunt daemonas Philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? cum et ipsi daemonium adhaesisse a pueritia dicatur, dehortatorium plane a bono.

PL 1, 405A

かくして我々は、ある種の霊的な実体が存在すると言う。これは新しい名称ではない。哲学者たちはダイモーンを知っている、ソクラテス自身がダイモーンの判断を待っていたのだから。当然であろう、彼自身にも幼少の頃からダイモーンが取り憑いていたと言われており、それは明らかに善から遠ざける類のものであった。

Apologeticus 22.2

2

Daemonas sciunt Poetae, etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat, nam et Satanam, principem hujus mali generis, proinde de propria conscientia animae, eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit, Utriusque nominis testes vel magi asserunt.

PL 1, 405A

詩人たちも皆これを知っている。無学な民衆でさえ、これを罵りの言葉として日常的に用いている。そしてこの悪しき種族の首領であるサタンについても、まさに魂固有の意識から、同じ呪いの言葉でこれを口にする。天使についてもまた、プラトンはこれを否定しなかった。この両者の名の証人としては、魔術師たちさえも存在する。

Apologeticus 22.3

3

Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordine cognoscitur.

PL 1, 405B

しかし、いかにして自ら堕落したある種の天使たちから、より堕落した悪霊たちの種族が生じたか、そしてそれがその種族の創始者たちおよび我々が述べたその首領とともに神によって断罪されたか、その次第は聖なる文書のもとに知られている。

Apologeticus 22.4

4

Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio: sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem, et valetudines infligunt, et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus.

PL 1, 405B

今はただ彼らの働きについて述べれば十分であろう。

彼らの働きは人間を覆すことである。かくして霊的な悪意は、その初めから人間の破滅を目指して始まったのである。それゆえ彼らは、肉体に対しては病をも、また幾つかの過酷な災難をももたらし、魂に対しては、突然かつ異常な錯乱を力ずくでもたらすのである。

Apologeticus 22.5

5

Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam mira subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit:

PL 1, 405B

彼らには、人間のこの両方の実体、すなわち肉体と魂に近づくために、その微細さと希薄さとが役立つ。霊的な力には多くのことが許されており、彼らは目に見えず感知されないがゆえに、自らの行為そのものにおいてよりも、むしろその結果において姿を現す。それはあたかも、果実や穀物を、空気に潜むある種の分からぬ害毒が、花のうちに散らし落とし、芽のうちに枯らし、実りのうちに深く傷つけるようなものであり、あるいは、見えない働きによって侵された大気が、疫病をもたらす息吹をまき散らすようなものである。

Apologeticus 22.6

6

eadem igitur obscuritate contagionis aspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis, aut saevis libidinibus cum erroribus variis; quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata,

PL 1, 406B

かくして、悪霊と天使の息吹は、同じような目に見えぬ感染の仕方によって、狂気や錯乱、あるいは醜悪なあるいは凶暴な欲情、そしてさまざまな迷妄をもって、心の腐敗をも引き起こす。その迷妄のうちで最も強力なのは、これによって人間の心を捕らえ欺いて、かの神々を推し薦め、それによって自分自身のために、像や偶像に捧げられる犠牲の焼ける匂いと血という固有の糧を確保するというものである。

Apologeticus 22.7

7

et quae illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis. Quas et ipsas quomodo operentur, expediam.

PL 1, 406B

そして彼らにとって、人間を真の神性への思いから偽りの幻惑によって逸らすこと以上に、入念な糧があろうか。この幻惑そのものを、彼らがいかにして行うかを説明しよう。

Apologeticus 22.8

8

Omnis spiritus ales est. hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt: totus orbis illis locus unus est; quid ubique geratur, tam facile sciunt, quam enuntiant. Velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae annuntiant: et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.

PL 1, 408A

すべての霊は翼を持つ、天使も悪霊もそうである。それゆえ彼らは一瞬にしてあらゆる所に存在する。全世界が彼らにとって一つの場所である。どこで何が起こっているか、彼らはこれを告げるのと同じくらい容易に知っている。その速さが神性であると信じられているのは、その実体が知られていないからである。かくして彼らは時に、自ら告げ知らせることの張本人であるかのように見られることを望む。そして実際、彼らは時に悪事の張本人ではあるが、善事の張本人であることは決してない。

Apologeticus 22.9

9

Dispositiones etiam Dei, et tunc prophetis concionantibus exceperunt, et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur divinitatem dum furantur divinationem.

PL 1, 408A

彼らはまた神の摂理を、かつては預言者たちが説教していた時にこれを盗み聞き、今もまた朗読が響き渡る時にこれを掠め取る。かくしてそこから、ある種の時に関する予言を得て、彼らは占いを盗みつつ神性を模倣するのである。

Apologeticus 22.10

10

In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Caeterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit, quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium coelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas jam sentiunt, repromittant.

PL 1, 409A

神託において、いかなる巧みさで曖昧な言葉を出来事に合わせて調整するかは、クロイソスのごとき者たちが知っており、ピュロスのごとき者たちが知っている。そもそも、亀が家畜の肉とともに煮られていることを、ピュティオスの神、すなわちデルポイのアポロンは、我々が上で述べた仕方で告げたのであった。すなわち一瞬のうちにリュディアに居たのである。彼らは大気に住まうことにより、星々の近くにあることにより、雲との交わりによって、天の準備を知る力を持つがゆえに、すでに感じ取っている雨をも予め約束することができるのである。

Apologeticus 22.11

11

Venefici plane et circa curas valetudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova, sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.

PL 1, 409A

彼らは病の治療についても、いかにも恩恵をもたらすもののように振る舞う。というのも、彼らはまず害を与え、それから奇跡のように見えるほど新奇な、あるいは正反対の治療法を指示する。その後彼らは害を与えるのをやめ、そして治したと信じられるのである。

Apologeticus 22.12

12

Quid ergo de caeteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu irrufatam, ut numina lapides crederentur, et Deus verus non quaereretur?

PL 1, 410A

では、霊的な欺瞞の他の巧妙さや力について、私は何を語ろうか——カストル兄弟の幻影、篩で水を運んだこと、帯で船を動かしたこと、触れることで髭を赤く染めたこと——これらはすべて、石が神々であると信じられるように、そして真の神が求められないようにするためのものである。