Apologeticus 43.1
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, venenarii, magi, item harioli, haruspices, mathematici.
PL 1, 495Bはっきりと告白しよう、もし本当にキリスト教徒の不毛さを嘆く資格のある者があるとすれば、それが誰であるかを。まず第一に来るのは、女衒、客引き、〔娼館の〕水汲み男、次いで刺客、毒殺者、魔術師、さらには腸卜師、卜占師、占星術師たちである。
Apologeticus 43.2
His infructuosos esse magnus fructus est. Et tamen quodcumque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo utique praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico qui jam de vobis daemonia excutiant, non dico jam qui pro vobis quoque vero Deo preces sternant, quia forte non creditis sed a quibus nihil timere possitis.
PL 1, 496Aこれらの者どもにとって我々が無益であることは、大きな益なのである。
とはいえ、この宗派によって諸君の財産に生じるいかなる損失も、何らかの守りによって埋め合わされうる。諸君のうちに何人いるであろうか——諸君から悪霊を追い払う者たちのことはもう言うまい、諸君のためにも真の神に祈りを捧げる者たちのことも、おそらく諸君は信じていないだろうからもう言うまい——しかし、諸君が何ら恐れを抱かずにいられる相手が。