Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Apologeticus

Caput XII 第XII章

Tertullian · Apologeticus · PL 1, 338B · 7 sectiones

Apologeticus 12.1

1

jam de istis, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, quum ostendero quid sint. Quantum igitur de diis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco;

PL 1, 338B

私はもはやこの点については語ることをやめよう。彼らが何であるかを示せば、そのことによって、彼らが何でないかを真理そのものから証明することになると知っているからである。それゆえ諸君の神々について言えば、私はただ、いにしえに死んだある者たちの名前を見るのみであり、作り話を聞くのみであり、その作り話に由来する祭儀を認めるのみである。

Apologeticus 12.2

2

quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.

PL 1, 340A

また、その像そのものについて言えば、私が非難するのはただ、その材料が日用の器具や道具と姉妹の関係にあること、あるいはそれらと同じ器や道具から、いわば運命を奉献によって変え、技芸の自由な扱いによって姿を変えられたものだということに他ならない。しかもそれは、この上なく侮辱的であり、その製作の業そのものにおいて瀆聖的でさえある。それゆえ実に、まさにこれらの神々のゆえに罰を受けている我々にとっては、彼ら〔神々〕自身が作られるに際して同じ苦しみを受けたということが、かえって我々の刑罰の慰めとなりうるほどなのである。

Apologeticus 12.3

3

Crucibus et stipitibus imponitis christianos: quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? In patibulo primum corpus dei vestri dedicatur.

PL 1, 340A

諸君はキリスト者たちを十字架や杭に架ける。しかし、十字架や杭の上に組み立てられた粘土の型によって、まず形が与えられない像などあろうか。諸君の神の体は、まず処刑台の上で捧げられるのである。

Apologeticus 12.4

4

Ungulis deraditis latera christianorum; at in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae, et runcinae, et scobinae. Cervices ponimus: ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dii vestri. Ad bestias impellimur, certe quas Libero, et Cybele, et Coelesti applicatis.

PL 1, 341A

諸君は鉤爪でキリスト者たちの脇腹を削ぎ取る。しかし諸君の神々に対しては、あらゆる肢体にわたって、手斧や鉋や鑢がより激しく打ち込まれるのである。我々は首を差し出す。しかし諸君の神々は、鉛と膠と込み栓とを加えられる前は、首なしのままなのである。我々は猛獣に投げ与えられる。それは確かに、諸君がリベルやキュベレやカエレスティスに献じているあの獣たちである。

Apologeticus 12.5

5

Ignibus urimur: hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur inde censentur dii vestri. In insulas relegamur: solet et in insulis aliquis deus vester aut nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia.

PL 1, 342A

我々は火で焼かれる。彼ら〔神々〕もまた、その最初の材料の段階から同じ目に遭っている。我々は鉱山送りの刑に処される。諸君の神々もそこから素材を得ているのである。我々は島に流刑される。諸君の神々のうちの誰かは、しばしば島で生まれるか死ぬかしたものである。もしこうしたことによってある神性が成立するのだとすれば、罰せられる者は神聖化されるのであり、刑罰は神威と呼ばれねばならぬことになろう。

Apologeticus 12.6

6

Sed plane non sentiunt has injurias et contumelias suae fabricationis dii vestri, sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! infrendite, inspumate! iidem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra superstitione perorantem reprehendistis.

PL 1, 343A

だが確かに、諸君の神々は、自分たちが作られる際のこうした侮辱や辱めを、崇拝の行為と同様に、何ら感じてはいない。ああ、なんと不敬な言葉、なんと瀆聖的な罵倒であろうか。歯ぎしりし、口から泡を吹くがよい。諸君は、諸君の迷信についてより多く、より辛辣に論じたあのセネカのような者を、非難しなかったではないか。

Apologeticus 12.7

7

Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intelligunt, nonne laudem magis, quam poenam, merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.

PL 1, 343A

それゆえ、もし我々が、死者たちに酷似した冷たい像や彫像を崇拝しないのであれば――それらが単なる物であることは鳶や鼠や蜘蛛でさえ理解しているのだが――知られた誤りを退けることは、罰よりもむしろ称賛に値するのではないか。我々が全く存在しないと確信している者たちを、我々が傷つけているなどということがありえようか。存在しないものは、いかなる者からも何も被ることはない。なぜなら、それは存在しないからである。