Apologeticus 14.1
et ritus vestros recensere; non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis; cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis; cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram ejus imponitis. Laudo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis.
PL 1, 349A私は諸君の祭儀についても検討したい。諸君が生贄を捧げる際にどのようであるかは言うまい――弱り死にかけた、病んだ、疥癬を患った家畜を屠り、肥えて健全な家畜からは頭や蹄など、家でなら子供や犬にでも与えるであろう不要な部分だけを切り取って捧げ、ヘラクレスへの十分の一税についても、その三分の一すら祭壇に載せない、というようなことは。むしろ私は、失われるはずのものから何かを奪い取るというその知恵を、称賛すべきかもしれない。
Apologeticus 14.2
Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et ad liberalia officia, quanta invenio ludibria! deos inter se propter Trojanos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean pene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet;
PL 1, 351Aしかし諸君が思慮深さと自由人にふさわしい教養を身につけるために学ぶ文学に目を転じると、なんと多くの笑うべき話が見出されることか。トロイア人とアカイア人のために神々が互いに剣闘士の組のようにぶつかり合って戦ったこと、ウェヌスが人間の矢によって傷つけられたこと――それは彼女が、あのディオメデスによってほとんど殺されかけた自分の息子アイネイアスを助け出そうとしたためであるが――
Apologeticus 14.3
Martem tredecim mensibus in vinculis pene consumptum; Jovem, ne eamdem vim a caeteris coelitibus experiretur, opera cujusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum jampridem amicarum!
PL 1, 352Aマルスが十三か月もの間鎖に繋がれて、ほとんど死にかけたこと、ユピテルが、他の天の神々から同じ暴力を受けることのないように、ある怪物の働きによって救われたこと、そして今はサルペドンの落命を嘆き、今はかつての愛人たちを、これほど愛したことはなかったと数え上げながら、自分の妹に対して醜く発情していること。
Apologeticus 14.4
Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.
PL 1, 352Aさらに、詩人と言われる者で、その頭領〔ホメロス〕の権威に基づいて神々を辱める者でない者がいるだろうか。ある者はアポロをアドメトス王のもとで家畜の放牧に従事させ、また別の者はネプトゥヌスの建築の仕事をラオメドンに賃貸しするのである。
Apologeticus 14.5
Est et illis de lyricis (Pindarum dico), qui Aesculapium canit avaritiae merito, qua medicinam nocenter exercebat, fulmine vindicatum. Malus Jupiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem.
PL 1, 353A抒情詩人のうちにも、すなわちピンダロスであるが、彼はアイスクラピウスが貪欲のゆえに――害となるやり方で医術を行ったがゆえに――雷によって裁かれたと歌っている。もしその雷がユピテルのものであるなら、ユピテルは自分の孫に対して不敬であり、その技芸の持ち主に対して嫉妬深い、悪しき神ということになる。
Apologeticus 14.6
Haec neque vera prodi, neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicujus dei praefentur.
PL 1, 353Aこれらのことは、もし真実であれば公表されるべきではなかったし、もし虚偽であればでっち上げられるべきではなかった。それも最も信心深いはずの者たちの間でのことなのである。悲劇作家も喜劇作家も容赦することなく、いずれかの神の家の苦難や過ちを舞台の上で語らせている。
Apologeticus 14.7
Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem dejerabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat. Plane olim, id est semper, veritas odio est.
PL 1, 354A哲学者たちについては黙っておこう。ソクラテス一人で十分である。彼は神々を侮辱して、樫の木や雄山羊や犬にかけて誓っていた。「しかしソクラテスが断罪されたのは、神々を破壊したからだ」と言われよう。まさに昔から――すなわち常に――真理は憎まれるものなのである。
Apologeticus 14.8
Tamen cum poenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint, et imaginem ejus auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit.
PL 1, 355Aそれでもなお、アテナイ人たちは後にその判決を悔い、ソクラテスの告発者たちを罰し、彼の黄金の像を神殿に安置したのであるから、断罪が取り消されたことは、ソクラテスに証しを返すもの、すなわち彼の正しさを証明するものである。
Apologeticus 14.9
Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus Cynicus Varro trecentos Joves, sive Jupiteres dicendum, sine capitibus introducit.
PL 1, 356Aまた、ディオゲネスもヘラクレスを種に何やら戯れ言を言い、ローマの犬儒派ワッロは、三百人のユピテル――あるいは「ユッピテルども」と呼ぶべきか――を、いずれも首のない姿で持ち出している。