Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Apologeticus

Caput XXXI 第XXXI章

Tertullian · Apologeticus · PL 1, 446B · 3 sectiones

Apologeticus 31.1

1

nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt.

PL 1, 446B

我々は今、皇帝に阿諛し、我々が語った誓願を、暴力を逃れるためにこそ偽ったのであろうか。まことにこの欺瞞は好都合である。というのも、諸君は我々が弁護するところのものを何であれ証明することを許しているのだから。それゆえ、我々がカエサルたちの安寧について何ら意を用いないと考える者は、神の御言葉、すなわち我々の聖典を検めよ。我々自身それを隠すことはなく、また多くの偶然によってそれは異邦人の手にも渡っている。

Apologeticus 31.2

2

Scito ex illis, praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis, etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum majestate convenimur in crimen?

PL 1, 446B

諸君は知るがよい、それらの書からして、我々には慈愛のあふれるままに敵のためにさえ神に祈り、我々を迫害する者たちのために善きことを願うようにと命じられているのである。しかるに、その威厳のゆえに我々が罪に問われているところの人々以上に、キリスト教徒の敵であり迫害者である者があろうか。

Apologeticus 31.3

3

Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro regibus, et pro principibus, et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium, concussis etiam caeteris membris ejus, utique et nos, licet extranei a turbis, in aliquo loco casus invenimur.

PL 1, 446B

しかもそれは名指しで、明白にこう言われている。「王たちのため、また為政者たちと権力者たちのために祈れ、汝らに万事平穏ならんために」と。というのも、帝国が揺らぐとき、その他の肢体もまた共に揺らぐのであるから、たとえ我々が群衆の騒擾とは無縁の者と見なされていようとも、我々もまたその災いのうちのいずれかの場所において必ず見いだされるからである。