作者不詳fl. 313

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput IX 第IX章

Anonymous · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 661A · 7 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.1

1

Et primo quidem, ut audio, aciem instruxeras duplicem, mox proviso adversariorum numero, explicari statim in frontem ordines, et extendi latius arma jussisti, ex tuo animo nimirum animos tuorum omnium metiens, quamvis gravius inde pondus infringi posse impetu pauciorum.

PL 8, 661A

聞くところによれば、あなたは最初、二重の戦列を組んでいたが、やがて敵の数を見て取ると、隊列を直ちに前面に展開させ、陣を広く延ばすよう命じた。それはまさしく、自らの心をもって配下すべての者の心を測ってのことであった——向こう側の重みがいかに大きくとも、より少数の者の突撃によって打ち砕くことができる、と。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.2

2

Laudare me existimas, Imperator, cuncta quae in illo praelio feceris? Ego vero iterum queror.

PL 8, 661A

皇帝よ、私があの戦闘であなたがしたすべてを称賛していると思うのか。いや、私はふたたび嘆いているのだ。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.3

3

Prospexeras omnia, disposueras universa, summi imperatoris officia compleveras, cur ipse pugnasti? cur te densissimis hostium globis miscuisti? cur salutem reipublicae in pericula tanta misisti?

PL 8, 661A

あなたはすべてを見通し、すべてを配置し、最高の司令官としての務めを果たしていた。それなのに、なぜあなた自身が戦ったのか。なぜ自らを敵の密集した群れの中に投じたのか。なぜ国家の安泰をこれほどの危険にさらしたのか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.4

4

An nescire nos putas, quod dum nimio rapereris ardore, in media hostium tela deveneras et nisi viam tibi caedibus aperuisses, spem totius generis humani et vota deceperas?

PL 8, 661B

それとも、あなたはあまりにも激しい熱情に駆られて、敵の武器のただ中に踏み込み、もし殺戮によって自ら道を切り開かなかったならば、全人類の希望と誓願とを裏切ることになったであろうということを、我々が知らないと思うのか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.5

5

Toto quippe impetu ferebare, torrenti similis amni, quem abruptae radicitus silvae, et convulsa funditus saxa sequerentur. Quid tibi est, Imperator, cum inferiore fortuna?

PL 8, 661B

実に、あなたは激流のような河にも似て、全き勢いをもって進んだ。その河には、根こそぎ引き抜かれた森や、根底から揺り動かされた岩が続くのである。皇帝よ、あなたに、より下位の運命と何の関わりがあろうか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.6

6

Illos pugnare fas est, quibus suo cujusque fato aut vincendum est, aut cadendum; tu, cujus ex vita omnium fata pendent, ad ullum discrimen accedas? inter tot tela gladiosque versere?

PL 8, 661B

戦うことが許されるのは、おのおのの運命によって勝つか倒れるかしかない者たちである。しかしあなたは、あなたの命にすべての者の運命がかかっているというのに、いかなる危険にも身を投じるというのか。これほど多くの武器や剣のただ中に身を置くというのか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.7

7

Quis hoc a te exigit? aut quis pati possit, ut quidquam in te belli casibus liceat? Deceat te, Imperator, hostem ferire? Imo non decet laborare.

PL 8, 661B

誰がこれをあなたに求めるだろうか。あるいは、戦の巡り合わせがあなたに何かをなしうることを、誰が耐えられようか。皇帝よ、敵を討つことが、あなたにふさわしいのか。それどころか、労苦することさえふさわしくないのだ。