作者不詳fl. 313

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput VI 第VI章

Anonymous · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 658C · 4 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.1

1

Gomphos, urbem Thessaliae, quoniam abnueret obsequium, C. Caesar uno die sustulit. Sed ille Graeculos homines adortus est, tu subalpinos; ille solos incolas, tu etiam militare praesidium: ille non potuit captos a direptione defendere, tibi licuit clementiam tuis victoribus imperare.

PL 8, 658C

テッサリアの都市ゴンフォイは、服従を拒んだがゆえに、ガイウス・カエサルがたった一日で滅ぼした。しかし彼が攻めたのはギリシアの小人物どもであり、あなたが攻めたのはアルプス山麓の民であった。彼が攻めたのは住民だけであったが、あなたはさらに守備隊にも及んだ。彼は捕らえた者たちを略奪から守ることができなかったが、あなたは自らの勝利者たちに寛容を命じることができたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.2

2

Sed illi quidem Gomphensium clades documento caeteris fuit, tibi paulo post alia in Taurinatibus campis pugna pugnata est, non trepidantibus ex victoria tua rebellibus, sed iratis incensisque ad ulciscendum animis, quos fortunae inclinatio restringere debuisset: nec vero temere ac passim vagis hostibus, ut facile palantes caederentur; sed acie in cunei modum structa, descendentibus retro in altitudinem lateribus; quae cum prima avide confligeret, reflexa impeditos certamine circuiret.

PL 8, 659A

しかし彼にとっては、ゴンフォイ人の惨禍が他の者たちへの見せしめとなったのに対し、あなたにとっては、その少しあとにタウリニ人の平原でまた別の戦いが戦われた。この戦いでは、反逆者たちはあなたの勝利によって怯えるどころか、怒りと復讐への激情に燃えており、それは運命の傾きによってこそ抑えられるべきものであった。彼らは無秩序にあてどなく散らばる敵ではなく、容易に追い散らして討ち取れるようなものではなかった。むしろ、隊列は楔の形に組まれ、両翼が後方へ深く連なっていた。その先鋒が貪欲に激突すると、それを折り返して、戦いに手間取る者たちを取り囲もうとしたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.3

3

Sed tu id providens, praemissis utrinque qui obviam irent, et simul si quid insidiarum lateret excuterent; ipse obfirmato illo capite, dejectaque acie in fugam versa, tanto majorem in processu stragem edidisti, quanto amplioribus subsidiis instructa constiterat.

PL 8, 659A

しかしあなたはこれを見越し、両側にあらかじめ兵を送って迎え撃たせ、同時に潜んでいるかもしれない伏兵をあぶり出させた。そしてあなた自身は、あの先鋒を堅く受け止めた上で、隊列を打ち崩して敗走させ、進撃するにつれて、それがより多くの予備兵を備えて陣を構えていた分だけ、いっそう大きな殺戮をもたらしたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.4

4

Ita usque ad Taurinatium muros fusi caesique, obseratasque nacti portas ab incolis, etiam corporum suorum mole clauserunt.

PL 8, 659B

かくして彼らは、タウリニ人の城壁のもとまで潰走し討たれ、住民によって閉ざされた門を目の当たりにして、自らの死体の山でその門をさらに塞ぐことになったのである。