作者不詳fl. 313

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput X 第X章

Anonymous · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 661C · 6 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.1

1

Spectavit ex edito monte Xerxes navale certamen. Augustus aliud agens vicit apud Actium. Fuit etiam qui sublatus in scalas invicem nexas concurrentes eminus vidit exercitus, ut nec interesset periculo, et adesset eventui.

PL 8, 661C

クセルクセスは高い山から海戦を見物した。アウグストゥスは、別のことをしながらアクティウムで勝利を収めた。互いに組み合わされた梯子の上に身を上げ、遠くから激突する軍勢を見た者さえいた。それは、危険には身を置かずして、しかも結末には立ち会うためであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.2

2

Ignava, inquies, sunt haec exempla: sed tuta; graviorque metus est periculi tui, quam laetitia victoriae.

PL 8, 662A

これらの実例は臆病なものだ、とあなたは言うであろう。しかし安全なものである。そして、あなたの危険への恐れは、勝利の喜びよりも重いのだ。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.3

3

An non ipsi te, caesis fugatisque hostibus, interfectoque etiam ipso eorum duce, comites et Tribuni corripuere lacrymantes, amplexique illud tuum anhelum pectus, cruentas manus, et quidquid de sanguine profundae caedis emerserat, hinc atque inde clamarunt: quid egeras, Imperator?

PL 8, 662A

敵が討たれ敗走させられ、その将までも討ち取られたのち、あなたの側近や軍団副官たちは涙を流しながらあなたを取り囲み、あなたのその息せき切った胸を、血にまみれた手を、深い殺戮の血からにじみ出たあらゆるものを抱きしめ、あちこちから叫んだのではなかったか——皇帝よ、あなたは何ということをしたのか、と。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.4

4

In quae nos fata projeceras, nisi te divina virtus tua vindicasset? Quae haec est impatientia? aut quo tibi manus nostras, si versa vice pugnas ipse pro nobis?

PL 8, 662A

もしあなたの神的な力があなた自身を守らなかったなら、あなたは我々をいかなる運命へと投げ込んでいたことか。この焦慮は何なのか。あるいは、逆にあなた自身が我々のために戦うというなら、我々の手など何の役に立つというのか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.5

5

Haec ego non dicerem, Imperator, neque ab aliis dicta memorarem, nisi beneficio tuae lenitatis tutior esset nostra in verbis, quam tua in armis audacia.

PL 8, 662A

皇帝よ、もしあなたの柔和という恩恵のおかげで、我々の言葉における大胆さが、あなたの武器におけるそれよりも安全でなかったなら、私はこのようなことを言わなかったであろうし、他の者が言ったことをも語り伝えなかったであろう。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.6

6

Nova enim quadam varietate naturae, confusoque virtutum temperamento, idem es in praeliis ferocissimus, et parta securitate mitissimus.

PL 8, 662A

実に、ある新しい本性の多様性によって、また諸々の徳の混じり合った配合によって、あなたは戦においてはこの上なく猛々しくありながら、安全を得た後にはこの上なく柔和な、同じ一人の者なのである。