Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.1
Nam quid ego de tuis in curia sententiis atque actis loquar, quibus senatui auctoritatem pristinam reddidisti, salutem, quam per te receperant, non imputasti, memoriam ejus in pectore tuo sempiternam fore spopondisti?
PL 8, 668Bさて、元老院におけるあなたの意見と行いについて、私は何を語ろうか——それによってあなたは、元老院にかつての権威を返し、彼らがあなたによって得た安泰を恩に着せることなく、その記憶が永遠にあなたの胸のうちにあり続けると約束したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.2
Dicerem plura de divinis orationibus tuis, de oblata potius quam impetrata benignitate: nisi mallem dicta reticere, dum propero facta laudare. Quamlibet verba tua in senatu habita nobis nota sint, tamen qualia fuerint, clementiae tuae gloria nuntiavit.
PL 8, 668Bあなたの神的な演説について、また、求められてではなくむしろ自ら差し出した慈愛について、私はもっと多くを語るところであろう——もし、行いを称えることを急ぐあまり、言葉のほうは黙して語らずにおきたいと思わなかったならば。元老院で述べたあなたの言葉が我々に知られているとはいえ、それがどのようなものであったかは、あなたの寛容の栄光そのものが告げているのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.3
O tandem felix civili, Roma, victoria! Irrupit olim te Cinna furiosus, et Marius iratus, qui non solo se Octavii consulis capite satiarunt, sed luminibus civitatis extinctis exempla, quae nunc toto sexennio passa es reliquerunt.
PL 8, 668Bああ、ローマよ、ついに内乱の勝利によって幸せになったことよ! かつて、狂乱のキンナと激怒のマリウスがお前に乱入し、彼らは執政官オクタウィウスの首だけでは満足せず、都の光ともいうべき人々を消し去ることによって、お前がいままさに六年間にわたって耐え忍んできたその先例を残していったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.4
Vicit tibi iterum ante portam Collatinam Sylla: felix, si se parcius vindicasset, sed enimvero multis capitibus Rostra complevit.
PL 8, 669Aお前のために、ふたたびコッラティナ門〔底本は Collatinam。史実ではコッリナ門であるが、底本どおりとした〕の前でスッラが勝利を収めた。もし彼が控えめに報復していたなら幸いであったろうが、しかし実際には、多くの首でロストラを埋め尽くしたのであった。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.5
Constantinus victoriae licentiam, fine praelii terminavit: gladios ne in eorum quidem sanguinem distringi passus est quos ad supplicia poscebat.
PL 8, 669Aコンスタンティヌスは、勝利の放縦を戦いの終わりとともに終わらせた。処刑に引き渡すよう求められていた者たちの血にさえ、剣を抜かせることを許さなかったのである。