Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.1
Nae tu, Imperator, nimio nostri amore nescisti ad securitatem nobis vere providere; qui non omnia tecum arma movisti, cum tua conservatio, salus nostra sit.
PL 8, 656Aまことに皇帝よ、あなたは我々への愛があまりに大きいゆえに、真に我々の安全を図ることを知らなかった。あなたの保全こそが我々の安泰であるというのに、あなたは武具のすべてを自らとともに動かしはしなかったのだから。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.2
Et quid opus erat ipsi Rheno instructis et militibus et classibus, quem jam pridem barbaris nationibus virtutis tuae terror obstruxerat?
PL 8, 656Aそもそも、ライン川そのものに、兵士と艦隊とを配備しておく必要がどこにあったろうか。あなたの武勇に対する恐れが、すでに久しく蛮族の諸民族に対してその河を塞いでいたというのに。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.3
An ostentare voluisti diligentiam tuam, divisis copiis inter custodiam pacis et belli; aut etiam jactanter et gloriose probare liberandae Urbi te sufficere cum paucis? vix enim quarta parte exercitus contra centum millia armatorum hostium Alpes transgressus es: ut appareret penitius considerantibus, id quod nos fugit in amore trepidantes, non dubiam te, sed promissam divinitus petere victoriam.
PL 8, 656Bそれとも、あなたは兵力を平和の守りと戦の守りとに分かつことで、自らの周到さを示そうとしたのか。あるいはまた、都を解放するにはわずかな兵で足りるということを、誇らしく、栄光に満ちたしかたで証明しようとしたのか。実に、あなたはわずか四分の一の軍勢で、十万の武装した敵に対してアルプスを越えた。それによって、より深く考える者たちには明らかとなったのである——愛ゆえに不安に駆られていた我々の目には見えなかったこと、すなわち、あなたが求めていたのは疑わしい勝利ではなく、神意によって約束された勝利であったということが。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.4
Duxerat magnum Severus exercitum, et hostem suum perfidia desertus armaverat. Majores postea copias Maximianus admoverat, et ipse transfugis circumcisus videbatur prospere refugisse.
PL 8, 656Bセウェルスは大軍を率いていたが、裏切りによって見捨てられ、かえって自らの敵を武装させる結果となった。その後、マクシミアヌス〔ガレリウス〕がさらに大きな兵力を差し向けたが、彼自身も脱走者たちに兵を削がれながら、首尾よく逃げ帰ったかに見えた。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.5
Ipse denique qui pater illius credebatur, discissam ab humeris purpuram detrahere conatus, senserat in illud dedecus sua fata transisse. Mille et sexaginta annis contractas ex toto orbe divitias monstrum illud, redemptis ad civile latrocinium manibus, ingesserat.
PL 8, 656Bついには、彼の父と信じられていた当人までもが、〔息子の〕肩から引き裂かれた紫衣を剥ぎ取ろうと試みながら、自らの運命がその恥辱へと移ったことを悟ったのであった。あの怪物は、千六十年にわたって全世界から集められた富を、内乱という盗みのために買い取られた者たちの手に注ぎ込んでいた。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.6
Adhoc aliena matrimonia, innocentium capita cum bonis passim donando, usque ad mortem devotionis obstrinxerat parricidas: omnes autem insidiatos sibi, aut palam aliquid pro libertate conatos, poenis affecerat, armis oppresserat.
PL 8, 657Aさらに、他人の妻を、また罪なき者たちの首をその財産とともにあちこちに与えることによって、その弑逆者たちを死に至るまでの献身に縛りつけていた。そして、自分に対して謀を企てた者、あるいは公然と自由のために何かを試みた者はみな、刑罰を科し、武力で押さえつけていた。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.7
Et inter haec utebatur ejus urbis majestate quam coeperat; totam Italiam conductis ad omne facinus satellitibus oppleverat.
PL 8, 657Aそしてこうした中にあって、彼は手中にした〔底本は coeperat。ceperat と読む〕その都の威厳を利用し、あらゆる凶行のために雇われた手下たちでイタリア全土を満たしていた。