作者不詳fl. 313

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput I 第I章

Anonymous · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 654C · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.1

1

Unde mihi tantum confidentiae, sacratissime Imperator, ut post tot disertissimos homines, quos et in urbe sacra, et hic rursus audisti, dicere auderem: nisi nefas esse ducerem, et commissi cujusdam sacrilegii religionem vererer, si is, qui semper res a numine tuo gestas praedicare solitus essem, haec tanto majora pristinis silentio praeterirem; per quae non pars aliqua servata, sed universa sibi est respublica restituta?

PL 8, 654C

いとも神聖なる皇帝よ、聖なる都においても、またここでふたたびあなたが聞いた、これほど多くのこの上なく雄弁な人々のあとに続いて語ろうとするほどの確信を、私はどこから得たのであろうか。ただし、常にあなたの神威によって成し遂げられた事績を語り伝えることを常としてきた者でありながら、以前のものよりもはるかに大きなこの出来事を沈黙のうちに見過ごすとすれば、それを不敬なことと思い、ある冒瀆を犯したという良心の咎めを恐れたのでなければの話である。この事績によって、国家はその一部分だけではなく、そのすべてが自らへと回復されたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.2

2

Neque enim ignoro, quanto inferiora sint ingenia nostra Romanis. Siquidem latine et diserte loqui illis ingeneratum est, nobis elaboratum: et si quid forte commode dicimus, ex illo fonte et capite facundiae imitatio nostra derivat.

PL 8, 654C

というのも、我々の才知がローマ人のそれにどれほど劣っているか、私は知らないわけではない。なぜなら、ラテン語で雄弁に語ることは、彼らには生まれつき備わっているが、我々には労苦して身につけたものだからである。もし我々がたまたま巧みに何かを語るとしても、それは我々の模倣が、あの雄弁の源泉にして水源から引き出したものにすぎない。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.3

3

Sed quamvis conscius mihi infirmitatis ingenitae, et inchoati potius studii quam eruditi; cohibere me silentio nequeo, quo minus de recuperata Urbe, imperioque romano, et tandem ex diuturna convulsione solidato, et ipse aliquid coner effari: ut inter tantos sonitus disertorum mea quoque vox tenuis exaudita videatur.

PL 8, 654D

しかし、生まれつきの非力さと、修めたというよりはむしろ始めたばかりの学びとを自覚してはいても、私は沈黙によって自らを抑えることができず、恢復された都と、ながく続いた激動の末についに強固なものとなったローマ帝国について、私自身も何かを語ろうと試みずにはいられない。こうして、これほど多くの雄弁家たちの響きのただ中にあっても、私のか細い声もまた聞き取られるように見えることを願うのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.4

4

Etenim si in rebus bellicis ipsisque praeliis non solum tubae ac litui, sed etiam Spartanae tibiae incentivum aliquod feruntur habuisse; credo, quia magnos animos parvo licet modulo sufficit incitari: cur ego in me de tuo favore diffidam, ut sermonem meum studio potius tui cultus quam suis viribus metiaris?

PL 8, 655A

実に、戦の事どもにおいても、まさに戦闘そのものにおいても、ラッパや角笛のみならず、スパルタの笛でさえいくばくかの鼓舞する力を持っていたと伝えられるのだから——大いなる心を奮い立たせるには、たとえわずかな調べであっても十分だからだと私は思う——、なぜ私が、私に対するあなたの厚意を疑うことがあろうか。すなわち、あなたが私の言葉を、それ自身の力によってではなく、むしろあなたを崇める熱意によって測ってくれるということを。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.5

5

Experiar igitur, ut possum, quanquam oppletis auribus tuis, ut sic dixerim, insusurrare, sine aemulandi fiducia cupidus imitandi.

PL 8, 655A

それゆえ私は、できる限り試みよう。あなたの耳がすでに満たされているとはいえ、いわば囁きかけるように——競い合う自信はなくとも、模倣することを望みながら。