Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.1
O pulcherrimum, et qui omnium oculis subjici debuisset, triumphum virtutis et clementiae tuae! cujus enim potentiae fuit hostibus arma deripere, ejus humanitatis deditos ad impunitatem suis armis alligare, atque ita vincire, ut eos ferri illius; quod contra te gesserant, quotidie poeniteret?
PL 8, 662Cああ、この上なく美しく、すべての人の目に晒されるべきであった、あなたの武勇と寛容の凱旋よ! 敵から武器を奪い取ることがいかなる力の業であったか、そして降伏した者たちを、その武器によって免責のために縛りつけることがいかなる人間味の業であったか——しかも彼らが、あなたに逆らって振るったその鉄を、日々悔いるようなしかたで縛りつけたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.2
Gladius ille quem in te distrinxerat hostis infestus, ipse domini sui manus tenuit, et paratus ad caedem, custos factus est ad salutem. Magnus poeta dum bellorum toto orbe surgentium discursum apparatumque describit.
PL 8, 662C敵意ある者があなたに向けて抜いたあの剣は、まさにその持ち主自身の手を捕らえ、殺戮のために備えられていたものが、安全のための番人となったのである。かの偉大な詩人は、全世界に湧き起こる戦の動きと備えを描くにあたって——
Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.3
Et curvae, inquit, rigidum falces conflantur in ensem? Triste nimirum tempus id, cum instrumenta cultui pecudum praeparata, in caedem hominum verterentur.
PL 8, 662C『そして曲がった鎌は、まっすぐな剣へと打ち変えられる』と言っている。まことに、家畜の世話のために備えられた道具が、人を殺すためのものへと変えられたとき、それは悲しむべき時であった。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.4
At nunc rigidi illi mortiferique mucrones in salutaria vincla curvantur, et exarmatum hominem non interimunt, sed coercent; deditosque hostes gladii sui collisi obtusique tutantur, qui nihil illis prodesse integri acutique potuerunt.
PL 8, 662Cしかし今や、あの硬く死をもたらす剣先は、命を救う枷へと曲げられ、武器を奪われた人を殺すのではなく、押しとどめる。そして、打ち合わされ鈍くなった彼ら自身の剣が、降伏した敵を守るのである——その剣が、無傷で鋭いままであった時には、彼らに何の益ももたらしえなかったにもかかわらず。