Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.1
Invitus hoc forte accipis, Imperator, sed ille, dum dicimus, gaudet coelo, et jampridem vocatus ad sidera adhuc crescit in filio, et gloriarum tuarum gradibus ascendit.
PL 8, 671B皇帝よ、あなたはおそらくこれを不本意に受け止めるであろう。しかし、彼は、我々がこう語っているまさにその間にも、天にあって喜んでおり、久しく星々へと召されていながら、なおも息子のうちで成長し、あなたの栄光の階梯とともに昇っていくのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.2
Purgavit ille Bataviam, advena hoste depulso, tibi se ex ultima barbaria indigenae populi dedidere. Ille Oceanum classe transmisit, tu et Alpes gradu, et classibus portus Italicos occupasti.
PL 8, 671C彼はバタウィアを、よそ者の敵を追い払うことによって清めたが、あなたには、最果ての蛮地から、土着の民が自ら降伏してきた。彼は艦隊で大洋を渡ったが、あなたは徒歩でアルプスを、そして艦隊でイタリアの港々を制圧したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.3
Recuperavit ille Britanniam, tu nobilissimas Africi maris insulas, quae populi Romani fuere provinciae. Ignoscat, inquam, divus ipse Constantius. Quid habeo quod comparem Italiae, Africae, Romae?
PL 8, 672A彼はブリタンニアを取り戻したが、あなたは、かつてローマ人民の属州であったアフリカ海のこの上なく高貴な島々を取り戻した。私は言う——神君コンスタンティウス自身が、これを許してくれるように。私には、イタリアに、アフリカに、ローマに比べうるものが何かあろうか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.4
Merito igitur tibi, Constantine, et nuper senatus signum dei dedit, et paulo ante Italia scutum et coronam, cuncta aurea dedicarunt, ut conscientiae debitum aliqua ex parte relevarent. Debetur enim divinitati et simulacrum aureum, et virtuti scutum, et corona pietati.
PL 8, 672Aそれゆえ、コンスタンティヌスよ、あなたにふさわしく、つい先ごろ元老院は神の像を贈り、少し前にはイタリアが盾と冠を、すべて黄金でこしらえて捧げたのである。それは、良心の負い目をいくらかでも軽くするためであった。というのも、神性には黄金の像が、武勇には盾が、そして敬虔には冠が、それぞれ捧げられるべきものだからである。