Panegyricus Constantino Augusto dictus 22.1
Quisnam iste est tam continuus ardor? quae divinitas perpetuo vigens motu? Omnium rerum intervalla sunt.
PL 8, 669Cこれほどたゆみない情熱とは、一体何なのか。絶えざる動きのうちに躍動するこの神性とは、いかなるものか。あらゆる事物には休止の間があるものなのに。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 22.2
Cessat terra novalibus, dicuntur interdum flumina resistere, et ipse dies noctibus acquiescit; tu, Constantine, solus infatigabilis bellis bella continuas, victorias victoriis cumulas. Quasi praeterita sint obliterata si desinas, non putas te vicisse nisi vincas.
PL 8, 669C大地は休閑地によって休み、河でさえ時には流れを止めると言われ、昼そのものも夜によって安らう。だがコンスタンティヌスよ、あなたひとりは疲れを知らず、戦いに戦いを継ぎ、勝利に勝利を積み重ねる。まるで、あなたが止まれば過去のことが消し去られてしまうかのように、あなたは、勝ち続けなければ自分が勝ったとは思わないのだ。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 22.3
Ruperat fidem gens levis et lubrica barbarorum et robore atque audacia lectis eruptionis auctoribus, institisse Rheno nuntiabantur. Illico obvius affuisti, et praesentia tua ne auderent transitum terruisti.
PL 8, 669C軽薄で当てにならない蛮族の民が信義を破り、力と大胆さによって突破の首謀者たちを選び出して、ライン川に迫っていると伝えられた。あなたは直ちに立ちはだかり、あなたの存在そのものによって、彼らが渡河を敢えてしないよう恐れさせたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 22.4
Etiam videbaris rem votis tuis fecisse contrariam, quod inhibita eruptione non foret materia victoriae; sed inopinato consilio usus abeundo enim, simulato nuntio, majoris in superiore limite tumultus occasionem stolidis ac ferinis mentibus obtulisti in nostra veniendi; relictis in occulto ducibus qui securos adorirentur.
PL 8, 669Cあなたは、自らの望みに反することをしたようにさえ見えた。というのも、彼らの渡河を阻んでしまえば、勝利の材料がなくなってしまうからである。しかし、あなたは思いもよらぬ計略を用いた。すなわち、上流の境界線でより大きな騒乱が起きたという偽りの知らせを装って立ち去ることによって、あの愚かで野蛮な心の者たちに、我々の側へ来る機会を与えたのである。ひそかに将軍たちを残しておいて、油断した彼らを襲わせるために。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 22.5
Quo cum venissent, consilium tuum sequitur fortuna. Toto Rheni alveo oppleto navibus devectus terras eorum ac domos moestas lugentesque populatus es, tantamque cladem vastitatemque perjurae genti intulisti, ut vix post illud nomen habitura sit.
PL 8, 670B彼らがそこへやって来ると、幸運はあなたの計略に従った。ライン川の川床いっぱいを船で満たして運ばれると、あなたは彼らの土地と、悲しみ嘆く家々とを蹂躙し、この誓いを破った民に、これほどの惨禍と荒廃とをもたらしたので、その後は、その名すらほとんど残らないほどであった。