Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.1
Cum enim dato obsessis tempore poenitendi, Aquileiam quoque de legatis eorum ac supplicibus recepisses, cunctique se tibi dedidissent, quos obsidendo servaveras, ignovisti omnibus, et vitam quam desperaverant reddidisti.
PL 8, 662Bすなわち、包囲された者たちに後悔する時を与え、アクィレイアをも彼らの使節と嘆願者たちの手から受け取ったのち、あなたが包囲することによって救っておいた者たちが皆あなたに降伏すると、あなたは彼ら皆を赦し、彼らが絶望していた命を返したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.2
Et quidem jussisti arma deponere, ut multo tutius victoris pietate tegerentur, ut tamen pertinaciae suae merita sentirent, corripi eos vincirique jussisti, non ad supplicium, sed vitam; ne conscientiae timore diffugerent, graviterque delinquerent, conservarique iterum non mererentur, si servati non fuissent.
PL 8, 662Bあなたは彼らに武器を捨てるよう命じた。それは、勝者の敬虔によってはるかに安全に守られるためであったが、それでもなお彼らが自らの頑迷さの報いを感じ取るように、あなたは彼らを捕らえ縛らせた。それは処刑のためではなく、命のためであった。すなわち、良心の恐れから逃げ散って重い罪を犯し、もし見張られていなかったならば、二度と助命されるに値しない者となることのないようにするためであった。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.3
Sed unde tanto hominum numero tot vincula, quae continere militares, et paulo ante armatas manus possent?
PL 8, 662Bしかし、これほど多くの人数に対して、これほど多くの——先ほどまで武装していた兵士の手を拘束しうるほどの——縄目が、どこから調達されたであろうか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.4
Stupere milites qui producendos susceperant, et custodiae curam abnuere, et prorsus nescire quid facerent; ipsi etiam qui tibi in consilio erant, ipse etiam praefectus haerere; cum tu divino monitus instinctu de gladiis eorum gemina manibus aptari claustra jussisti, ut servarent deditos gladii sui, quos non defenderant repugnantes.
PL 8, 662B彼らを引き出す任を負った兵士たちは呆然とし、監視の務めを拒み、まったく何をなすべきか分からなかった。あなたの評議に加わっていた者たちでさえ、司令官その人でさえ、途方に暮れていた。そのとき、あなたは神的な促しに導かれ、彼らの剣から、両手にはめる二重の枷を作らせるよう命じた。それによって、降伏した者たちを、彼ら自身の剣が守ることとなった——抵抗していたときには彼らを守らなかったその剣が。