作者不詳fl. 313

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput VII 第VII章

Anonymous · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 659B · 7 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.1

1

Quid tibi aliud sperare potuisti, miles infelix, turpissimo illi tunc devote prodigio? jam enim non insulto, sed doleo. Constantinum tu tantum sanguinis fundere coegisti. Cui, quia salutem vestram a vobis impetrare non licuit, pene displicuit ipsa victoria.

PL 8, 659B

不幸な兵士よ、お前は他に何を望みえたであろうか——あの時、あのこの上なく恥ずべき怪物に身を捧げていたお前は。今や私は嘲るのではなく、悼んでいるのだ。お前は、コンスタンティヌスにこれほどの血を流させることを強いた。彼にとって、諸君の命を諸君自身から得ることが許されなかったがゆえに、その勝利そのものがほとんど不快なものとなったのだ。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.2

2

At non Taurinatibus, neque caeteris Italiae civitatibus idem animus fuit, qui te, Imperator, exultantes gaudio certatim ad se vocaverunt.

PL 8, 659B

しかし、タウリニ人にも、イタリアの他の都市にも、同じ心はなかった。彼らは、皇帝よ、喜びに沸き立ちながら、われ先にとあなたを自分たちのもとへ招いたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.3

3

Missae ab omnibus legationes, oblati undique commeatus: ut appareret quandiu desiderassent, cui se tam prompte bello adhuc restante committerent.

PL 8, 659B

すべての都市から使節が送られ、いたるところから糧食が差し出された。それによって、戦がなお続いているにもかかわらず、これほど速やかに身を委ねる相手を、彼らがどれほど長く待ち望んでいたかが明らかとなったのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.4

4

Qui fuit dies ille, quo Mediolanum ingressus? quae gratulatio principum civitatis? qui plausus populi? quae securitas intuentium te matrum, te virginum? quam duplici fructu fruebantur, cum pulcherrimi imperatoris formam viderent, et licentiam non timerent?

PL 8, 659C

あなたがメディオラヌムに入城したあの日は、どれほどの日であったろうか。都市の指導者たちのどれほどの祝辞、民衆のどれほどの喝采であったろうか。あなたを見つめる母たちや乙女たちの、どれほどの安心であったろうか。この上なく美しい皇帝の姿を目にしながら、しかもその放縦を恐れずにすんだとき、彼女たちはどれほど二重の喜びを味わったことであろうか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.5

5

Ostentare se omnes, et tripudiare, sine ullo de reliquiis belli metu, et auspicium victoriae tuae pro consummatione metiebantur. Non transpadana provincia videbatur recepta, sed Romana.

PL 8, 660A

人々は皆、我先に姿を見せ、跳び上がって喜び、戦の残りを恐れることもなく、あなたの勝利の前兆を、すでに完成したものとみなしていた。取り戻されたのはパドゥス河向こうの属州ではなく、ローマそのものであるかのように見えたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.6

6

Quis enim crederet tantis successibus tuis ullum obstaculum fore, quo minus omnes exercitus se clementiae tuae traderent, cum virtutis experimentum novissent? Muros vi ceperas, acie palam viceras.

PL 8, 660A

実に、あなたのこれほどの成功に対して、いかなる障害が、あなたの武勇の証しを知った軍勢すべてがあなたの寛容に身を委ねることを妨げようか、と誰が信じえただろうか。あなたは城壁を力ずくで攻め落とし、戦列を公然と打ち破っていたのだから。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.7

7

Quis tam demens videbatur, ut aut obsideri auderet, aut congredi? praesertim cum tu, dies aliquot Mediolani resistens, tempus sibi omnibus consulendi dedisses, ut de te sperarent.

PL 8, 660A

あえて包囲に耐え、あるいは戦いを交えようとするほど正気を失った者が、誰かいるだろうか。とりわけあなたは、メディオラヌムで数日とどまることによって、すべての者に自ら思案する時間を与え、あなたに望みをかけさせていたのだから。