Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.1
Facile est vincere timidos et imbelles, quales amoena Graecia, et deliciae Orientis educunt, vix leve pallium, et sericos sinus vitando sole tolerantes, et siquando in periculum venerint, libertatis immemores, ut servire liceat orantes.
PL 8, 671A臆病で戦意のない者たちに勝つのはたやすい——心地よいギリシアや東方の贅沢が育てるような者たち、日差しを避けて軽い外套や絹の衣の裾をようやく身にまとうことに耐え、もし危険に陥れば、自由のことなど忘れて、隷属することを許してほしいと乞い願う者たちに。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.2
Romanum vero militem, quem qualemque ordinat disciplina, et sacramenti religio confirmat, aut trucem Francum, ferina sola carne distentum, qui vitam pro victus sui vilitate contemnat, quantae molis sit superare, vel capere?
PL 8, 671Aしかし、規律がそのような者へと整え上げ、誓約への畏敬が固めるローマの兵士を、あるいは、獣の肉だけで腹を満たし、その暮らしの粗末さゆえに命を軽んじる猛々しいフランク人を、打ち負かし、あるいは捕らえることが、どれほどの大事業であると思うか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.3
Quod tu, imperator, et nuper in Italia, et in ipso conspectu barbariae paulo ante fecisti. Ita sine ullo discrimine omnia genera bellorum, armorum, hostium uni tibi cedunt, cedunt ex omni etiam memoria condita litteris monumenta virtutum.
PL 8, 671B皇帝よ、それをあなたは、つい先ごろイタリアにおいて、また少し前には蛮族の目の前で、まさになし遂げたのである。かくして、あらゆる種類の戦争も、武器も、敵も、いささかの区別もなく、ひとりあなたに屈する。文書に記されたあらゆる記憶の中にある武勲の記念すら、あなたに屈するのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.4
Nec vero tantummodo vetera illa Dictatorum, et consulum ac deinceps magnorum principum, sed etiam rectissima et pulcherrima divi patris tui facta superasti, sordet enim alios ex proximo tempore comparare, ipsum inquam divum Constantium jam primis imperii tui lustris, rerum gestarum laude cumulasti.
PL 8, 671Bそして、あなたが凌いだのは、独裁官たちや執政官たち、さらにはその後の偉大な元首たちの、あの古の事績だけではない。神君たるあなたの父の、この上なく正しく美しい行いさえも凌いだのである。近い時代の他の者たちと比べることは卑しむべきことであるからだ——すなわち、あの神君コンスタンティウスその人を、あなたはすでに帝位の最初の数年のうちに、事績の誉れをもっていっそう豊かにしたのである。