コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput IX 第II演説 第IX章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 420B · 20 sectiones

Orationes 2.9.1

1

DE PHILOSOPHIS QUI, CUM OMNIA SCIRE VOLUISSENT, OPINIONIBUS LAPSI SUNT, ET NONNULLI DISCRIMEN VITAE SUBIERUNT. ITEM DE DOCTRINA PLATONIS. [0419] Quamobrem ea aggredi debemus quae fieri possint et quae naturae nostrae modum non excedant.

PL 8, 420B

すべてを知ろうとして臆説に陥った哲学者たちについて、また彼らのうち幾人かは命の危険にさらされたこと。あわせて、プラトンの教説について。それゆえ我々は、なしうることども、我々の本性の限度を超えないことどもにこそ、取りかかるべきである。

Orationes 2.9.2

2

Etenim probabilitas quae in dialogis ac disputationibus reperitur plerosque nostrum a veritate abducere solet. Quod quidem multis contigit philosophis, dum in disserendo et in pervestiganda rerum natura ingenium exercent.

PL 8, 420B

実に、対話や論争のうちに見出されるもっともらしさは、我々の多くを真理から遠ざけるのが常である。このことは、論じ合い、事物の本性を探求するうちにその才知を働かせていた、多くの哲学者たちの身に実際に起こったことである。

Orationes 2.9.3

3

Nam quoties miraculorum magnitudo inquisitionem ipsorum longe transcendit, variis argumentandi modis veritatem involvunt. Unde fit ut contraria sentiant, et alter alterius dogmata impugnet; idque cum sapientes videri velint.

PL 8, 420B

というのも、驚異の大きさが彼らの探求をはるかに超えるたびに、彼らはさまざまな論証の仕方によって真理を包み隠してしまうからである。そこから、互いに相反することを考え、一方が他方の教説を攻撃するという事態が生じる。しかも、彼らは賢者と見られたいがゆえに、そうするのである。

Orationes 2.9.4

4

Ex quo populorum gravissimi motus, et principum acerba justitia adversus ipsos extiterunt, dum mores atque instituta majorum ab illis convelli putant. Ac saepenumero exitium ipsorum inde est consecutum.

PL 8, 420C

そこから、諸国の民のこの上なく激しい動揺と、統治者たちの彼らに対する苛烈な処断とが生じた。統治者たちは、彼らによって父祖の習わしと制度とが揺るがされていると考えたからである。そしてしばしば、そこから彼ら自身の破滅が続いて起こった。

Orationes 2.9.5

5

Socrates certe disserendi scientia elatus, cum rationes quae infimiores erant, valentiores efficeret, et in contradicendo assidue luderet, tribulium ac civium suorum invidia interfectus est.

PL 8, 420C

ソクラテスは確かに、論じ合う知識に高ぶり、より弱い議論をより強いものにし、反論することにたえず興じていたために、自分の部族の者たちと市民たちの妬みによって殺された。

Orationes 2.9.6

6

Sed et Pythagoras, qui temperantiam ac silentium consectari se prae caeteris profitebatur, mendacii convictus est. Quae enim ipse olim praedicta a prophetis acceperat, dum in Aegypto versaretur, ea tanquam sibi privatim a Deo patefacta Italis praedixit.

PL 8, 420C

またピュタゴラスも、誰よりも節制と沈黙とを追い求めると公言していたが、偽りを働いたことが露見した。というのも、彼はかつてエジプトに滞在していたときに預言者たちによって予告されていたことどもを受け取りながら、それをあたかも自分だけに神が明かしたことであるかのように、イタリアの人々に予告したからである。

Orationes 2.9.7

7

Plato denique, qui reliquos omnes morum lenitate superavit, et qui hominum mentes a sensibus ad res intelligibiles eodemque semper in statu permanentes primus abduxit, et ad sublimia oculos attollere assuefecit, primum quidem Deum supra omnem substantiam esse docuit; recte omnino.

PL 8, 421A

そしてついにプラトンは、その気質の柔和さにおいて他のすべての者に優り、人間の心を感覚から、つねに同じ状態にとどまる知性的な事物へと初めて導き、崇高なものへと目を上げることに慣れさせた。彼はまず、神があらゆる実体を超えたものであると説いたが、これはまったく正しかった。

Orationes 2.9.8

8

Huic alterum subjecit, et duas substantias numero distinxit; cum una sit utriusque perfectio, et secundi Dei substantia ex primo profisciscatur Deo. Hic enim Opifex est et moderator universorum; ac proinde omnia transcendit.

PL 8, 421A

彼は、この神にもう一つの神を従属させ、数のうえで二つの実体を区別した。とはいえ、その両者の完成はひとつであり、第二の神の実体は、第一の神から出て来るものである。というのも、この第一の神こそが、万有の造り主にして支配者であり、それゆえ万物を超越しているからである。

Orationes 2.9.9

9

Ille vero, qui secundus ab eo est, mandatis ejus inserviens, omnium rerum constitutionem ad eum tanquam ad causam refert.

PL 8, 421A

しかるに、この神から出た第二の者は、彼の命に仕えつつ、万物の成り立ちを、原因たる彼へと差し向けるのである。

Orationes 2.9.10

10

Itaque, juxta accuratissimam philosophandi rationem, unus fuerit qui omnium rerum curam gerit, et qui universis consulit; Deus scilicet sermo, a quo exornata sunt cuncta. Qui cum vere sit Deus, idem etiam est Filius Dei.

PL 8, 421B

されば、最も精緻な哲学の理に従うならば、万物の世話をし、万物のために計らう者はただひとりであったことになる。すなわち、神なる言葉であり、この方によって万物は飾られたのである。この方はまことに神であるがゆえに、同時に神の子でもある。

Orationes 2.9.11

11

Quod enim aliud nomen praeter Filii appellationem ei quispiam imponens, non simul summo scelere sese obstrinxerit? Quippe ille qui est omnium Pater merito etiam sermonis sui Pater existimatur. Et hactenus quidem Plato recte sensit.

PL 8, 421B

というのも、誰かがこの方に子という呼び名以外の名を与えるとすれば、その者は同時にこの上ない罪を自らに負わせることにならないだろうか。実に、万物の父である方は、当然、その言葉の父でもあると考えられるのである。そしてここまでは、プラトンは正しく理解していた。

Orationes 2.9.12

12

Verum in his quae sequuntur multum a vero aberrasse deprehenditur, dum et plures inducit deos, et diversas singulis formas attribuit.

PL 8, 421B

しかし、これに続くことどもにおいては、多くの点で真理から大きく逸れていることが見て取れる。彼は複数の神々を持ち出し、それぞれに異なる姿を与えているのである。

Orationes 2.9.13

13

Quod quidem majoris adhuc erroris ansam praebuit imperitis hominibus, qui ipsam quidem summi Dei providentiam nequaquam considerant, imagines vero ad hominum et animalium quorumdam similitudinem a seipsis fictas venerantur.

PL 8, 421B

このことは、無学な人々にさらに大きな誤りの糸口を与えることになった。彼らは、至高なる神の摂理そのものについてはまったく考えることなく、自分たちで人間やある種の動物に似せて作り上げた模像を崇めているのである。

Orationes 2.9.14

14

Atque ita contigit, ut excellens ingenium, atque doctrina summa omnium laude dignissima, hujusmodi erroribus permixta atque involuta, minus pura sinceraque esset.

PL 8, 421C

こうして、卓越した才知と、あらゆる称賛にこの上なく値する高遠な教説とが、この種の誤りと混じり合い絡み合い、それだけ純粋さと真正さとに欠けるものとなったのである。

Orationes 2.9.15

15

Idem porro mihi videtur seipsum reprehendens, sermonem illum corrigere, dum diserte affirmat animum ratione praeditum Dei spiritum esse.

PL 8, 421C

さらに、同じプラトンは、自分自身を咎めているかのように、理性を具えた魂が神の霊であるとはっきり断言することによって、先の言葉を正しているように、私には思われる。

Orationes 2.9.16

16

Cuncta enim in duo genera distribuit: intelligibile scilicet ac sensibile, quorum illud simplex atque incompositum, hoc est corporum compage conflatum est. Et illud quidem intellectu percipitur, hoc vero opinione cum sensu conjuncta comprehenditur.

PL 8, 421C

というのも、プラトンは万物を二つの類に分けたからである。すなわち、知性によって捉えられるものと、感覚によって捉えられるものとであり、前者は単純で複合されざるものであり、後者は物体の組み合わせから成るものである。そして前者は知性によって認識され、後者は感覚と結びついた思わくによって把握される。

Orationes 2.9.17

17

Itaque illud divini spiritus particeps, utpote ab omni concretione et materia segregatum, aeternum est vitamque obtinet sempiternam. Illud vero quod sensibile est, cum eadem omnino ratione dissolvatur qua fuerat ante compactum, expers est sempiternae vitae.

PL 8, 421C

こうして、神の霊にあずかるその類は、あらゆる凝固と質料とから切り離されているがゆえに、永遠であり、とこしえの生を得ている。しかるに、感覚によって捉えられる類は、かつて組み立てられたのとまったく同じ理によって解体されるのであるから、とこしえの生にあずかることがない。

Orationes 2.9.18

18

Sunt vero prorsus admiratione digna quae idem postea docet: eos qui recte vixerint, id est, animos bonorum ac sanctorum virorum, simul atque ex corpore discesserint, in pulcherrimis coeli regionibus consecrari.

PL 8, 424A

しかも、彼が後に教えていることは、まったく驚嘆に値する——正しく生きた者たち、すなわち善き聖なる人々の魂は、肉体から離れるやいなや、天の最も美しい領域において聖別される、というのである。

Orationes 2.9.19

19

Quae quidem non solum admiratione digna, sed etiam utilia sunt imprimis. Quis enim ejus sermonibus fidem adhibens, et hujusmodi felicitatem expectans, vitam non optime instituat, et justitiam quidem ac temperantiam non consectetur, improbitatem vero aversetur?

PL 8, 424A

これらのことは、驚嘆に値するだけでなく、何よりもまず有益でもある。というのも、彼の言葉に信を置き、このような至福を待ち望みながら、この上なく善く生を営まず、正義と節制とを追い求めず、邪悪を忌み嫌わずにいられる者があるだろうか。

Orationes 2.9.20

20

Consequenter etiam his subjungit, improborum hominum animos Acherontis ac Pyriphlegetontis fluctibus jactatos, velut fractae navis reliquias hac et illac ferri.

PL 8, 424A

さらにこれに続けて彼は、邪悪な人間たちの魂が、アケロンとピュリプレゲトンとの波に翻弄され、難破した船の残骸のようにあちらこちらへと運ばれる、と付け加えている。