コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XIV 第II演説 第XIV章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 437C · 8 sectiones

Orationes 2.14.1

1

QUOD CREATURA IMMENSO SPATIO DISTAT A SUBSTANTIA INCREATA, ET QUOD HOMO PER VIRTUTEM PROXIME AD DEUM ACCEDIT. [0437] Porro ea quae orta sunt cum aeternis comparare summae profecto dementiae est. Haec enim neque principium habent, neque finem.

PL 8, 437C

被造物は無限の隔たりをもって被造ならざる実体から隔たっていること、また人間は徳によって神に最も近く達すること。しかも、生じたものを永遠なるものと比較することは、まさしく最高の狂気である。永遠なるものには初めもなければ終わりもないからである。

Orationes 2.14.2

2

Illa vero cum orta sint et genita, cumque existendi ac vivendi certo tempore principium acceperint, exitum quoque habeant necesse est. Ea vero quae genita sunt quomodo comparari unquam possint cum eo qui ipsa gigni praecepit?

PL 8, 440A

それに対して生じたもの、造られたものは、存在し生きることの初めを定まった時に受け取った以上、終わりをも持たねばならない。しかるに、造られたものが、それらを生ぜよと命じた方と、いったいどうして比較され得ようか。

Orationes 2.14.3

3

Nam si haec illi aequalia sunt, praeceptum quo ea gigni jussit non posset ipsi merito convenire. Sed ne coelestia quidem jure cum illo conferantur; quemadmodum nec sensibilis mundus cum intelligibili; nec imagines cum exemplari.

PL 8, 440A

もしこれらがかの方と等しいのならば、それらを生ぜよと命じたその命令は、かの方にふさわしくあり得ないであろう。しかし、天のものでさえかの方と正当に比べられることはない。感覚される世界が可知的な世界と比べられないのと同様であり、模像が原型と比べられないのと同様である。

Orationes 2.14.4

4

At confusio et permixtio omnium rerum, nonne prorsus ridicula res est cum divinae naturae dignitas obtegatur, si homines ac bestiae comparentur cum Deo?

PL 8, 440A

しかし、もし人間や獣が神と比較されるならば、神的な本性の尊厳が覆い隠されることになり、あらゆる事物の混同と混淆とは、全くこっけいなことではないか。

Orationes 2.14.5

5

Cupiditas vero potentiae quae aemula sit et aequalis potentiae divinae, an non est hominum prorsus amentium, et a modesta ac proba vivendi ratione alienorum? Nam si quidem ad divinam beatitudinem omnino aspiramus, vitam juxta Dei mandata instituere debemus.

PL 8, 440A

神の力に対抗し、それと等しくあろうとする力への欲望とは、全く正気を失い、慎ましく正しい生き方から縁遠い人間たちのものではないか。もし我々がひたすら神の至福を求めるのであれば、神の戒めに従って生を営まねばならない。

Orationes 2.14.6

6

Sic enim postquam juxta legem a Deo constitutam vixerimus, fato superiores in immortalibus aeternisque sedibus aevum degemus.

PL 8, 440B

そのように神の定めた法に従って生きた後には、我々は運命に打ち勝ち、不死にして永遠なる座において時の全体を過ごすであろう。

Orationes 2.14.7

7

Quippe haec sola in homine vis est par divinae potentiae; sincerus ac minime fucatus Dei cultus; et conversio ad ipsum; et eorum quae Deo accepta sunt, contemplatio atque meditatio; nec in terram pronum atque abjectum esse: sed ad sublimia ac coelestia, quoad fieri potest, mentem nostram erigere.

PL 8, 440B

というのも、人間のうちにあって神の力に等しい力はただこれだけだからである。すなわち、純粋で少しも偽りのない神への礼拝、神への転向、神に喜ばれる事柄への観想と黙想、そして地に伏し卑しくあることなく、できる限り我々の心を崇高で天的な事柄へと高めることである。

Orationes 2.14.8

8

Ex hujusmodi enim studio victoria nobis paratur instar multorum bonorum. Causa igitur dissimilitudinis rerum, tum in dignitatis, tum in potentiae distantia posita, hanc habet rationem. Cui libenter quidem acquiescunt quicumque sapiunt; et maximas gratias agunt. Stulti vero ingratos sese exhibentes debitum arrogantiae suae supplicium ferunt.

PL 8, 440B

実に、このような熱意から、多くの善きものに匹敵する勝利が我々のために備えられる。かくして、尊厳における隔たりにも、力における隔たりにも存する事物の相違の原因は、このような理由によるのである。分別ある者は誰もが喜んでこれを受け入れ、この上ない感謝を捧げる。しかし愚かな者たちは恩知らずな態度を示し、その傲慢さにふさわしい刑罰を負うのである。