コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput IV 第II演説 第IV章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 408C · 8 sectiones

Orationes 2.4.1

1

DE ERRORE EORUM QUI SIMULACRA VENERANTUR. [0407] Quidquid principium habuit finem quoque habeat necesse est. Porro, temporale principium generatio appellatur. Quae vero ex generatione oriuntur omnia sunt corruptioni obnoxia.

PL 8, 408C

偶像を崇める者たちの誤りについて。およそ始まりを持つものは、終わりをも持たざるをえない。そして、時間的な始まりは、生成と呼ばれる。生成から生じるものはすべて、朽廃に服するものである。

Orationes 2.4.2

2

Ad haec formam ipsam ac speciem delet temporis longinquitas. Quonam igitur modo qui ex corruptibili generatione orti sunt, immortales esse possent.

PL 8, 409A

さらに、時の長さは、その形そのもの、姿かたちをも消し去る。されば、朽ちるべき生成から生まれた者たちが、いったいどうして不死でありうるだろうか。

Orationes 2.4.3

3

Caeterum, hujusmodi quaedam imperitae multitudinis opinio invaluit, apud superos nuptias fieri solere, et liberos procreari. Quod si qui gignuntur immortales sunt, semperque gignuntur novi, genus illud exuberet necesse est.

PL 8, 409A

ところで、無学な群衆の間には、天上の神々のもとでも婚姻が行われ、子が生まれるのが常であるという、この種の考えが広まっている。しかし、もし生まれる者たちが不死であり、しかも常に新たな者が生まれ続けるのであれば、その種族は必然的に溢れかえることになろう。

Orationes 2.4.4

4

Hac autem accessione facta, quod tandem coelum, quae terra tantorum deorum examen superveniens capere possit? Quid autem dicemus de iis hominibus qui fratres Deos cum sororibus deabus matrimonii foedere conjungunt, et adulteria atque obscoenitates iisdem objiciunt?

PL 8, 409A

しかし、このように増え続けたとして、いったいどのような天が、どのような地が、かくも多くの神々の群れを新たに受け入れることができようか。また、兄弟なる神々を姉妹なる女神たちと婚姻の契りによって結びつけ、しかも彼らに姦通や淫らな行いを負わせる人々について、我々は何と言うべきであろうか。

Orationes 2.4.5

5

Illud quoque fidenter asserimus, honores et cultum qui ipsis ab hominibus tribuitur impudicitia ac libidine plenum esse.

PL 8, 409A

また我々は、次のことも確信をもって断言する——人間たちから彼らに捧げられる栄誉と崇拝とは、恥知らずと欲情とに満ちたものである、と。

Orationes 2.4.6

6

Enimvero peritissimus aliquis statuarius, postquam formam futuri operis prius mente complexus est, opus ex praeceptis artis excudit, ac paulo post, velut sui oblitus, proprio operi blanditur, idque pro immortali deo colit, cum tamen ipse statuae illius parens atque artifex se mortalem esse fateatur.

PL 8, 409B

まことに、ある熟達した彫像師は、まず将来の作品の形を心のうちに思い描いたのち、技の教える定めに従ってその作品を鍛え上げ、やがて、まるで自分自身を忘れたかのように、自分自身の作品にへつらい、それを不死なる神として崇拝する。それでいて、その彫像の親であり作り手であるこの彫像師自身は、自分が死すべき者であることを認めているのである。

Orationes 2.4.7

7

Illorum porro immortalium sepulcra et arcas ipsimet ostendunt, et mortuos divinis honoribus afficiunt, ignorantes scilicet, id quod revera beatum et immortale est, iis quos mortales tribuunt honoribus non indigere.

PL 8, 409B

さらに彼らは、かの不死なる神々の墓と納骨の箱とを自ら示し、死者たちに神々しい栄誉を捧げている。すなわち、まことに祝福されて不死なるものは、死すべき者たちが捧げるような栄誉を必要としないということを、知らずにいるのである。

Orationes 2.4.8

8

Nam quod sola intelligentia cerni et cogitatione comprehendi potest, nec formam qua dignoscatur requirit, nec figuram admittit tanquam imaginem et simulitudinem. Verum haec omnia mortuorum causa fiunt. Revera enim homines fuerunt corporibus praediti dum viverent.

PL 8, 409B

というのも、ただ知性によってのみ見て取られ、思考によってのみ把握されうるものは、見分けるための形をも必要とせず、模像や似姿としての姿かたちをも受け入れないからである。しかし、これらすべては、死者たちのために行われることなのである。実際、彼らは生きていた間、肉体を具えた人間だったのだから。