コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XVIII 第II演説 第XVIII章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 449B · 13 sectiones

Orationes 2.18.1

1

DE SIBYLLA ERYTHRAEA, QUAE IN ACROSTICHIDE CARMINUM QUIBUS VATICINATA EST DOMINUM ET PASSIONEM DESIGNAT.

PL 8, 449B

エリュトライのシビュラについて——彼女は預言した詩の離合詩において、主とその受難とを示している。

Orationes 2.18.2

2

EST AUTEM ACROSTICHIS HAEC: JESUS CHRISTUS, DEI FILIUS, SERVATOR, CRUX. [0449] Libet etiam aliud testimonium de Christi divinitate ab extraneis desumptum commemorare.

PL 8, 449B

その離合詩とはこうである。イエス・キリスト、神の子、救い主、十字架。さて、キリストの神性についての別の証しを、外部の者たちから得たものとして語ることも、私には快い。

Orationes 2.18.3

3

Sic enim ii qui probis illum ac maledictis incessere solent, illum Deum Deique Filium esse cognoscent; siquidem suorum sermonibus fidem velint adhibere.

PL 8, 449C

というのも、こうすることで、常日頃キリストを罵り呪いの言葉で攻撃する者たちも、もし自分たちの側の者たちの言葉を信じようとするならば、キリストが神であり神の子であることを知るに至るであろうからである。

Orationes 2.18.4

4

Sibylla igitur Erythraea, quae sexta post diluvium aetate se vixisse dicit, sacerdos fuit Apollinis; quae coronam capite gestans non secus ac deus ille quem colebat, et tripodem cui serpens circumvolutus erat custodiens, oracula edebat interrogantibus, a stultis parentibus huic cultui mancipata, ex quo nihil honestum ac probum, sed furor pudoris expers ingeneratur.

PL 8, 449C

さて、大洪水の後、六代目の時代に生きたと自ら語るエリュトライのシビュラは、アポロンの祭司であった。彼女は、自ら崇拝するその神と同じように頭に冠を戴き、蛇の巻きついた三脚台を守りつつ、問う者たちに神託を告げていた。愚かな両親によってこの崇拝に捧げられたのであり、そこからは何ら誠実で正しいものは生まれず、恥知らずな狂乱が生まれるばかりであった。

Orationes 2.18.5

5

Cujusmodi sunt ea quae de Daphne memorantur. Haec igitur cum aliquando in adyta importunae superstitionis irrupisset, divino plane Spiritu impulsa, cuncta quae eventura erant de Deo vaticinari versibus coepit, primis versuum elementis (quod genus acrostichis vocatur) historiam adventus Jesu Christi apertissime declarans.

PL 8, 452A

ダフネについて伝えられていることも、これと同種のものである。さて彼女は、あるとき、この執拗な迷信の奥所に躍り込むと、まさしく神的な霊に衝き動かされて、神について将来起こるべきすべての事柄を詩によって予言し始め、各詩行の最初の文字によって(この種のものは離合詩と呼ばれる)、イエス・キリストの到来の次第をこの上なく明白に告げ知らせた。

Orationes 2.18.6

6

Est autem acrostichis ejusmodi: JESUS CHRISTUS, DEI FILIUS, SERVATOR, CRUX. Versus autem hi sunt: Judicii signum tellus sudore madescet. E coelo tunc rex veniet per saecla futurus, Scilicet ut totum praesens dijudicet orbem.

PL 8, 452A

離合詩とはこのようなものである。イエス・キリスト、神の子、救い主、十字架。その詩行は次の通りである。 審判の徴に、大地は汗して湿るであろう。 そのとき天より、代々にわたり来たるべき王が来るであろう、 すなわち、来たりて全世界をことごとく裁くために。

Orationes 2.18.7

7

Visurique Deum infidi sunt atque fideles, Sublimem in carne humana, sanctaque caterva Cinctum, completo qui tempore judicet omnes. Horrida tunc tellus dumis silvescet acutis. Rejicient simulacra homines aurique metalla.

PL 8, 452B

不信な者も信ずる者も、神を見るであろう、 人間の肉のうちに高くあり、聖なる群れに 囲まれて、時満ちて、すべての者を裁く方を。 そのとき荒れ果てた大地は、鋭い茨で覆われるであろう。 人々は偶像と、黄金の金属とを投げ捨てるであろう。

Orationes 2.18.8

8

Inferni portas facto simul impete rumpent Squallentes manes, et pura luce fruentur. Tetros atque bonos index tum flamma probabit. Voce latens facinus quod gessit quisque loquetur; Subdolaque humani pandentur pectoris antra.

PL 8, 452B

冥界の門を、一挙になされる突撃によって打ち破るであろう、 汚れた死者の霊たちが。そして彼らは清らかな光を享受するであろう。 そのとき炎という審判者が、汚れた者と善き者とを見分けるであろう。 おのおのの者は、声をもって、自らが犯した隠れた凶行を語るであろう。 そして人の胸の狡猾な洞窟が開かれるであろう。

Orationes 2.18.9

9

Dentum stridor erit, gemitusque et luctus ubique. Et sol astrorumque chorus percurrere coelum Insimul absistent, lunae quoque flamma peribit. Fundo cernentur valles consurgere ab imo. In terris nihil excelsum spectare licebit.

PL 8, 452B

歯ぎしりがあり、至るところに呻きと嘆きとがあるであろう。 そして太陽も星々の群れも、天を駆け巡ることを 一斉にやめるであろう、月の光もまた滅びるであろう。 谷々は底の底から立ち上るのが見られるであろう。 地上には、高く聳えるものを見ることは許されなくなるであろう。

Orationes 2.18.10

10

Lataque planities montes aequabit, et aequor Intactum rate stabit, adustaque fulmine tellus. Una deficiet flagrans cum fontibus amnis. Stridula de coelo fundet tuba flebile carmen, Supremum exitium lamentans fataque mundi.

PL 8, 453A

広大な平地は山々と等しくなり、また海は 船一つ触れることなく凪ぎ、大地は雷火に焼かれるであろう。 燃え立つ川は、その水源もろとも一時に涸れ果てるであろう。 甲高いラッパが天より、悲しみの調べを注ぎ出すであろう、 この上ない終焉と、世界の運命とを嘆きながら。

Orationes 2.18.11

11

Et subito stygium chaos apparebit hiatu; Reges divinum stabunt cuncti ante tribunal; Undaque sulphureae descendet ab aethere flammae; Ac cuncti in terris homines mirabile signum Tunc cernent oculis, sanctis optabile signum.

PL 8, 453A

そして突然、冥府の混沌が裂け目をもって現れるであろう。 王たちはみな、神の法廷の前に立つであろう。 そして硫黄の炎の奔流が、天空より降り来るであろう。 そして地上のすべての人間は、驚くべき徴を そのとき目にするであろう、聖なる者たちには望ましいその徴を。

Orationes 2.18.12

12

Omnibus id justis vitae est melioris origo; Rursus vesani dolor atque offensio mundi, Collustrans undis bisseno in fonte fideles. Regnabit late pascentis ferrea virga. Unus et aeternus Deus, hic Servator et idem Xristus, pro nobis passus, quem carmina signant.

PL 8, 453A

その徴は、義しき者すべてにとってはより善き生の始まりであり、 他方では、狂った世界にとっては苦しみとつまずきである、 十二の泉の水をもって信ずる者たちを照らし清めながら。 牧する者の鉄の杖が、広く支配するであろう。 唯一にして永遠なる神、この者こそ救い主、また同じく キリスト、我々のために苦しみを受けた者、この詩が示すのはこの者である。

Orationes 2.18.13

13

Et haec quidem divino, ut credibile est, afflatu a virgine praedicta sunt. Ego vero illam eo nomine beatam judico, quod Deus vatem illam ac nuntiam suae erga nos providentiae delegit.

PL 8, 453A

そしてこれらのことは、信じてよいとおり、神的な霊感によって、この処女によって予告されたのである。私は、神が彼女を、我々に対するその摂理の予言者、また告知者として選んだという、その一事において、彼女を幸いな者と判じる。