コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XXII 第II演説 第XXII章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 465A · 12 sectiones

Orationes 2.22.1

1

GRATIARUM ACTIO IMPERATORIS, QUA VICTORIAS ET RELIQUA BONA SUA CHRISTO ACCEPTA FERT; ET CONFUTATIO MAXIMINI TYRANNI, QUI PERSECUTIONIS CRUDELITATE CHRISTIANAE RELIGIONIS GLORIAM AUXERAT. [0465] Equidem meam felicitatem meaque omnia pietati accepta refero.

PL 8, 465A

皇帝の感謝——そこで皇帝は、自らの勝利とその他の善きものすべてをキリストに帰する。また、迫害の残虐さによってキリスト教という宗教の栄光を高めた僭主マクシミヌスへの論駁。私は確かに、我が幸運と我がすべてのものとを、敬虔に帰するものである。

Orationes 2.22.2

2

Testes sunt rerum eventus qui ex voto mihi responderunt: testes sunt pugnae atque victoriae, et tropaea de hostibus parta. Scit et laudibus ea celebrat urbs Roma.

PL 8, 465A

証人となるのは、私の願いに応えてくれた事の成り行きである。証人となるのは、もろもろの戦いと勝利、そして敵から得た戦勝記念碑である。ローマの都市もこれを知り、賛美をもって讃えている。

Orationes 2.22.3

3

Idem sentit populus urbis mihi charissimae, licet falsa spe deceptus, indignum sua majestate principem elegerit, qui mox convenientem sceleribus suis exitum sortitus est.

PL 8, 465A

私にとってこの上なく愛しいこの都市の民も、同じように感じている。もっとも、その民は偽りの望みに欺かれて、自らの威厳にふさわしくない皇帝を選んでしまい、その者は間もなく、自らの罪にふさわしい最期を遂げることになったのであるが。

Orationes 2.22.4

4

Verum ea nunc commemorare nefas esse arbitror: mihi praesertim qui te, pietas, alloquor, et qui curam omnem ac diligentiam adhibeo, ut te castis sermonibus bonisque verbis compellem. Dicam tamen aliquid, quod nec turpe nec indecorum videbitur.

PL 8, 465B

しかし、それらを今語ることは、不敬なことであると私は思う。とりわけ、敬虔よ、お前に語りかけ、清らかな言葉と良き言葉とをもってお前に呼びかけようと、あらゆる心づかいと配慮とを用いる私にとっては。それでも、恥ずべきでも見苦しくもないと思われることを、いくらか語ろう。

Orationes 2.22.5

5

Bellum inexpiabile, plenum amentiae et inauditae crudelitatis, adversus te, pietas, et adversus omnes sanctissimas ecclesias tuas a tyrannis gerebatur. Nec deerant in urbe Roma, qui tantis malis et publica calamitate laetarentur.

PL 8, 465B

贖いえぬ戦、狂気と前代未聞の残虐さに満ちた戦が、敬虔よ、お前に対して、またお前のこの上なく聖なるすべての教会に対して、僭主たちによって仕掛けられていた。そしてローマの都市には、これほどの禍いと公けの災いとを喜ぶ者たちが欠けてはいなかった。

Orationes 2.22.6

6

Erat et campus ad praelium constitutus. Tum vero tu in medium progressa, temetipsam ultro tradidisti, fide in Deum fulta atque innixa.

PL 8, 465B

戦のための戦場もまた定められていた。しかしそのとき、お前は進み出て、神への信仰に支えられ寄りかかりつつ、自ら進んで自身を差し出した。

Orationes 2.22.7

7

At crudelitas hominum impiorum, cum instar flammae obvia quaeque depasta esset, admirabilem quamdam et celeberrimam tibi gloriam conciliavit. Hinc enim stupor ac veneratio tui spectatores ipsos invasit.

PL 8, 468A

しかし、不敬虔な人間たちの残虐さは、炎さながらに行く手にあるものすべてを食い尽くしながら、お前にある驚嘆すべき、この上なく名高い栄光をもたらした。ここから、お前への驚嘆と崇敬とが、見る者たち自身をとらえたのである。

Orationes 2.22.8

8

Ac tortores quidem ac carnifices, in cruciandis piorum corporibus defessos, et ad inopiam consilii redactos cernere licebat: vincula autem resoluta, laxatos equuleos; et restinctas quae admoveantur flammas: contra vero invictam constantiam ac libertatem piorum, qui ne tantulum quidem de gradu suo dimovebantur.

PL 8, 468A

拷問者や処刑人たちが、敬虔な者たちの肉体を苛むことに疲れ果て、なすすべを失うさまを見ることができた。鎖はほどけ、拷問台は緩み、当てられるべき炎は消され、それに対して、敬虔な者たちの、いささかもその立場から動かされることのない、不敗の不動の心と自由とが見られた。

Orationes 2.22.9

9

Talia igitur aggressus quid profecisti, omnium hominum impiissime? Quod malum causa fuit furoris tui? Dices fortasse, in honorem deorum haec a te gesta. At quorum deorum? Aut quam notionem divina dignam natura animo concepisti?

PL 8, 468A

かくのごとき事をなして、お前は何を成し遂げたのか、すべての人間のうちで最も不敬虔な者よ。いかなる悪がお前の狂乱の原因であったのか。お前はおそらくこう言うであろう、これらのことは神々への敬意のためになされたのだ、と。しかし、いかなる神々のためか。そもそもお前は、神的な本性にふさわしいいかなる観念を、心に思い描いていたのか。

Orationes 2.22.10

10

Deosne perinde atque te iracundos esse existimabas? Quod si tales erant, eorum potius consilium mirari oportebat, quam impudentibus mandatis, quibus justos viros injuste trucidari jubebant, obtemperare.

PL 8, 468B

神々がお前と同じように怒りっぽいものであると思っていたのか。もしそうであったなら、義しき人々を不当に殺害せよと命じる、その恥知らずな命令に従うよりも、むしろ彼らの分別にこそ驚くべきであったろう。

Orationes 2.22.11

11

Sed forte dices, te ob instituta majorum, et propter hominum opinionem ista gessisse. Ignosco. Sunt enim instituta illa, his quae a te geruntur simillima, et ex unius ejusdemque imperitiae fonte manantia.

PL 8, 468B

しかし、おそらくお前はこう言うであろう、祖先たちの制度のゆえに、また人々の世論のゆえに、これらのことをなしたのだ、と。私はそれを許そう。というのも、その制度は、お前がなしていることと極めて似通っており、同一の無知という一つの源泉から流れ出たものだからである。

Orationes 2.22.12

12

Existimasti forsan eximiam quamdam inesse vim atque virtutem in simulacris a fabris et artificibus humana effigie formatis. Idcirco igitur ea colebas summam adhibens curam ac sollicitudinem, ne sordibus inquinarentur. Magni scilicet ac praecipui dii hominum cura indigent.

PL 8, 468B

お前はあるいは、職人や工匠たちによって人間の姿に形作られた像のうちに、ある卓越した強さと力とが宿っていると考えたのかもしれない。それゆえにお前は、それらが汚れで穢されぬようにと、この上ない心づかいと配慮とを用いて、それらを崇拝していたのである。なるほど、偉大で卓越した神々も、人間の世話を必要とするというわけだ。