コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput X 第II演説 第X章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 424A · 10 sectiones

Orationes 2.10.1

1

DE IIS QUI NON SOLUM SACRAE SCRIPTURAE, SED ETIAM PHILOSOPHORUM DOGMATA RESPUUNT, ET QUOD VEL IN OMNIBUS FIDES POETIS ADHIBENDA EST, VEL IN NULLO. [0423] Sunt tamen nonnulli adeo mente capti atque corrupti, ut cum haec legerint, nec curent, nec timore ullo percellantur, sed perinde ac si fabulas quasdam audirent, spernant ac derideant.

PL 8, 424A

聖書だけでなく哲学者たちの学説をも退ける者たちについて、また、詩人たちにはすべてにおいて信を置くべきか、まったく置くべきでないかのいずれかであること。しかしながら、ある者たちは、かくも心が狂い、腐りきっているために、これらを読んでも意に介さず、何の恐れにも打たれることなく、まるで何か作り話でも聞いているかのように、あなどり嘲るのである。

Orationes 2.10.2

2

Ac sermonis quidem ornatum et ubertatem laudibus prosequuntur, dogmatum vero aversantur severitatem. Iidem tamen poetarum fabulis fidem habent, et omnem Graeciam atque Barbariam vanis fictisque sermonibus replent.

PL 8, 424B

彼らは、その語り口の美しさと豊かさとを称賛の言葉で讃えながら、教説の厳しさは忌み嫌う。それでいて、同じ彼らが詩人たちの作り話には信を置き、ギリシアとその他の異邦の地とを、空しく作り話めいた語りで満たすのである。

Orationes 2.10.3

3

Nam poetae quidem aiunt homines quosdam deorum filios post mortem animas judicare, eosque quasi inspectores ac censores apud inferos constituunt, judicia eorum ac severitatem celebrantes. Iidem vero poetae deorum pugnas, et quaedam inter eos belli jura commemorant.

PL 8, 424B

というのも、詩人たちは、神々の子であるある人間たちが、死後に魂を裁くのだと言い、彼らを冥界における監視者・審査者のごとき者として据え、その裁きと厳しさとを称え歌う。しかも同じ詩人たちは、神々の戦いや、彼らの間のある種の戦争の法をも語り伝えているのである。

Orationes 2.10.4

4

Fata quoque eorumdem canunt. Et alios quidem natura acerbos; alios vero ab omni rerum humanarum cura alienos esse; quosdam etiam ex illis morosos affirmant.

PL 8, 424B

また彼らの運命をも歌う。そして、ある神々は生まれつき苛烈であり、別の神々は人間の事柄への配慮とはまったく無縁であり、さらに別の神々は気難しいのだと断言する。

Orationes 2.10.5

5

Quin etiam deos inducunt filiorum suorum caedem lamentantes; quippe qui non solum extraneis, sed ne suis quidem suppetias ferre possint. Sed et humanis perturbationibus obnoxios eosdem fingunt, dum praelia eorum et vulnera, gaudia item ac gemitus narrant.

PL 8, 424B

それどころか、詩人たちは、神々が自分の子らの殺害を嘆く姿を描き出す——外部の者たちだけでなく、自分の身内にさえ助けをもたらすことができない神々として。しかも彼らは、同じ神々を人間的な情動に服する者としても描き、その戦いと傷、喜びと嘆きとを語るのである。

Orationes 2.10.6

6

Haec illi cum dicunt, videntur fide digni. Cum enim divino quodam motu impulsi versus facere aggrediantur, par est ut illis fidem adhibeamus, in iis quae divino spiritu incitati pronuntiant. Sed et deorum ac daemonum calamitates referunt.

PL 8, 424C

彼らがこれらのことを語るとき、信頼に値するように見える。というのも、ある神的な衝動に駆られて詩作に取りかかるのであれば、彼らが神的な霊に促されて述べることには、我々も信を置くのがふさわしいはずだからである。しかし彼らはまた、神々や悪霊どもの災難をも語り伝えている。

Orationes 2.10.7

7

Certe illorum calamitates omnino cum veritate consentiunt. Atenim dicet aliquis poetis mentiri licere: id enim proprium esse poeticae, ut audientium animos demulceat, veritatem vero esse, quoties ea, quae dicuntur, non alio se habent quam quo dicuntur modo.

PL 8, 424C

確かに、彼らの災難は真理とまったく一致している。しかし、詩人たちには偽りを語ることが許されている、と誰かは言うであろう——聞く者の心をなだめることこそ詩作に固有のことであり、真理とは、語られることが語られているとおりのあり方をしているときにこそ成り立つものだ、と。

Orationes 2.10.8

8

Sit hoc proprium poeticae, interdum veritatem abscondere. Hi vero qui mentiuntur, nunquam frustra et gratis id faciunt.

PL 8, 424C

時に真理を覆い隠すことが詩作に固有のことだとしよう。しかし、偽りを語る者たちは、決して無意味に、無償でそれを行うわけではない。

Orationes 2.10.9

9

Aut enim quaestus et cupiditatis causa mentiuntur, aut cujuspiam criminis sibi conscii; metu periculi quod leges ipsis intentant, veritatem obtegunt.

PL 8, 424D

彼らは、利得と欲望のゆえに偽りを語るか、あるいは何らかの罪状を自ら意識していて、法律が彼らに向ける危険への恐れから、真理を覆い隠すのである。

Orationes 2.10.10

10

At qui facile poterant, meo quidem judicio, nihil de divina natura praeter veritatem dicentes, ab impio mendacio abstinere.

PL 8, 424D

しかし彼らは、私の判断では、神なる本性について真理以外の何ものも語ることなく、不敬なる偽りを差し控えることが、たやすくできたはずなのである。