Orationes 2.7.1
QUOD IN REBUS QUAS INTELLIGENTIA ASSEQUI NON POSSUMUS CREATORIS SAPIENTIAM PRAEDICARE DEBEMUS, NEC CASUM AUT ALIAM PRAETER DEUM CAUSAM EXISTIMARE. [0417] Est enim revera casus vox ficta ab hominibus nulla ratione ac prudentia praeditis; sed qui causam ipsam intelligentia assequi nequeant, prae mentis suae imbecillitate existimant haec omnia, quorum rationem afferre non valent, absque ulla ratione esse disposita.
PL 8, 417A我々が知性によって理解しえない事柄については、創造主の知恵を宣べ伝えるべきであり、偶然や神以外の原因を考えるべきではないこと。というのも、偶然とは実に、理も思慮も持たぬ人間たちがこしらえた空言だからである。しかし、原因そのものを知性によって捉えることのできない者たちは、自分の心の弱さのゆえに、その理を示すことのできぬこれらすべてが、何の理もなく配置されているのだと考えるのである。
Orationes 2.7.2
Sunt certe quaedam admirabili natura praedita, quorum certa veritatis comprehensio in obscuro latet; cujusmodi sunt aquae suapte natura calidae. Nam causam quidem tanti ignis nemo facile dixerit.
PL 8, 417B確かに、驚くべき性質を具えたものがいくつかあり、その真理の確かな把握は闇に隠れている。たとえば、おのずから熱を持つ水がそれである。これほどの火の原因を、たやすく言い当てられる者はいない。
Orationes 2.7.3
Est autem mirabile, ignem illum aqua frigida undique circumseptum, suum tamen nativum calorem nequaquam amittere.
PL 8, 417Bしかも驚くべきことに、その火は、冷たい水に四方を取り囲まれていながら、その生まれながらの熱をいささかも失わないのである。
Orationes 2.7.4
Atque haec rara admodum et paucissima in toto terrarum orbe reperiuntur; quo scilicet, ut equidem censeo, divinae providentiae vis ac virtus ab hominibus facile cognosci possit, quae duas res maxime inter se contrarias, frigus nimirum et calorem, ex una eademque radice manare praecepit.
PL 8, 417Bそしてこれらは、全世界を通じてもきわめて稀にしか、ごくわずかしか見出されない。それはおそらく、私の見るところ、人間が神の摂理の勢いと力とをたやすく知りうるようにするためであろう。その摂理こそが、互いに最も相反する二つのもの——冷たさと熱とを、ひとつの同じ根から流れ出るように定めたのである。
Orationes 2.7.5
Sunt quidem multa ac prope innumerabilia, quae Deus ad solatium et oblectationem hominibus donavit, sed praecipue oleae fructus ac vitis. Quarum haec ad animos recreandos atque exhilarandos vim habet.
PL 8, 417C神が人間の慰めと喜びのために与えたものは、実に多く、ほとんど数えきれぬほどであるが、とりわけオリーブの実とぶどうの実とがそうである。このうち、ぶどうは心を蘇らせ喜ばせる力を持っている。
Orationes 2.7.6
Illa vero non solum ad voluptatem, verum etiam ad corporum curationem apta est. Summam quoque admirationem meretur continuus ac perennis fluminum cursus, diu noctuque perlabentium, et perpetuae aeternaeque vitae quamdam referentium similitudinem. Noctis item ac diei continua vicissitudo est perinde mirabilis.
PL 8, 417C一方オリーブは、快楽のためだけでなく、肉体の治療のためにも適している。また、昼も夜も絶えず流れゆき、永遠にして不滅なる生のある種の似姿を映し出す、川々の途切れることなき尽きせぬ流れも、この上ない驚嘆に値する。同様に、夜と昼との絶えざる巡りも、劣らず驚くべきものである。