コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XVII 第II演説 第XVII章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 445B · 19 sectiones

Orationes 2.17.1

1

DE SAPIENTIA MOSIS, QUAM GENTILIUM SAPIENTES AEMULATI SUNT; ITEM DE DANIELE ET DE TRIBUS PUERIS. [0445] Nullus porro beatior unquam illo populo fuit aut futurus esset, nisi mentes suas a divino spiritu abstraxisset.

PL 8, 445B

モーセの知恵について——異教徒の賢者たちがこれを張り合おうとしたこと。またダニエルと三人の若者たちについて。しかも、もしあの民がその心を神の霊から引き離しさえしなかったならば、あの民ほど幸いな民はかつてなく、また今後もなかったであろう。

Orationes 2.17.2

2

Mosem vero quis est qui pro merito laudare possit? Qui cum confusam antea Judaeorum multitudinem in certos ordines digessisset, eorumque animos obsequio et verecundia exornasset, pro servitute quidem libertatem eis reddidit; pro moestitia vero hilaritatem.

PL 8, 445B

しかるに、モーセをその功にふさわしく讃えることができる者があろうか。彼は、それまで混乱していたユダヤ人の群衆を確かな秩序へと整え、彼らの心を従順と慎みとで飾り、隷属の代わりに自由を、悲しみの代わりに喜びを彼らに返したのである。

Orationes 2.17.3

3

Qui eorumdem animos tantopere erexit, ut ob insperatam rerum suarum in melius mutationem, et ob prosperos successus atque victorias fastu quodam et insolentia efferrentur.

PL 8, 448A

彼は彼らの心をこの上なく高め上げたので、彼らは自分たちの境遇が思いがけず好転したことと、幸運な成功や勝利とのゆえに、ある種の高慢と不遜さとをもって高ぶるほどであった。

Orationes 2.17.4

4

Qui reliquos omnes qui ipsum aetate praecesserant sapientia usque adeo superavit, ut qui a gentilibus plurimum celebrantur seu sapientes, seu philosophi, sapientiae illius aemulatores exstiterint.

PL 8, 448A

彼は、自分より前の時代に生きた他のすべての者たちを知恵において凌駕したので、異教徒たちの間で最も名高い賢者や哲学者たちでさえ、彼の知恵に張り合う者となったほどである。

Orationes 2.17.5

5

Pythagoras certe sapientiam ejus aemulatus, modestiae causa tantopere celebratus est, ut Plato, vir modestissimus, abstinentiam illius velut exemplum sibi ad imitandum proponeret.

PL 8, 448A

実にピュタゴラスは彼の知恵に張り合い、その慎ましさのゆえにこの上なく名高くなったので、この上なく慎ましい人であったプラトンでさえ、彼の節制をあたかも模範として自らに示し、それに倣おうとしたほどである。

Orationes 2.17.6

6

Daniel quoque, is qui futura praedixit, et qui summae cujusdam magnitudinis animi specimen edidit, morumque et totius vitae sanctitate excelluit, qualem et quam asperam tyranni illius qui tum in Syria dominabatur saevitiam superavit?

PL 8, 448A

また、未来を予告した者、この上なく大いなる心の証を示した者、習わしと生涯全体の聖さとにおいて抜きん出た者であるダニエルは、当時シリアを支配していたあの僭主のいかに、いかほど過酷な残虐さを乗り越えたことであろうか。

Orationes 2.17.7

7

Nomen huic erat Nabuchodonosor; cujus stirpe omni funditus deleta, ingens illa et formidabilis potentia ad Persas translata est.

PL 8, 448B

この者の名はナブコドノソルといい、その血統は根こそぎ滅ぼされ、あの巨大で恐るべき権勢はペルシア人へと移された。

Orationes 2.17.8

8

Erant in ore omnium, sicut in hunc usque diem multis hominum sermonibus celebrantur, opes regis illius; et circa illicitam religionem importuna sedulitas, et ad fabricanda deorum simulacra ingens copia cujusque generis metallorum; templorum item culmina coelum ipsum, ut ita dicam, contingentia, formidabiles denique religionis leges et ad saevitiam comparatae.

PL 8, 448B

あの王の富は、今日に至るまで多くの人々の言葉で語り継がれているように、すべての者の口にのぼっていた。禁じられた宗教をめぐる執拗な熱心も、神々の像を鋳造するためのあらゆる種類の金属の莫大な蓄えも、天そのものにいわば触れんばかりの神殿の頂も、そして残虐へと備えられた宗教の恐るべき法律も、同様であった。

Orationes 2.17.9

9

Verum haec omnia ob sinceram in Deum pietatem Daniel contemnens, importunum illud tyranni studium, gravissimi cujusdam mali causam fore praedixit. Nec tamen tyranno persuasit. Opum quippe affluentia maximo impedimento est ad recte sentiendum.

PL 8, 448B

しかし、神への純粋な敬虔のゆえに、ダニエルはこれらすべてを蔑み、僭主のその執拗な熱心が、この上なく重い禍いの原因となるであろうと予告した。しかし僭主を説得することはできなかった。実に、富の溢れんばかりの豊かさは、正しく思うことへの最大の妨げとなるものである。

Orationes 2.17.10

10

Tandem vero mentis suae feritatem rex declaravit; justum atque insontem feris bestiis laniandum objici jubens. Fratrum item illorum in martyrio subeundo consensio generosa fuit imprimis.

PL 8, 448C

ついに王はその心の獰猛さを明らかにし、正しく罪なき者を猛獣に引き裂かせるべく投げ与えるよう命じた。同じくかの兄弟たちの、殉教を引き受けるにあたっての気高い一致は、とりわけ優れたものであった。

Orationes 2.17.11

11

Quos posteri deinceps imitati, ingentem gloriam ob fidem erga Servatorem retulerunt. Qui ab igne et fornace caeterisque cruciatibus ad consumenda ipsorum corpora comparatis nullatenus laesi, inclusas undique in fornace flammas, castorum corporum objectu contactuque propulerunt.

PL 8, 448C

後の世の人々は彼らに倣い、救い主への信仰のゆえに大いなる栄光を得た。彼らは、その肉体を焼き尽くすために用意された火と炉、その他の責め苦によっても全く害を受けず、炉の内に四方から閉じ込められた炎を、その貞潔な肉体を差し出し触れさせることによって押し退けたのである。

Orationes 2.17.12

12

Porro Assyriorum imperio Dei ultione et fulminum jactibus exciso, Daniel divina providentia ad Cambysem Persarum regem se contulit. Hic vero etiam illum vexavit invidia; et exitiales Magorum insidiae; et multorum maximorumque discriminum continua successio.

PL 8, 448C

さて、アッシリア人の帝国が神の報復と雷の一撃とによって断ち切られると、ダニエルは神の摂理によってペルシア王カンビュセスのもとへ赴いた。しかしそこでもまた、彼は妬みによって、また魔術師たちの命取りとなる陰謀によって、そして数多くの、この上なく大きな危難の絶え間ない連続によって苦しめられた。

Orationes 2.17.13

13

Quibus omnibus, adjuvante Christi providentia, facillime liberatus, in omni genere virtutis spectatus enituit.

PL 8, 449A

しかし、キリストの摂理の助けによって、これらすべてからいとも容易く解き放たれ、あらゆる種類の徳において傑出していると認められて輝いた。

Orationes 2.17.14

14

Nam cum ter quotidie preces ad Deum funderet, magnaque et insolita memorabilium operum miracula ederet, Magi invidia adducti hanc precum efficaciam calumniari coeperunt, tantam vim hominis admodum pericolusam esse regis auribus insusurrantes; eique tandem persuaserunt, ut vir ille qui tot ac tantorum bonorum reip.

PL 8, 449A

というのも、彼が一日に三度神へ祈りを注ぎ、記憶に値する数々の業の、大きく並外れた奇跡を行っていたので、魔術師たちは妬みに駆られてこの祈りの効力を中傷し始め、この人物のかくも大きな力はまことに危険なもの〔底本は pericolusam。periculosam と読む〕であると王の耳に囁き入れ、ついには王を説き伏せて、これほど多くの、これほど大きな善を国家に

Orationes 2.17.15

15

Persarum auctor fuisset, immanibus leonibus devorandus objiceretur. Damnatus igitur Daniel, non periturus, sed ad sempiternam gloriam in foveam conjectus est.

PL 8, 449A

——ペルシア人の国家に——もたらしたその人物を、獰猛な獅子に貪り食わせるべく投げ与えさせた。かくして断罪されたダニエルは、滅びるためではなく永遠の栄光のために、穴の中に投げ込まれたのである。

Orationes 2.17.16

16

Cumque in medio ferarum versaretur, leniores eas ac mansuetiores ipsis a quibus fuerat in foveam contrusus expertus est. Omnes enim illas bestias, licet suapte natura rabidas, precatio modestiae ac temperantiae auxilium ferens, mansuefecit.

PL 8, 449B

そして獣たちの真っただ中にいながら、彼はそれらの獣が、自分を穴に突き落とした者たち自身よりもなお柔和で穏やかであることを経験した。実に、慎ましさと節制との助けとなる祈りが、生来荒々しいそれらすべての獣を飼い馴らしたのである。

Orationes 2.17.17

17

Quae cum accepisset Cambyses (neque enim fieri poterat, ut tam stupenda divinae potentiae miracula occultarentur), rerum quae nuntiatae fuerant admiratione perculsus est; subiitque eum poenitentia, quod Magorum calumniis adeo faciles aures praebuisset.

PL 8, 449B

カンビュセスはこのことを聞き知ると(神の力のかくも驚くべき奇跡が隠されたままでいることなどあり得なかったからである)、報告された事柄への驚嘆に打たれ、魔術師たちの中傷にかくも容易く耳を貸してしまったことを悔いた。

Orationes 2.17.18

18

Nihilominus tamen ipse ejus rei spectator esse voluit. Cumque Danielem quidem vidisset sublatis in altum manibus Christum laudantem, leones vero submissos, et hominis vestigia quodammodo adorantes, confestim magos qui ipsi illud persuaserant leonibus objici jussit.

PL 8, 449B

それにもかかわらず、王は自らその事の目撃者たろうとした。そして、ダニエルが両手を高く挙げてキリストを讃美しているのを、また獅子たちが従順になり、いわばこの人の足跡を拝んでいるかのようであるのを見ると、直ちに、自分にそのことを説き勧めた魔術師たちを獅子に投げ与えるよう命じた。

Orationes 2.17.19

19

At bestiae, quae paulo ante Danielem palpaverant, statim in Magos impetum fecerunt, omnesque eos pro naturae suae feritate discerpserunt.

PL 8, 449B

しかし、少し前にダニエルに擦り寄っていたその獣たちは、直ちに魔術師たちに襲いかかり、その生来の獰猛さのままに彼らすべてを引き裂いた。