コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XI 第II演説 第XI章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 424D · 46 sectiones

Orationes 2.11.1

1

DE CORPORALI DOMINI ADVENTU, QUALIS ET CUR FUERIT. [0425] Porro, quisquis optima vivendi ratione ac disciplina indignus est, sibique ipse conscius vitae male et nequiter transactae, is tandem resipiscat, et perpurgata mentis acie ad divinum respiciat numen, pristinam vivendi rationem detestatus.

PL 8, 424D

主の肉体をとっての到来について——それがいかなるものであり、また何ゆえであったか。さて、いかなる者であれ、最善の生き方と規律とにふさわしくなく、悪しく卑しく過ごした自分の生を自ら意識している者は、ついに立ち返り、澄み清められた心の眼をもって神威を仰ぎ見るがよい。かつての生き方を忌み嫌いながら。

Orationes 2.11.2

2

Contentus tamen esse debet, si vel provecta jam aetate sapientiam assequatur. At nobis nulla quidem ab hominibus profecta doctrina adjumento unquam fuit. Sed quaecumque in hominum vita ac moribus laudem merentur judicio sapientum, Dei dona sunt ac munera.

PL 8, 425A

とはいえ、たとえ齢すでに進んでからでも知恵に達しえたなら、それで満足すべきである。しかるに我々にとっては、人間から出た教えが助けとなったことは一度もなかった。むしろ、人間の生と習わしのうちで、賢者の判断によって称賛に値するとされるものはすべて、神の賜物であり贈り物なのである。

Orationes 2.11.3

3

Caeterum, adversus venenata illa tela quae a malo daemone fabricantur non infirmum habeo scutum quod opponam; scientiam videlicet earum rerum quae acceptae sunt Deo.

PL 8, 425A

ところで、悪しき悪霊によって作られるあの毒を塗られた矢に対して、私には差し向けるべき弱くない盾がある。すなわち、神に受け入れられる事柄についての知識である。

Orationes 2.11.4

4

Qua quidem ex scientia ac disciplina, ea seligens quae ad praesentem sermonem accommodata sunt, summum omnium parentem laudare aggrediar.

PL 8, 425A

この知識と教えとから、この今の語りにふさわしいことどもを選び取りつつ、私は万物の至高の親を讃えることに取りかかろう。

Orationes 2.11.5

5

Tu vero devotionis nostrae proposito favens, adesto, Servator omnium Christe, et sermonem de potentia tua institutum exorna, laudandi nobis modum rationemque praescribens. Nemo porro existimet auditurum se orationem, eximia quadam verborum elegantia excultam.

PL 8, 425B

汝よ、万物の救い主なるキリストよ、我々の献身の企てに好意を寄せ、ここに臨め。そして、汝の力について企てられたこの語りを飾り、讃えるべき仕方と理とを我々に示せ。さらに、誰も、格別に優れた言葉の技巧で飾られた演説を聞くことになるとは、思わないでほしい。

Orationes 2.11.6

6

Quippe compertum habeo eam orationem, quae mollis sit et ad voluptatem ac lenocinium comparata, prudentibus viris displicere, cum is qui dicit plausum potius quam modestam disserendi rationem consectatur.

PL 8, 425B

というのも、私は、柔弱で快楽と媚びとに整えられた演説が、思慮ある人々の意にそぐわないことを知っているからである。それは、語る者が慎ましい論じ方よりもむしろ喝采を追い求めているときのことである。

Orationes 2.11.7

7

Quidam impii ac dementes homines, aiunt Christum nostrum merito supplicio damnatum fuisse, et eum qui vitae auctor est viventibus vita esse privatum.

PL 8, 425B

ある不敬にして狂った人間たちは、我々のキリストが当然の報いとして刑罰に処せられたのであり、命の与え主であるその方が、生きる者たちから命を奪われたのだ、と言う。

Orationes 2.11.8

8

Ac eos quidem qui semel pietati nuntium remiserunt, nec timore ullo aut pudore scelerum suorum affici decreverunt, ita sentire minime mirandum est.

PL 8, 425B

ひとたび敬虔に離縁状を送りつけ、自分の罪について何の恐れも恥じらいも抱かないと心に決めた者たちが、このように考えるのは、少しも驚くに当たらない。

Orationes 2.11.9

9

Illud vero omnem excedit amentiam, quod sibi ipsis persuasisse videntur Deum immortalem vim ab hominibus passum esse, non autem a sua ipsius benignitate, et erga homines benevolentia.

PL 8, 428A

しかし、次のことはあらゆる狂気を超えている——彼らは、不死なる神が人間から暴力を受けたのであって、神自身の慈愛と人間への好意とによってそうなったのではない、と自らに思い込ませているように見えるのである。

Orationes 2.11.10

10

Nec animadvertunt magnitudinem animi ac patientiam nec contumelia mutari, nec conviciis de statu suo dimoveri, sed furorem eorum qui ipsam hostiliter invadunt consilio et celsitudine animi frangere.

PL 8, 428A

彼らは気づいていない——その大いなる心と忍耐とは、侮辱によって変わることも、罵りによってその立場から動かされることもなく、むしろ、敵意をもってこれに襲いかかる者たちの狂乱を、思慮と心の高邁さとによって打ち砕くのだ、ということに。

Orationes 2.11.11

11

Statuerat quidem divina clementia injustitiam e medio tollere; modestiam vero et aequitatem promovere.

PL 8, 428A

神の慈悲は、不正を取り除き、慎ましさと公正さとを推し進めることを、すでに定めていた。

Orationes 2.11.12

12

Ac propterea sapientissimis hominibus in unum congregatis, pulcherrimam atque utilissimam humano generi doctrinam instituit, ut viri boni ac beati providentiam ipsius in hujus mundi rebus administrandis aemularentur.

PL 8, 428A

それゆえ、最も賢明な人々をひとつに集め、人類にとって最も美しく最も有益な教えを打ち立てた。それは、善く幸いなる人々が、この世界の事どもを治めるにあたって、神自身の摂理に倣うようにするためであった。

Orationes 2.11.13

13

Quo quidem bono quodnam majus dici potest, ubi Deus justitiae leges praescribit, eosque qui discipuli ipsius esse meruerint, similes efficit sibi, ut tradita ac diffusa in omnes virtute, sempiterna felicitas hominibus comparetur.

PL 8, 428B

神が正義の法を定め、神の弟子たるにふさわしいとされた者たちを神に似た者とし、その徳をすべての者に伝え広めることによって、人間にとこしえの幸いがもたらされるとき、これに勝る善がいったい何と言われうるだろうか。

Orationes 2.11.14

14

Haec est praeclara victoria; haec vera potentia; hoc opus maximum Deoque convenientissimum, omnium scilicet populorum correctio atque ad meliorem frugem conversio.

PL 8, 428B

これこそ輝かしい勝利であり、これこそまことの力であり、これこそ神にこの上なくふさわしい最大の業である。すなわち、あらゆる民の矯正であり、より善き実りへの転回である。

Orationes 2.11.15

15

Ac nos quidem hujus triumphi gloriam, cum laudibus et acclamationibus, tibi, o Servator omnium, deferimus.

PL 8, 428B

そして我々は、おお万物の救い主よ、この凱旋の栄光を、称賛と歓呼の声とともに、汝に献げる。

Orationes 2.11.16

16

Tu vero, improba ac detestanda blasphemia, quae mendaciis et fama pervulgatisque sermonibus efferri et gloriari soles, tu, inquam, juvenes decipis; adolescentes et viros qui puerili quodam ingenio praediti sunt blanda persuasione in fraudem inducis, a veri numinis cultu eos abducens, et simulacra constituens, quae adorent, et quibus preces allegent; adeo ut decepti suae ipsorum vecordiae mercedem recipiant.

PL 8, 428B

しかしお前、恥ずべき、忌まわしき冒瀆よ——偽りと風評と広まった言い草とによって高ぶり誇るのを常とするお前よ——お前こそが、若者たちを欺くのだ。お前は、子供じみた心を持つ青年や男たちを、甘言によって欺きへと誘い込み、まことの神威への礼拝から彼らを遠ざけ、彼らが拝み、祈りを捧げるべき像を打ち立てる。かくして、欺かれた彼らは、自分自身の狂気の報いを受けることになるのである。

Orationes 2.11.17

17

Christum enim omnium bonorum auctorem, qui et Deus est et Dei Filius, calumniantur. An non, quaeso, hic Deus a modestissimis ac sapientissimis gentibus ac populis jure merito colitur? qui cum omnem potentiam nactus sit, propositi sui semper tenax, de insita sibi clementia nihil imminuit.

PL 8, 428C

というのも、彼らは、万物の善の創始者であり、神であり神の子でもあるキリストを、讒言するからである。この神は、この上なく慎ましく、この上なく賢明な国々と民とによって、正当に、当然の理由から礼拝されているのではないだろうか。この神は、あらゆる力を得ながらも、常に自らの決意を固く保ち、その生まれながらの慈悲を少しも減じることがないのである。

Orationes 2.11.18

18

Abite igitur, impii, id enim vobis licet, quandoquidem sceleri vestro nulla nunc poena irrogatur, abite, inquam, ad victimarum caedes et convivia, festosque dies et compotationes. In quibus religionis specie voluptatibus et intemperantiae indulgetis.

PL 8, 429A

されば立ち去るがよい、不敬なる者たちよ。それは諸君に許されていることだ、今のところ諸君の罪に何の刑罰も科されていないのだから。立ち去るがよい、繰り返して言うが、犠牲獣の屠りと饗宴へ、祝祭の日々と酒盛りへと。そこで諸君は、宗教の見せかけのもとに、快楽と無節制とにふけっているのである。

Orationes 2.11.19

19

Et sacra quidem a vobis celebrari simulatis, re autem vera libidines vestras expletis. Neque enim quicquam boni nostis; ac ne primum quidem summi Dei mandatum, qui et humano generi leges vivendi praescribit, filioque in mandatis dedit, ut vitam hominum moresque formaret; quo videlicet hi qui recte ac modeste vixerint, alteram vitam beatam ac felicem Filii sui judicio consequantur.

PL 8, 429A

諸君は、祭儀を執り行っているふりをしながら、実のところは自分たちの欲情を満たしているにすぎない。というのも、諸君は善きことを何ひとつ知らないからである。至高の神の第一の命令すら知らない。神は人類に生きるべき法を定め、子にもまた、人間の生と習わしとを形づくるようにと命じた。それは、正しく慎ましく生きた者たちが、その子の裁きによって、もう一つの祝福された幸いなる生に至るためであった。

Orationes 2.11.20

20

Exposui decretum Dei de hominum vita, idque non ignoratione aberrans, ut multi, nec opinione aut conjectura ductus.

PL 8, 429B

私は、人間の生についての神の定めを説き述べた。それは、多くの者のように無知にさまよいながらでもなく、意見や憶測に導かれてでもない。

Orationes 2.11.21

21

Sed fortasse dixerit aliquis: Undenam haec Filii appellatio, aut quae ratio gignendi, siquidem unus ac solus est Deus, idemque ab omni commixtione et coitu prorsus alienus?

PL 8, 429B

しかし、あるいは誰かはこう言うかもしれない——この「子」という呼び名はどこから来るのか、また、もし神がただひとりであり、あらゆる混淆と交わりとから全く無縁であるとすれば、いかなる生成の理があるのか、と。

Orationes 2.11.22

22

Sciendum vero est duplicem esse gignendi rationem: alteram ex partu, quae omnibus nota est; alteram ex causa sempiterna. Cujus quidem generationis modum ac rationem, divina favente providentia, is inter homines videt, qui Deo carus fuerit.

PL 8, 429B

しかし、知るべきことがある——生成の理には二つがあるということである。一つは出産によるものであり、これは万人に知られている。もう一つは、とこしえの原因によるものである。この生成の仕方と理とを、人間のうちで見て取ることができるのは、神の摂理の助けによって、神に愛された者だけである。

Orationes 2.11.23

23

Sapiens enim quivis ordinationis universi causam intelligit. Porro, cum nihil sit quod causam non habeat, ante omnia quae existunt, causa eorum substiterit necesse est.

PL 8, 429B

というのも、賢い者は誰であれ、宇宙の秩序立ての原因を理解するからである。さらに、原因を持たぬものは何ひとつないのであるから、存在するすべてのものに先立って、それらの原因が存在していたはずである。

Orationes 2.11.24

24

Cum igitur mundus et cuncta quae in mundo sunt existant, cumque eorum exstet conservatio, necesse est ut ante omnia quae sunt Servator exstiterit.

PL 8, 429C

されば、世界と世界のうちにあるすべてのものが存在し、それらの保存が存在する以上、存在するすべてのものに先立って、救い主が存在していたことは必然である。

Orationes 2.11.25

25

Adeo ut Christus ipse omnium rerum causa sit, et conservatio sit effectus, quemadmodum Pater quidem Filii causa est, Filius vero est causatum. Et ipsum quidem Christum ante omnia extitisse jam abunde probavimus. At quomodo in terras descendit et ad homines venit?

PL 8, 432A

かくしてキリスト自身が万物の原因であり、保存はその結果である。ちょうど父が子の原因であり、子が結果であるのと同じである。そして、キリストが万物に先立って存在していたことは、すでに十分に証明した。しかし、いかにして地上に降り、人間のもとに来たのか。

Orationes 2.11.26

26

Consilium quidem ipsum, sicut prophetae praedixerant, profectum est ex cura ac sollicitudine quam pro universis rebus gerebat. Opifex enim operum suorum curam gerat necesse est.

PL 8, 432A

その計らい自体は、預言者たちが予告していたとおり、万物のために抱いていた配慮と気遣いから出たものである。造り主は、自分の作品を配慮せざるをえないからである。

Orationes 2.11.27

27

Cum vero ad terrenum corpus accessurus esset, et inter homines, necessitate sic exigente, aliquandiu moraturus, novam quamdam nascendi rationem commentus est sibi.

PL 8, 432A

しかし、地上の肉体をまとおうとし、必要に迫られて人間の間にしばらくとどまろうとするにあたり、キリストは、自らのために、ある新たな生まれ方を考案した。

Orationes 2.11.28

28

Nam absque nuptiis fuit conceptio, et castae virginitatis puerperium; et puella Dei mater; et aeternae naturae temporale principium; et intelligibilis substantiae sensus; et in corporei splendoris materia. Cuncta igitur quae tunc visa sunt his fuere consentanea.

PL 8, 432A

すなわち、婚姻によらぬ懐胎であり、清き童貞のままでの出産であり、一人の乙女が神の母となることであり、永遠なる本性の時間的な始まりであり、知性的な実体の感覚であり、非物体的な輝きの質料であった〔底本は in corporei。incorporei と読む〕。されば、そのとき見られたことどもはすべて、これらにふさわしいものであった。

Orationes 2.11.29

29

Splendidissima columba ex arca Noe devolans in sinum Virginis descendit. Consentanea item sunt reliqua quae illibatum illum et omni castitate puriorem, ipsaque adeo continentia praestantiorem hymenaeum sunt consecuta.

PL 8, 432B

ノアの箱舟から飛び立った、この上なく輝かしい鳩は、乙女の懐へと舞い降りた。同じくふさわしいのは、あの汚れなく、あらゆる貞潔よりも清く、節制そのものよりもなお勝るこの婚姻に続いた、その他の出来事どもである。

Orationes 2.11.30

30

Mirabilis ab ipsis incunabilis Sapientia Dei, et Jordanis, qui aquas ad Baptismum praebebat, cum reverentia illum suscipiens. Adhaec regalis unctio cum omnium rerum scientia conjuncta.

PL 8, 432B

その揺りかごの時からすでに驚くべき神の知恵、そして洗礼のための水を供したヨルダン川が、畏敬の念をもって彼を迎え入れたこと。さらに、万物の知識と結びついた王者の塗油。

Orationes 2.11.31

31

Doctrina item ac potentia quae res admirabiles perpetravit, et insanabiles morbos curavit. Mira denique celeritas in hominum precibus exaudiendis. Et generaliter tota ejus vita hominum utilitati inserviens.

PL 8, 432B

同様に、驚くべき業を成し遂げ、治しがたい病を癒した教えと力。そしてついには、人々の祈りを聞き届ける驚くべき速さ。そして総じて、人間の益に仕えたその全生涯。

Orationes 2.11.32

32

Praedicatio vero quae non prudentiam, sed sapientiam insinuaret; auditoribus non civiles virtutes, sed viam quae ad intelligibilem mundum perducit, addiscentibus; ejusque naturae quae semper uno eodemque in statu permanet, contemplationem et summi patris notionem assidua exercitatione scrutantibus.

PL 8, 432C

その宣教は、思慮ではなく知恵を教え込むものであり、聞く者たちに市民としての徳ではなく、知性的な世界へと導く道を学ばせるものであり、常に同じひとつの状態にとどまるその本性の観想と、至高の父についての認識とを、たゆまぬ修練によって探求させるものであった。

Orationes 2.11.33

33

Jam beneficia haudquaquam mediocria. Pro caecitate, visus; pro virium ac nervorum resolutione, firma corporis valetudo; pro morte denique, vita iterum restituta.

PL 8, 433A

さらに、決して並々ならぬ恩恵の数々。盲目には視力を、力と筋の弛緩には肉体の確かな健やかさを、そしてついには、死には生命の再び回復されることを。

Orationes 2.11.34

34

Praetereo res ad victum necessarias in solitudine large suppeditatas, et paucissimos cibos maximae hominum multitudini longo temporis spatio sufficientes.

PL 8, 433A

荒れ野において生活に必要なものが豊かに供給されたことも、ごくわずかな食べ物が、長い時のあいだ、この上なく多くの人々に十分であったことも、ここでは省く。

Orationes 2.11.35

35

Hanc tibi gratiarum actionem, prout possumus, persolvimus, Christe, Deus ac Servator, magni Patris summa Providentia, qui et a malis liberas, et doctrinam beatissimam tradis. Neque enim haec a me dicuntur ut laudes tuas celebrem, sed ut gratias agam.

PL 8, 433A

この感謝の行いを、我々にできる限りにおいて、汝に捧げる。おおキリストよ、神にして救い主、大いなる父の至高の摂理よ——汝は悪しきものから解き放ち、この上なく祝福された教えを授ける。というのも、これらのことを私が語るのは、汝への讃美を言い広めるためではなく、感謝を捧げるためだからである。

Orationes 2.11.36

36

Nam quis unquam inter homines te pro dignitate laudaverit? Tu quippe es qui ex nihilo res creasse diceris, et lucem eis accendisse, et confusam elementorum molem ordine ac ratione distinxisse.

PL 8, 433A

実に、人間のうちの誰が、かつて汝をその尊厳にふさわしく讃えたであろうか。汝こそは、無から事物を創造し、それらに光を灯し、諸元素の混沌たる塊を秩序と理とによって分け隔てたと言われる方である。

Orationes 2.11.37

37

Tuae clementiae hoc praecipuum munus est, quod homines bona indole praeditos divinae ac beatae vitae aemulatores reddidisti, ac providisti ut illi optimarum rerum mercatores effecti, sapientiam ac felicitatem suam pluribus aliis impertirent, ipsique immortalem fructum virtutis perciperent; liberati quidem intemperantia, clementiae vero participes: et misericordiam quidem prae oculis habentes, fidei vero promissa sperantes; verecundiam denique et omne genus virtutis amplectentes, loco injustitiae quam prior mortalium vita moribus humanis infuderat, ut ab eo qui omnium rerum curam ac providentiam gerit exscinderetur.

PL 8, 433B

汝の慈悲のこの上なく際立った賜物は、これである——すなわち、生まれつき善き資質を具えた人間たちを、神的で幸いなる生に倣う者たらしめ、彼らが最善の事どもの商人となって、その知恵と幸いとを他の多くの者たちに分かち与え、また自らも徳の不滅の実りを得るようにと計らったこと。すなわち、無節制からは解き放たれ、慈悲にはあずかる者として。慈しみを目の前に掲げ、信仰の約束を望みとしながら。そして最後に、慎み深さと、あらゆる種類の徳を身にまとい、それまでの人間の生が人間の習わしのうちに注ぎ込んでいた不正の代わりに、万物の世話と摂理とを司る方によって、それが断ち切られるようにと〔ut … exscinderetur の主語は定かでない。不正を指すと取った〕。

Orationes 2.11.38

38

Nullus enim alius tantorum malorum et injustitiae quae illa aetate invaluerat medicus idoneus inveniri potuisset.

PL 8, 433B

というのも、当時力を得ていたこれほど多くの悪と不正とにふさわしい医者は、他に誰も見出されえなかったであろうから。

Orationes 2.11.39

39

Igitur providentia, ad terras usque perveniens, cuncta quae per contumeliam et intemperantiam [0433] incomposita erant nullo negotio restituit, idque non clam et occulte.

PL 8, 433C

そこで摂理は、地上にまで至り、侮辱と無節制とによって乱されていたすべてのことどもを、何の苦もなく回復した。しかもそれは、ひそかに、隠れてのことではなかった。

Orationes 2.11.40

40

Sciebat enim quosdam esse homines qui virtutem ipsius ac potentiam mentis acie contemplarentur, alios vero, utpote brutis animantibus persimiles, magis sensibus inhaerere.

PL 8, 433C

というのも摂理は、ある人々は心の眼をもってその力と大能とを見つめる一方、別の人々は、もの言わぬ動物によく似て、むしろ感覚にしがみつくものであることを、知っていたからである。

Orationes 2.11.41

41

Ideo palam et aperte, ne quis sive bonus, sive improbus dubitare posset, beatitudinem et admirabilem curationem omnium oculis subjecit: mortuis quidem vitam denuo restituens, eos vero qui sensibus orbati essent pristinum usum sensuum recuperare praecipiens.

PL 8, 433C

それゆえ摂理は、善人であれ悪人であれ誰も疑うことのないように、公然と、あらわに、その至福と驚くべき癒しとをすべての人の目にさらした——死者には生命を再び回復させ、感覚を奪われた者たちには、感覚の元の働きを取り戻すよう命じたのである。

Orationes 2.11.42

42

Mare vero solidum reddidisse, et in media tempestate tranquillitatem oriri jussisse; ac postremo cum admiranda opera edidisset, et homines ab incredulitate ad robustissimam fidem traduxisset, in coelum evolavisse; cujus tandem nisi Dei et supremae cujusdam potent i ae opus fuit.

PL 8, 433C

また海を固いものとし、嵐のさなかに凪を生じさせるよう命じ、そしてついに、驚くべき業の数々を行い、人間たちを不信仰からこの上なく堅固な信仰へと導いたのち、天へと飛び去った。これがついに、神と、ある至高の力の業でなくて何であろうか。

Orationes 2.11.43

43

Sed neque tempus illud quod passioni proximum fuit, admirandis illis spectaculis caruit; tunc cum noctis caligo diurnum splendorem obscurans, solem penitus abscondit.

PL 8, 433C

また、受難に近づいたあの時も、あの驚くべき光景を欠くことはなかった。そのとき、夜の闇が昼の輝きを覆い隠し、太陽を完全に隠してしまったのである。

Orationes 2.11.44

44

Quippe omnes ubique populos terror pervaserat, mundi exitum advenisse jam credentes, et in pristinum chaos cujusmodi ante orbem conditum fuit cuncta reditura esse.

PL 8, 433C

実に、いたるところの民のすべてを恐怖が満たし、世界の終わりがすでに到来したのだと信じ込み、世界が創られる前の原初の混沌へと、万物が再び戻ってしまうのだと思ったのである。

Orationes 2.11.45

45

Requirebatur causa tantae calamitatis, et quod tantum scelus adversus Dei numen ab hominibus admissum fuisset. Donec Deus placida animi magnitudine contumelias impiorum despiciens, cuncta restituisset, et consueto siderum cursu coelum omne exornavisset.

PL 8, 433C

人々は、これほどの災いの原因を、また人間たちが神威に対してどれほど大きな罪を犯したのかを、問い求めていた。ついに神は、穏やかな心の大きさをもって、不敬な者たちの侮辱を見下しながら、万物を回復し、いつもどおりの星々の運行をもって天のすべてを飾ったのである。

Orationes 2.11.46

46

Itaque totius mundi fac i es, quae luctu ac moerore quodammodo confusa fuerat, pristinum denuo splendorem recuperavit.

PL 8, 433C

こうして、悲嘆と嘆きとによっていわば乱されていた全世界の姿は、再び元の輝きを取り戻したのである。