コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XIII 第II演説 第XIII章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 437A · 6 sectiones

Orationes 2.13.1

1

QUOD NECESSARIA SIT DIFFERENTIA IN REBUS CREATIS, ET QUOD AD BONUM MALUMQUE PROPENSIO EX VOLUNTATE HOMINUM ORITUR, IDEOQUE NECESSARIUM EST JUDICIUM DEI. [0437] Quidam vero etiam in hoc Deum reprehendere juvenili audacia praesumunt.

PL 8, 437A

被造物には差異が必然的にあること、また善悪への傾きは人間の意志から生じること、それゆえに神の裁きが必要であること。しかるに、ある者たちはこの点についてさえ、若気の大胆さをもって神を非難しようと企てる。

Orationes 2.13.2

2

Qua de causa, inquiunt, non unam eamdemque omnium naturam atque indolem fabricavit, sed multa diversa, adeoque contraria indole praedita nasci voluit? ex quo dissimilitudo morum ac voluntantum inter homines orta est.

PL 8, 437B

どうしてか、と彼らは言う、神はすべての者に唯一同一の本性と性向とを造らず、多くの異なった、しかも相反する性向を帯びて生まれることを望んだのか。そこから人間たちの間に習俗と意志の相違が生じたのだ、と。

Orationes 2.13.3

3

Satius quidem fortassis fuisset, ut quod spectat ad observationem mandatorum Dei, et accuratam ejus contemplationem, et ad confirmationem fidei singulorum, omnes homines unius atque ejusdem moris fuissent.

PL 8, 437B

あるいはおそらく、神の戒めの遵守に関わる点、その正確な観想に関わる点、また各人の信仰の確立に関わる点について、すべての人間が唯一同一の習俗を持っていた方がよかったであろう。

Orationes 2.13.4

4

Verum absurdum plane ac ridiculum est id optare, ut omnes homines iisdem sint moribus praediti; neque animadvertere, aliam mundi totius, aliam earum rerum quae in mundo sunt, ordinationem esse; nec res naturales ejusdem substantiae esse ac morales; nec corporis affectus eosdem esse cum affectibus animi.

PL 8, 437B

しかし、すべての人間が同一の習俗を帯びるようにと望むことは、全く不合理でこっけいなことである。世界全体の秩序と、世界の内にある諸事物の秩序とが別であること、自然の事柄が倫理の事柄と同一の実体ではないこと、肉体の情念が魂の情念と同一ではないことに、気づいていないのである。

Orationes 2.13.5

5

Etenim universum hunc mundum longo intervallo superat anima rationalis; tanto beatior terrenis et corruptioni obnoxiis animantibus, quanto augustior est atque divinior, necnon divinae bonitatis particeps hominum genus.

PL 8, 437C

実に理性的な魂は、この世界全体をはるかな隔たりをもって凌駕している。人間という種族は、地に属し腐敗を免れぬ生き物たちよりも、それだけ幸いなのであって、それはこの種族がそれだけ気高く、神的であり、なおかつ神の善性にあずかっているからである。

Orationes 2.13.6

6

Nec tamen omnes homines promiscue ac sine ullo discrimine participes sunt divinae bonitatis, sed ii soli qui divinam naturam scrutati sunt, et qui hoc praecipuum vitae institutum ac studium sibi proposuerunt, rerum divinarum cognitionem.

PL 8, 437C

しかしすべての人間が無差別に、いかなる区別もなく神の善性にあずかっているのではなく、ただ神の本性を探究した者たち、神的な事柄の認識をこそ生涯の第一の営みと熱心の目標として自らに課した者たちだけが、それにあずかるのである。