コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XXI 第II演説 第XXI章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 461C · 11 sectiones

Orationes 2.21.1

1

QUOD DE NUDO AC SIMPLICI HOMINE DICI HAEC NON POSSUNT, ET QUOD INFIDELES OB DIVINI CULTUS IGNORANTIAM, NE ORTUS QUIDEM SUI CAUSAM NORUNT. [0463] Haec fortasse aliquis ex numero eorum qui prudentia minus valent, de hominis ortu dici existimaverit.

PL 8, 461C

これらのことが、ただの平凡な人間について語られたものではあり得ないこと、また不信仰な者たちは、神への礼拝を知らないがゆえに、自分自身の生まれの由来すら知らないこと。これらのことを、思慮に乏しい者たちのうちのある者は、あるいは、ただの人間の誕生について語られたものと考えるかもしれない。

Orationes 2.21.2

2

Verum, quae ratio est ut hominis filio in lucem edito, nec aratrum ac sementem tellus, nec vitis falcem et reliquam culturam desideret. Quomodo haec de hominis prole dicta esse intelligantur?

PL 8, 464A

しかし、人間の子が光のもとに生み出されたからといって、大地が鋤や種蒔きを、葡萄が鎌やその他の手入れを必要としなくなる、というのはいかなる理由によるのであろうか。これらのことが、人間の子孫について語られたものだと、どうして理解され得ようか。

Orationes 2.21.3

3

Est enim natura divinae voluntatis ministra, non humanis famulans jussionibus. Adde quod omnium elementorum laetitia, adventum Dei, non hominis cujuspiam conceptum designat.

PL 8, 464A

というのも、自然は神の意志に仕える者であって、人間の命令に従う者ではないからである。さらに、あらゆる元素の喜びは、何らかの人間の懐胎ではなく、神の到来を示すものである。

Orationes 2.21.4

4

Jam vero quod poeta vitam sibi diutius prorogari optat, id plane argumentum est Deum invocantis. Vitam enim et salutem nobis a Deo postulare, non ab homine solemus.

PL 8, 464A

さて、詩人が自らの生をより長く延ばされることを望んでいるということは、明らかに、神を呼び求める者の証しである。というのも、我々は生と救いとを、人間にではなく神に求めるのを常とするからである。

Orationes 2.21.5

5

Et Erythraea quidem sibylla Deum sic affatur: Cur mihi, inquit, Domine, vaticinandi necessitatem imponis, ac non potius sublimem raptam e terra, ad diem usque beatissimi adventus tui servas?

PL 8, 464A

そしてエリュトライのシビュラは、神にこう語りかけている。「主よ、なにゆえ私に予言することの必然を課し、むしろ地より高く引き上げて、汝のこの上なく幸いなる到来の日まで私を守らないのか」と。

Orationes 2.21.6

6

Virgilius vero, post versus quos supra retulimus, haec subjungit: Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem. Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer, cui non risere parentes, Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est.

PL 8, 464B

しかしウェルギリウスは、我々が上に引いた詩行の後に、このように付け加えている。 始めよ、幼子よ、微笑みをもって母を知ることを。 十月の長きにわたり、母はつわりの苦しみを負ったのだから。 始めよ、幼子よ——されど、その両親が微笑みかけなかった子は、 神がその食卓に、女神がその寝所に、ふさわしいとは認めなかった子である。

Orationes 2.21.7

7

Quomodo enim parentes ei arrisissent. Etenim pater illius Deus, expers qualitatis vis est. Et figura quidem ipse omni caret, in aliorum tamen circumscriptione existit; nec humano praeditus est corpore. Tori quoque expertem esse Spiritum divinum quis ignorat?

PL 8, 464B

というのも、いかにしてその両親が彼に微笑みかけることがあろうか。実に彼の父なる神は、性質を持たぬ力である。そして神自身はあらゆる形を欠いているが、しかし他のものを限り囲むことのうちに存している。人間の肉体を備えてはいない。神的な霊が寝床というものと無縁であることを、誰が知らずにいようか。

Orationes 2.21.8

8

Quod enim desiderium, quae cupiditas inesse posset in affectu summi boni, cujus desiderio reliqua omnia ducuntur? quid omnino sapientiae potest esse commune cum voluptate?

PL 8, 464B

というのも、他のすべてがその欲望によって導かれるところの至高の善の情動のうちに、いかなる欲望、いかなる欲求があり得ようか。そもそも知恵と快楽との間に、何の共通点があり得ようか。

Orationes 2.21.9

9

Verum sic loqui liceat illis, qui humanam quamdam Christi generationem sibi fingunt; neque operam dant ut animum suum ab omni impio facinore ac sermone integrum servent.

PL 8, 465A

しかし、キリストのある種の人間的な誕生を自ら思い描く者たち、そしてあらゆる不敬虔な凶行と言葉とから自らの心を清らかに保つよう努めない者たちには、そのように語らせておけばよい。

Orationes 2.21.10

10

Te hic, pietas, appello; tuum subsidium ad ea quae dicuntur imploro: quae nihil aliud es quam lex castimoniae et sanctitatis, omnium bonorum maxime optabile, sanctissimae spei magistra, immortalitatis certa promissio. Te veneror, o pietas atque clementia.

PL 8, 465A

敬虔よ、私はここでお前に呼びかける。語られる事柄のために、お前の助けを求めて嘆願する。お前は、貞潔と聖性との法にほかならず、あらゆる善きもののうちで最も望ましいものであり、この上なく聖なる希望の教師であり、不死の確かな約束である。私はお前を崇敬する、おお敬虔と寛仁よ。

Orationes 2.21.11

11

Tibi pro beneficio curationis tuae qua opus habebamus gratias debemus. At vulgus hominum tui auxilii expers, prae insito quo adversus te flagrat odio, Deum ipsum aversatur nec intelligit, suae ipsius ac reliquorum impiorum vitae causam ex divini Numinis cultus atque obsequio pendere. Totus enim mundus et quaecumque in mundo continentur illius est possessio.

PL 8, 465A

我々はお前に、我々が必要としていたお前の癒やしの恩恵のゆえに、感謝を負っている。しかるに民衆は、お前の助けにあずからず、お前に対して生まれながらに燃え立つ憎しみのゆえに、神そのものから顔を背け、自らの生と、他の不敬虔な者たちの生との根拠が、神なる神威への礼拝と服従とにかかっていることを悟らない。実に全世界と、世界のうちに含まれるすべてのものとは、神の所有物なのである。