Orationes 2.25.1
DE DIOCLETIANO, QUI TURPITER IMPERIO SE ABDICAVIT, ET QUI OB ECCLESIARUM PERSECUTIONEM FULMINE PERCUSSUS EST. [0471] Diocletianus vero post cruentam persecutionis saevitiam, suamet ipse sententia damnatus, ob vitium insaniae, vili quodam clausus domicilio poenas dedit.
PL 8, 472Bディオクレティアヌスについて——彼は恥ずべき仕方で帝位を退き、また教会への迫害のゆえに雷に撃たれた。しかるにディオクレティアヌスは、血なまぐさい迫害の残虐の後、自らの判断によって自ら断罪され、狂気の病のゆえに、ある卑しい住まいに閉じ込められて、刑罰を受けた。
Orationes 2.25.2
Quid igitur illi profuit bellum Deo nostro intulisse? ut scilicet fulminis ictum assidue metuens, reliquam deinceps vitam exigeret. Testatur haec urbs Nicomedia: nec silent hi qui rem oculis viderunt, quorum ex numero etiam ipse sum.
PL 8, 473Aそれゆえ、我々の神に戦を挑んだことが、彼に何の益をもたらしたであろうか。すなわち、雷の一撃を絶えず恐れながら、残りの生涯を送ることになったのみである。このニコメディアの都市がそれを証しており、事の次第をその目で見た者たちも沈黙してはいない。私自身もその数のうちに入る。
Orationes 2.25.3
Vastabatur palatium, et Diocletiani ipsius conclave, fulmine ac coelesti quodam incendio illud depascente. Ac eventus quidem earum rerum a prudentibus viris praedictus fuerat.
PL 8, 473A宮廷は荒らされ、ディオクレティアヌス自身の居室も、雷と、ある種の天からの火とがそれを食い尽くしながら、荒廃させられた。そしてこれらの事の成り行きは、分別ある人々によってあらかじめ予告されていたのである。
Orationes 2.25.4
Neque enim tacere poterant, nec gemitum suum in tanta rerum indignitate occultabant, sed palam et aperte ipsi inter se summa cum libertate hos sermones jactabant: Quis hic furor? quae tanta potentiae insolentia, ut homines Deo bellum inferre audeant, et sanctissimam justissimamque religionem contumelia afficere; utque tantae multitudinis, adeoque hominum aequissimorum, sine ulla ipsorum culpa, caedem atque exitium machinari non dubitent?
PL 8, 473Aというのも、彼らは黙っていることができず、これほどの事の不当さのうちで自らの嘆きを隠すこともできなかったからである。むしろ、公然と、あからさまに、この上ない自由さをもって互いにこう語り交わしていた。「これはいったい何の狂気か。人間が神に戦を挑み、この上なく聖なる、この上なく正しい宗教を侮辱で汚すとは、いかなる力の不遜さであるのか。そしてこれほど多くの、しかもこの上なく公正な人々を、彼ら自身には何の罪もないのに、殺戮と滅亡を企てることを、ためらいもしないとは」と。
Orationes 2.25.5
O praeclarum magistrum modestiae omnium subditorum! o praeclarum institutorem curae ac sollicitudinis quam milites pro civibus suis gerant! Pectora tribulium suorum perfodiebant hi, qui nunquam in acie terga hostium viderant.
PL 8, 473Bおお、すべての臣下たちの慎ましさの見事な教師よ。おお、兵士たちが自国の市民のために抱くべき配慮と心づかいの見事な創始者よ。戦列にあって敵に背を見せたことなど一度もなかった者たちが、自らの同胞の胸を刺し貫いていたのである。
Orationes 2.25.6
Tandem vero divini Numinis providentia tam impiorum facinorum poenas ab illis exegit; nec tamen sine damno Reipublicae.
PL 8, 473Bしかしついに、神なる神威の摂理が、これほど不敬虔な凶行の刑罰を彼らから取り立てた。もっとも、国家の損害なしにではなかったが。
Orationes 2.25.7
Tot porro tantaeque factae sunt caedes nostrorum, ut si tantae unquam factae essent barbarorum strages, suffecturum id fuerit ad perpetuam nobis pacem comparandam.
PL 8, 473Bさらに、我々の側の者たちの殺戮はこれほど多く、これほど大きなものとなったので、もし異民族に対してこれほどの殺戮がかつてなされていたなら、それだけで我々に永遠の平和をもたらすのに十分であったろう。
Orationes 2.25.8
Totus enim ille supra memorati imperatoris exercitus, cum in potestatem venisset hominis ignavi qui imperium Romanum per vim rapuerat, Deo tandem urbi Romanae libertatem restituente, multis et maximis praeliis penitus extinctus est.
PL 8, 476A実に、先に述べた皇帝のその全軍勢は、ローマ帝国を力ずくで奪い取った臆病な人間の権力のもとに帰したとき、神がついにローマの都市に自由を取り戻すにあたって、数多くの、この上なく大きな戦いによって完全に滅ぼされたのである。
Orationes 2.25.9
Sed et voces Deum adjutorem inclamantium tunc cum opprimerentur, et innatam sibi libertatem omnibus votis optarent, laudes item post malorum depulsionem, cum gratiarum actione Deo persolutae, cum libertas et contractuum aequitas ipsis reddita esset; an non singularem Dei providentiam, et paternam adversus homines caritatem modis omnibus declarant?
PL 8, 476Aしかし、圧迫されていたときに神を助け手として呼び求めた者たちの声、そして生まれながらの自由をあらゆる願いをもって望んだ声、また悪の駆逐の後に、自由と契約の公正とが彼らに返されたときに、感謝の行いとともに神へ捧げられた讃美の声、これらは、あらゆる仕方で、神の並外れた摂理と、人間に対する父のごとき愛とを明らかにしているのではないか。