コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XXIII 第II演説 第XXIII章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 468B · 10 sectiones

Orationes 2.23.1

1

DE CHRISTIANORTUM INSTITUTIS, ET QUOD DEUS DILIGIT EOS QUI VIRTUTEM SECTANTUR, ET QUOD AG JUDICIUM RETRIBUTIONEM SPERARE OPORTET. [0467] Confer, si placet, religionem nostram, cum tuis ritibus.

PL 8, 468B

キリスト教徒の制度について。また、神は徳を追い求める者たちを愛すること。また、裁きに際して報いを望むべきであること。よければ、我々の宗教を、お前の祭儀と比べてみるがよい。

Orationes 2.23.2

2

Nonne apud nos quidem germana concordia et perpetua humanitas? nonne apud nos reprehensio culpae est ejusmodi, quae correctionem afferat, non perniciem: et curatio quae ad salutem proficiat, non ad crudelitatem?

PL 8, 468C

我々のもとには、真実の一致と絶えざる人間性とがあるではないか。我々のもとでの過ちの叱責は、破滅ではなく矯正をもたらすようなものであり、治療は残酷さにではなく救いに資するものではないか。

Orationes 2.23.3

3

Nonne apud nos sincera fides, primum quidem erga Deum, deinde vero erga naturalem hominum societatem? Nonne apud nos misericordia erga eos quos fortunae calamitas oppresserit?

PL 8, 468C

我々のもとには、まず神への誠実な信仰が、次いで人間の自然な交わりに対する誠実な信義があるではないか。我々のもとには、運命の災いに打ちひしがれた者たちへの慈しみがあるではないか。

Orationes 2.23.4

4

Nonne vita simplex, nullo simulationis fuco occultam tegens improbitatem, et veri atque unius Dei cuncta moderantis cognitio? Haec est vera pietas; haec integra atque incorrupta religio.

PL 8, 469A

我々のもとには、隠れた悪意をいかなる見せかけの粉飾によっても覆い隠すことのない、単純な生があり、すべてを治める真実にして唯一の神の認識があるではないか。これこそ真の敬虔であり、これこそ純正で腐敗なき宗教である。

Orationes 2.23.5

5

Haec sapientissima vivendi ratio; quam qui amplexi sunt, tanquam augusta quadam via ad aeternam vitam tendunt.

PL 8, 469A

これこそこの上なく知恵ある生き方であり、これを抱いた者たちは、あたかも荘厳な一つの道を通るかのように、永遠の生命へと向かうのである。

Orationes 2.23.6

6

Nemo enim qui hujusmodi vivendi rationem inierit, et qui animum habeat ab omni corporis labe purgatum, moritur omnino; sed functionem sibi a Deo indictam implere, potius quam mori dicendus est. Is namque qui Deum confessus est, nec contumeliae cedit nec iracundiae.

PL 8, 469A

というのも、このような生き方に入り、肉体のあらゆる汚れから清められた心を持つ者は、決して死ぬのではなく、むしろ神から自らに課せられた務めを果たすのだと言われるべきだからである。神を告白した者は、侮辱にも怒りにも屈しないのである。

Orationes 2.23.7

7

Sed forti animo necessitatem sustinens, tolerantiae suae experimentum, velut viati cum quoddam habet ad conciliandam sibi divini Numinis clementiam. Neque enim dubium est, quin Deus homines virtute praeditos amplectatur.

PL 8, 469A

むしろ強い心をもって必然に耐え、自らの忍耐の証しを、あたかも神なる神威の慈悲を自らに得るための旅の糧のごとくに持つのである。神が徳を備えた人間たちを抱き入れることに、疑いはないのである。

Orationes 2.23.8

8

Quippe absurdissimum esset, tam praepotentes quam inferioris loci homines, adversus eos a quibus observantur aut beneficiis afficiuntur, grato animo esse, et vicissim illos beneficiis afficere, eum vero qui omnium summus sit, et qui omnibus imperet, ipsumque sit summum bonum, negligentem in referrenda gratia esse.

PL 8, 469B

実に、権勢ある者も、低い身分の者も、自分を敬い、あるいは自分に恩恵を施してくれる相手に対しては感謝の心を抱き、それに応えて恩恵を施すのに、すべてのものの中で最も高くあり、すべてを支配し、自ら至高の善である方に対してだけは、感謝を返すこと〔底本は referrenda。referenda と読む〕を怠るというのでは、この上なく不合理であろう。

Orationes 2.23.9

9

Qui in omni vita nos ubique comitatur, et qui praesto nobis adest, quotiescumque boni aliquid agimus. Et illico quidem fortitudinis et obedientiae causa nos collaudans remuneratur: plenam tamen et perfectam solutionem in aliud tempus differt.

PL 8, 469B

神は生涯を通じて至るところで我々に伴い、我々が何か善いことをするたびに、我々のもとに現に来る。そして神はただちに、我々の勇気と従順とのゆえに我々を誉め讃えて報いるが、完全で申し分のない償いは、別の時へと延ばしている。

Orationes 2.23.10

10

Tunc enim totius vitae nostrae summa ad calculos revocabitur. Ac si quidem cuncta recte se habuerint, aeternae vitae merces sequetur: improbi vero debito supplicio afficiendi sunt.

PL 8, 469B

というのも、そのとき我々の生涯全体の総勘定が呼び戻されるからである。そしてもしすべてが正しくあったなら、永遠の生命の報いが続くであろう。しかし悪しき者たちは、しかるべき刑罰を受けねばならない。