Orationes 2.15.1
QUAE PRAECEPTA TRADIDERIT, ET QUAE MIRACULA PATRAVERIT, ET QUANTOPERE SUBDITIS PROFUERIT SERVATOR. [0439] Caeterum, Dei Filius omnes homines ad virtutem cohortatur, Patris mandatorum doctorem se praebens prudentibus.
PL 8, 440C救い主がいかなる戒めを授け、いかなる奇跡を行い、いかに大きく服する者たちを益したか。しかるに、神の子はすべての人間を徳へと勧め、思慮ある者たちに対して父の戒めを教える師として自らを示す。
Orationes 2.15.2
Nisi forte per summam imprudentiam ignoramus, eum utilitatis nostrae causa, id est, propter omnium felicitatem, terras peragrasse; et optimis illius temporis viris ad se convocatis, utilissimam doctrinam, velut quoddam modestae vitae pharmacum tradidisse, fidem atque justitiam eos docendo, adversus infesti daemonis invidiam, qui rudes atque imperitos allicere ac decipere solet.
PL 8, 440Cよほどの無思慮によってでもなければ、我々は知らずにいないはずである。すなわち、子は我々の益のため、つまりすべての者の幸福のために地上を巡り歩き、その時代の最も優れた人々を自らのもとに呼び集めて、慎ましい生の一種の薬とも言うべき、この上なく有益な教えを授け、彼らに信仰と正義とを教えたのであり、それは、無知な者や未熟な者を誘い惑わすことを常とする、敵意ある悪霊の妬みに対抗するためであった。
Orationes 2.15.3
Igitur ille aegros quidem invisit; infirmos vero malis quibus oppressi erant levavit. Iis etiam qui ad summam inopiam atque egestatem redacti essent solatium praebuit.
PL 8, 441Aかくして子は病める者たちを訪れ、弱った者たちを、彼らを苦しめていた災いから解き放った。また、極度の貧窮と欠乏に陥っていた者たちにも慰めを与えた。
Orationes 2.15.4
Idem modestiam ac civilitatem animi cum ratione conjunctam praecipue laudavit, jussitque ut omnem injuriam et contumeliam forti ac patienti animo ferremus, docens nos hujusmodi esse Patris sui visitationem, adeo ut qui casus omnes generose perferrent, ii semper victoriam reportarent.
PL 8, 441A同じ子は、理性と結びついた心の慎ましさと礼節とを特に賞賛し、あらゆる不正と侮辱とを強く忍耐する心をもって耐えるよう命じた。そして、これこそが父の訪れというものであり、あらゆる出来事を気高く耐え忍ぶ者は常に勝利を得るのだ、と我々に教えた。
Orationes 2.15.5
Hoc enim summum robur esse affirmabat; constantiam animi conjunctam cum philosophia, quae nihil aliud est quam veritatis bonique cognitio, assuefaciens homines qui divitias bonis artibus comparatas possident, eas ut pauperibus humaniter impertiant.
PL 8, 441Bこれこそ最高の強さである、と子は言明した。すなわち、真理と善との認識に他ならない哲学と結びついた心の不動さである。そして子は、正しい術によって得た富を持つ人々を、それを貧しい者たちへ人間らしく分け与えるよう習わせた。
Orationes 2.15.6
Dominationem vero omnino prohibet; palam denuntians se, sicut ad humiles juvandos advenit, ita et iis qui humiles despexerint gratificari desiturum.
PL 8, 441B支配を全く禁じ、自らは卑しい者たちを助けるために来たのと同じように、卑しい者たちを見下す者たちには好意を示さなくなるであろう、と公然と告げた。
Orationes 2.15.7
Hujusmodi igitur experimento cum subditorum sibi populorum fidem explorasset, eos non modo contemptores gravissimarum ac formidabilium rerum, sed etiam spei in ipsum ac fiduciae genuinos discipulos effecit.
PL 8, 441Bかくしてこのような試みによって自らに服する民の信仰を試した上で、子は彼らを、この上なく重く恐るべき事柄をものともしない者たちにしただけでなく、自らへの希望と確信との真の弟子ともした。
Orationes 2.15.8
Quin etiam unum ex sodalibus suis, qui iracundia vehementius exarserat, verbis objurgans repressit. Invaserat tum ille districto gladio nescio quem, ut Servatori opem ferret.
PL 8, 441Bそれどころか子は、激しい怒りに燃え立った仲間の一人を言葉で叱って抑えた。その者はそのとき、救い主を助けようとして剣を抜き、ある人に襲いかかっていたのである。
Orationes 2.15.9
At Servator quiescere illum et gladium dimittere praecepit, graviter hominem objurgans, quod ipsius praesidio ac patrocinio diffidisset.
PL 8, 441Cしかし救い主は彼に静まり剣を捨てるよう命じ、自らの守りと庇護とを信頼しなかったことを厳しく叱った。
Orationes 2.15.10
Hancque diserte legem tulit: eum qui ferire alterum esset aggressus, aut qui ferientem laedere conatus fuisset, et generaliter quicumque gladio uteretur, violenta morte esse periturum.
PL 8, 441Cそして子はこの法を明確に立てた。人を打とうと企てた者も、打とうとする者を傷つけようとした者も、また総じて剣を用いる者は誰であれ、暴力による死を遂げるであろう、と。
Orationes 2.15.11
Haec est revera coelestis sapientia: injuriam pati malle quam facere, et quoties necessitas exegerit eo animo esse, ut damnum accipiamus potius quam inferamus.
PL 8, 441Cこれこそまことに天の知恵である。不正を行うよりもむしろ被る方を選ぶこと、そして必要が迫るたびに、こちらから害を加えるよりもむしろ受ける方を選ぶ心構えでいることである。
Orationes 2.15.12
Cum enim maximum malum sit injuriam facere, non is qui patitur, sed is potius qui facit injuriam, gravissimo afficitur supplicio.
PL 8, 444Aというのも、不正を行うことこそ最大の悪であるからには、それを被る者ではなく、むしろそれを行う者こそが、この上なく重い刑罰を受けるのである。
Orationes 2.15.13
Ei porro qui Deo subjectus sit, integrum est, nec facere injuriam, nec pati, dummodo confidat patrocinio Dei, qui praesens ipsi adest, et auxilium affert, ne quis eorum qui ipsi parent ullo afficiatur incommodo. Quomodo vero ipse sibi succurrere conaretur?
PL 8, 444Aしかも、神に服する者にとっては、神の庇護を信頼してさえいれば、不正を行うことも被ることもない。神は現にその者のもとにあって助けをもたらし、自らに従う者が何らかの不利益を被ることのないようにするからである。しかるに、彼自身が自らを助けようと試みたとすればどうであろうか。
Orationes 2.15.14
Praelium enim futurum esset inter duos, anceps vero atque incerta victoria. Atqui nemo unquam sana mente praeditus res incertas certis anteponit.
PL 8, 444Aそうすれば戦いは二人の間のこととなり、勝利は危うく不確かなものとなるであろう。しかし、健全な精神を持つ者で、不確かな事柄を確かな事柄より優先させる者は、これまで誰もいない。
Orationes 2.15.15
Quonam autem modo de praesentia et auxilio Dei dubitaturus sit is, qui tot pericula expertus est, et qui ex omnibus semper discriminibus solo Dei nutu facillime evasit; qui per mare quod servatoris mandato constratum erat, et transeuntibus populis solidam praebebat viam, ambulavit?
PL 8, 444Aされば、あれほど多くの危険を経験し、あらゆる苦難からただ神のうなずき一つによって常にいとも容易く逃れ出た者、また救い主の命によって舗われ、渡る民に確かな道を提供していた海の上を歩いた者が、いったいどうして神の臨在と助けとを疑おうとするであろうか。
Orationes 2.15.16
Haec enim certissima ac firmissima, ut opinor, basis est fidei; hoc fundamentum fiduciae, cum admirabiles hasce res et incredibiles Dei providentis jussu perfici videmus.
PL 8, 444Bこれこそ、思うに、信仰のこの上なく確かで堅固な土台であり、確信の基礎である。我々はこれらの驚くべき、信じがたい事柄が、摂理する神の命によって成し遂げられるのを見るからである。
Orationes 2.15.17
Hinc etiam fit, ut cum quis in periculum calamitatis inciderit, nequaquam illum poeniteat fidei suae, utque spem in Deo firmam atque inconcussam retineat. Qui quidem habitus, ubi semel animo inhaesit, Deus in interiori cogitatione sedem habet.
PL 8, 444Bここからまた、人が災いの危険に陥ったときにも、その者が自らの信仰を決して悔いることなく、神への望みを揺るがぬ堅固なものとして保ち続けるということが生じる。かかる心の構えがひとたび心に根づくとき、神は内なる思念のうちに座を占めているのである。
Orationes 2.15.18
Hic autem cum invictus sit, animus quoque ille qui invictum in interiori cogitatione possidet, ab ingruentibus periculis nunquam vinci poterit.
PL 8, 444Bしかるに神が不敗であるからには、内なる思念のうちにこの不敗の方を宿す心もまた、襲いかかる危険によって決して打ち負かされることはないであろう。
Orationes 2.15.19
Praeterea istud ipsum ex Dei victoria didicimus: qui omnes homines providentia sua complexus, cum ab impiis et iniquis contumeliose acceptus fuisset, nullo ex passione percepto damno, triumphum maximum et immortalem coronam devicta improbitate est assecutus: quippe qui et propositum providentioe suae ac benevolentiae erga justos, ad exitum perduxerit; et impiorum injustorumque hominum crudelitatem conculcaverit.
PL 8, 444Bさらに、我々はまさにこのことを、神の勝利から学んだ。神はその摂理をもってすべての人間を包み、不敬虔で不正な者たちから侮辱をもって迎えられながらも、その受難によっていかなる損害も受けることなく、悪を打ち負かして、この上なく大きな勝利と不朽の栄冠とを得たのである。それは、神が義しき者たちへの摂理と慈しみとの企てを成し遂げ、また不敬虔で不正な人間たちの残酷さを踏みにじったからである。