コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput XIX 第II演説 第XIX章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 453B · 13 sectiones

Orationes 2.19.1

1

QUOD HAEC DE CHRISTO VATICINATIO A NEMINE CHRISTIANORUM CONFICTA EST, SED AB ERYTHRAEA SIBYLLA CONSCRIPTA, CUJUS LIBROS CICERO ANTE ADVENTUM CHRISTI LATINIS VERSIBUS REDDIDIT; ET QUOD VIRGILIUS EJUS MENTIONEM FACIT SIMULQUE PARTUS VIRGINEI, OBSCURE CELEBRANS MYSTERIUM METU POTENTIORUM. [0453] Multi tamen huic praedictioni fidem derogant, quamvis Sibyllam Erythraeam revera vatem fuisse fateantur.

PL 8, 453B

キリストについてのこの予言が、いかなるキリスト教徒によっても捏造されたものではなく、エリュトライのシビュラによって書き記されたものであること。その書物はキリストの到来より前に、キケロがラテン語の詩に移したこと。またウェルギリウスがこれに言及し、同時におとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の出産について、有力者たちを恐れて秘義を覆い隠しつつ讃えていること。しかし多くの者は、エリュトライのシビュラが実に予言者であったことは認めながらも、この予告への信を拒む。

Orationes 2.19.2

2

Suspicantur autem a quodam ex nostrae religionis hominibus, poeticae artis non ignaro, eos versus esse confictos, et falso ac supposititio titulo Sibyllae adscribi; cum sententias contineant vitae humanae admodum utiles, quibus et voluptatum effrenata licentia comprimitur, et via sternitur ad modestiam ac temperantiam.

PL 8, 453B

彼らは、この詩行が我々の宗教に属する、詩作の術に無知でない、ある人物によって捏造され、偽りの、成りすましの表題のもとにシビュラの名に帰せられたのだと疑っている。それは、この詩行が人間の生に極めて有益な教えを含み、それによって快楽の放縦な自由が抑えられ、慎ましさと節制とへの道が開かれるからである、というのである。

Orationes 2.19.3

3

Sed veritas ipsa in propatulo est omnibus; cum hominum nostrorum diligentia temporum seriem adeo accurate collegerit, ut jam nemo suspicari possit, post adventum et condemnationem Christi, carmen illud esse compositum, falsoque divulgari, quasi Sibylla hos versus diu ante vaticinando profuderit.

PL 8, 453B

しかし真理そのものは、すべての人にとって明らかである。我々の側の人々の勤勉が、時の順序をこの上なく正確に集めたので、もはや誰も、キリストの到来と断罪との後にこの詩が作られ、あたかもシビュラがこれらの詩行をはるか以前に予言によって注ぎ出したかのように偽って広められたのだ、と疑うことはできない。

Orationes 2.19.4

4

Quippe inter omnes constat Ciceronem, cum hoc carmen legisset, latino sermone illud interpretatum esse, ac suis operibus inseruisse. Hunc postea Antonius summa rerum potitus interfecit.

PL 8, 456A

実に、キケロがこの詩を読んで、これをラテン語に訳し、自らの著作に挿入したことは、すべての者の間で確かなことである。この人物を、後に権力の頂点に立ったアントニウスが殺害した。

Orationes 2.19.5

5

Antonius vero posthaec superatus est ab Augusto, qui sex et quinquaginta annis imperium obtinuit.

PL 8, 456A

しかしそのアントニウスは、その後アウグストゥスに打ち破られた。アウグストゥスは五十六年にわたって帝国を保持した。

Orationes 2.19.6

6

Huic deinde successit Tiberius; quo tempore Servatoris adventus orbi illuxit, et sanctissimae religionis mysterium vigere coepit, et nova quaedam populi fetura ac successio instituta est; de qua princeps latinorum poetarum sensisse mihi videtur, cum dicit: Jam nova progenies coelo dimittitur alto.

PL 8, 456A

彼の後を継いだのがティベリウスであり、その治世に救い主の到来が世に光をもたらし、この上なく聖なる宗教の秘義が力を持ち始め、民のある新しい生まれ変わりと継承とが定められた。ラテン詩人たちの頭領〔ウェルギリウス〕がこのことを感じ取っていたと私には思われる。彼はこう言っている。「いまや新しい世代が、高き天より遣わされる」と。

Orationes 2.19.7

7

Et rursus in alio Bucolicorum loco: Sicelides musae, paulo majora canamus. Quid hoc apertius? Addit enim: Ultima Cumaei venit jam carminis aetas. Cumaeam, scilicet Sibyllam, intelligens.

PL 8, 456A

そして再び『牧歌』の別の箇所ではこう言う。「シケリアのムーサたちよ、いま少し大いなることを歌おう」と。これより明白な何があろうか。彼はさらにこう付け加える。「クマエの歌の最後の時代がいまや来た」と。すなわちクマエの女、シビュラを指しているのである。

Orationes 2.19.8

8

Nec his contentus, ulterius progressus est, quasi necessitas ipsa testimonium ejus requireret. Quid igitur dicit? Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo: Jam redit et virgo; redeunt Saturnia regna. Quaenam ergo est virgo illa quae redit?

PL 8, 456B

しかもこれで満足せず、彼はさらに進んだ。あたかも必然そのものが彼の証言を求めているかのように。それでは彼は何と言っているか。 大いなる代々の秩序が、新たにいちから生まれる。 おとめもいままた帰り来たり、サトゥルヌスの王国も帰り来たる。 ではその帰り来たるおとめとは、いったい誰であろうか。

Orationes 2.19.9

9

Nonne illa quae plena et gravida fuit Spiritu Sancto? Quid autem obstat quominus ea quae Spiritu divino praegnans est puella semper et virgo permaneat. Redibit etiam optabilis rex et orbem terrarum adventu suo sublevabit.

PL 8, 456B

それは、聖なる霊に満ち、身ごもっていたあの方ではないか。神的な霊によって身ごもった娘が、常におとめのままであることを妨げる何があろうか。望ましき王もまた帰り来て、その到来によって全世界を高く引き上げるであろう。

Orationes 2.19.10

10

Sic enim addit poeta: Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo, Casta fave, Lucina. Hoc duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.

PL 8, 456B

詩人はこのようにさらに付け加える。 汝はただ、生まれ来るこの子のために——この子によって鉄の種族がまず 終わりを迎え、黄金の種族が全世界に立ち上るであろう—— 清らかなるルキナよ、恵みを垂れよ。 この子を導きとして、もし我々の罪のなにがしかの痕跡がなお残るとも、 それは消え去り、永遠の恐れから大地を解き放つであろう。

Orationes 2.19.11

11

Quae quidem aperte simul et obscure per allegoriam dicta esse intelligimus. Nam iis quidem qui versuum vim ac sententiam altius scrutantur, divinitatem Christi oculis quodammodo subjiciunt.

PL 8, 456C

我々は、これらのことが、寓意によって明白であると同時に秘められた仕方で語られたのだと理解する。なぜなら、詩行の力と意味とをより深く究める者たちには、キリストの神性がいわば目に見えるものとして示されるからである。

Orationes 2.19.12

12

Ne vero quisquam ex regiae urbis primoribus poetam criminari posset quod contra patrias leges scribere esset ausus, et traditas olim a majoribus de diis opiniones everteret, veritatem de industria occultat.

PL 8, 456C

しかし、王都の指導者たちのうちの誰であれ、この詩人が父祖の法律に反して書くことをあえてした、また祖先たちからかつて伝えられた神々についての見解を覆した、と告発することのないように、彼は意図的に真理を隠しているのである。

Orationes 2.19.13

13

Notat enim, ut equidem censeo, beatum et salutare Servatoris nostri mysterium. Itaque, ut immanem hominum crudelitatem evitaret, audientium animos ad inolitam ipsis consuetudinem deduxit; aitque recens nato altaria ac templa esse exstruenda, et sacra facienda. Caetera quoque consentanea subjunxit; in gratiam eorum qui ita sentirent, ait enim:

PL 8, 456C

私が思うに、彼はここで我々の救い主の幸いなる救済の秘義を指し示しているのである。それゆえ、人々の恐るべき残虐さを避けるために、彼は聞く者たちの心を、彼らに根づいた習わしへと導き、生まれたばかりのこの子のために祭壇と神殿とが建てられ、祭儀が行われるべきである、と述べた。そして彼はさらに、それにふさわしい残りのことも付け加えた。そのように思う者たちに合わせて、彼はこう言うのである。