Orationes 2.26.1
QUOD DEUS CAUSA FUIT PIETATIS IMPERATORIS, ET QUOD EVENTUS PROSPEROS A DEO POSCERE, EIQUE ACCEPTOS FERRE DEBEMUS; SECUS AUTEM GESTA, NEGLIGENTIAE NOSTRAE IMPUTARE. [0475] Meam porro operam cum laudant, quae ex divini Numinis instinctu sumpsit exordium; an non aperte confirmant, fortium facinorum meorum Deum auctorem fuisse?
PL 8, 476A神が皇帝の敬虔の原因であったこと、また、我々は幸いな成り行きを神に求め、それを神に帰すべきであり、他方うまくいかなかった事柄は我々自身の怠慢に帰すべきであること。さて、人々が我が働きを、神なる神威の促しからその端緒を得たものとして讃えるとき、それは、私の勇敢な功業の創始者が神であったことを、公然と確証していることにならないだろうか。
Orationes 2.26.2
Ita certe. Dei enim proprium est optima quaeque agere, hominum vero obsequi. Illud porro optimum ac praestantissimum ministerium est, cum quis antequam manum operi admoveat, sedulo prospicit ut cuncta quam tutissime gerantur.
PL 8, 476Bまさしくそうである。というのも、最善のことを行うのは神に固有のことであり、それに従うのは人間のことだからである。さて、これこそ最善で最も優れた務めである。すなわち、人が事に手を下す前に、すべてが最も安全になされるよう、注意深く見通すことである。
Orationes 2.26.3
Norunt quidem omnes mortales harum manuum sanctissimum ministerium Deo debere cum pura ac sincera fide, et precibus ac supplicationibus cum manuum opera conjunctis, quicquid actum est pro hominum utilitate, feliciter esse confectum: quippe cum tantum utilitatis et privatim et publice in omnes redundaverit, quantum quisque tum sibi, tum necessariis suis optaverat.
PL 8, 476Bすべての死すべき者たちは、この手のこの上なく聖なる務めを神に負っていること、そして純粋で誠実な信仰と、手の働きに結びついた祈りと嘆願とをもって、人間の益のためになされたことは何であれ幸いに成し遂げられたことを、確かに知っている。実に、私事においても公けにおいても、おのおのがそのとき自分自身のため、また自らの近しい者たちのために望んだのと同じだけの益が、すべての者に溢れ流れたからである。
Orationes 2.26.4
Pugnas etiam viderunt, et spectatores fuerunt praelii, cum divina providentia victoriam populo largita est: animadverterunt faventem precibus nostris atque aspirantem Deum.
PL 8, 476C人々はまた、神の摂理が民に勝利を与えたときの戦いを見、その戦の目撃者となった。彼らは、我々の祈りに好意を示し、それに息吹きを与える神に気づいたのである。
Orationes 2.26.5
Quippe invicta res est, justa precatio, nec unquam voto suo excidit, qui sancte Deo supplicasset. Neque enim locus repulsae relinquitur, nisi quoties vacillaverit fides. Etenim Deus semper propitius adest, hominum probitatem benigno excipiens vultu.
PL 8, 477A実に、正しい祈りは不敗のものであり、聖なる仕方で神に嘆願した者が自らの願いにおいて外れることは決してない。というのも、信仰が揺らぐときを除いては、拒絶の余地は残されないからである。実に神は常に恵み深く臨在し、人間の正直さを慈しみ深い面持ちで受け入れる。
Orationes 2.26.6
Quamobrem interdum quidem labi humanum est; humanorum vero lapsuum nequaquam auctor est Deus.
PL 8, 477Aそれゆえ、時に過つのは人間的なことであるが、人間の過ちの創始者は決して神ではない。
Orationes 2.26.7
Quicumque ergo pietatem consectantur, gratias omnium Servatori, pro nostra suaque ipsorum salute, et pro Reipublicae prospero statu agere debent, sanctisque precibus et continuis supplicationibus Christum nobis propitium reddere, ut beneficia sua perpetua esse velit.
PL 8, 477Aそれゆえ、敬虔を追い求める者は誰であれ、我々自身の、また彼ら自身の救いのため、そして国家の繁栄のために、万人の救い主に感謝を捧げるべきであり、聖なる祈りと絶え間ない嘆願とによって、キリストが自らの恩恵を永続させることを望むよう、キリストを我々に恵み深いものとすべきである。
Orationes 2.26.8
Hic enim auxiliator invictus, et propugnator est justorum. Idem judex optimus, antesignanus immortalitatis, et vitae aeternae largitor.
PL 8, 477Bというのも、この方こそ不敗の援助者であり、義しき者たちの擁護者だからである。同じ方が、最善の審判者であり、不死の先導者であり、永遠の生命の授与者である。