Orationes 2.16.1
QUOD CHRISTI ADVENTUS PRAEDICTUS SIT A PROPHETIS, ET QUOD AD SIMULACRORUM ET URBIUM SIMULACRA COLENTIUM EVERSIONEM ORDINATUS FUERIT. [0443] Caeterum et passio illius jamdudum praenuntiata fuerat a prophetis, et corporalis ejusdem nativitas.
PL 8, 444Cキリストの到来が預言者たちによって予告されていたこと、また、それが偶像とその偶像を崇拝する都市とを覆すために定められていたこと。しかるに、キリストの受難も、その肉体としての誕生も、はやくから預言者たちによって予告されていた。
Orationes 2.16.2
Praedictum quoque fuerat tempus ipsum incarnationis, quo injustitiae et intemperantiae exorta germina, quae justis actibus et moribus nocent, e medio tollerentur; utque universus orbis prudentiae ac modestiae particeps fieret, lege scilicet quae a Servatore promulgata est in omnium fere mortalium mentibus praevalente, ac divini quidem numinis cultu confirmato, daemonum vero superstitione deleta.
PL 8, 444C受肉のその時そのものもまた予告されていた。その時に、正しい行いと習わしとを害する、不正と放縦とから生じた芽が取り除かれ、救い主によって公布された法がほとんどすべての死すべき者たちの心に行き渡ることによって、全世界が思慮と慎ましさとにあずかるようになり、神なる神威への礼拝が確立され、悪霊の迷信が滅ぼされるようになる、というのである。
Orationes 2.16.3
Quae quidem superstitio, non modo brutorum animalium, verum etiam humanorum corporum immolationes invexerat, et scelerata ararum piacula; quippe cum juxta leges Assyriorum et Aegyptiorum, aereis ac figlinis simulacris innocentes homines mactarentur.
PL 8, 445Aこの迷信は、無分別な動物のみならず、人間の肉体をも生贄として捧げることを持ち込み、祭壇での忌まわしい償いの供犠を持ち込んだ。実に、アッシリア人やエジプト人の法に従って、青銅や陶土の像に、罪なき人間たちが屠られていたのである。
Orationes 2.16.4
Unde et mercedem tali religione dignam retulerunt. Memphis, inquit, et Babylon vastabitur; et utraque deserta relinquetur cum diis patriis.
PL 8, 445Aそれゆえ彼らは、そのような宗教にふさわしい報いを受けた。「メンフィスも、バビロンも荒廃するであろう。そしていずれも父祖伝来の神々もろとも見捨てられ、荒れ果てたままにされるであろう」と言われている。
Orationes 2.16.5
Atque haec ego non auditione accepta commemoro, sed quae ipsemet praesens vidi, miserandae harum urbium sortis spectator factus.
PL 8, 445Aそして私は、これを人づてに聞いたこととして語るのではなく、私自身がその場に居合わせて見たこと、これらの都市の哀れな運命の目撃者となったこととして語るのである。
Orationes 2.16.6
Jacet deserta Memphis, illa potentissimi quondam regis Pharaonis sedes, quem superbia elatum Moses jussu Dei percussit, et exercitum illius multarum et maximarum gentium victorem, armis probe instructum ac munitum; non telorum ac jaculorum missilibus, sed pura duntaxat precatione et quieta supplicatione delevit.
PL 8, 445Bメンフィスは荒れ果てて横たわっている。かつて最も強大であったファラオ王の座であった地である。傲慢に高ぶったこの王を、モーセは神の命によって打ち、また多くの、この上なく大きな諸民族を征服した、武具をよく備え固めたその軍勢を、槍や投げ矢の飛び道具によってではなく、ただ純粋な祈りと静かな嘆願とによって滅ぼしたのである。