コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput VI 第II演説 第VI章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 412B · 22 sectiones

Orationes 2.6.1

1

DE FATO, ET QUOD FALSA SUNT QUAE DE EO DICUNTUR; IDQUE OSTENDITUR TUM EX LEGIBUS HUMANIS, TUM EX REBUS CREATIS, QUAE NON TEMERE, SED ORDINE MOVENTUR; HOC FACTO DECLARANTES CREATORIS PRAECEPTUM. [0411] Verum plerique homines minus prudentes hujus rerum omnium distinctionis atque ornatus causam naturae tribuunt: alii fato vel fortuito casui assignant, hujusmodi rerum potestatem fato adscribentes.

PL 8, 412B

運命について、また運命について語られていることが偽りであること。そのことは、人間の法からも、いいかげんにではなく秩序をもって動く被造物からも示され、この事実によって創造主の命令が明らかにされる。しかるに、大方の思慮浅き人々は、この万物の区分と秩序との原因を自然に帰し、ある者は運命あるいは偶然の巡り合わせに帰して、この種の事物に対する支配権を運命に負わせている。

Orationes 2.6.2

2

Neque intelligunt se, cum fatum nominant, nomen quidem proferre, sed nullum actum nullamque substantiam designare. Quid enim ipsum per se fatum esse possit, cum natura omnia procreaverit? aut quid censebimus esse naturam, si lex fati violari non potest?

PL 8, 412C

しかし彼らは、運命という名を口にしながら、名だけを口に出し、いかなる働きもいかなる実体をも指し示していないことに気づいていない。というのも、自然が万物を生み出したのだとすれば、運命そのものはそれ自体として何でありうるのか。あるいは、もし運命の法が犯されえないのだとすれば、我々は自然を何であると考えればよいのか。

Orationes 2.6.3

3

Sed et ex eo quod fatalis lex esse dicitur, cum omnis lex opus sit alicujus legislatoris, satis apparet fatum ipsum, si quidem lex est, Dei opus atque inventum esse. Cuncta igitur Deo subjecta sunt, nec quicquam est ejus potentiae expers.

PL 8, 413A

また、運命の法があると言われる以上、あらゆる法は何らかの立法者の業であるからには、運命そのものも、もしそれが法であるならば、神の業であり考案であることは十分に明らかである。されば、万物は神に服しており、神の力を免れるものは何一つない。

Orationes 2.6.4

4

Caeterum, fatum Dei voluntatem esse ac censeri minime improbamus. Sed quonam modo justitia, temperantia et reliquae virtutes fato existunt? Undenam vero contraria iisdem vitia, injustitia scilicet atque intemperantia?

PL 8, 413A

ところで、我々は、運命が神の意志であるとされることを、いささかも退けはしない。しかし、正義や節制やその他の徳は、いったいどのようにして運命から存在するというのか。また、それらの反対の悪徳、すなわち不正と無節制とは、いったいどこから来るのか。

Orationes 2.6.5

5

Nam malitia quidem ex voluntate nascitur; virtus vero nihil aliud est quam recta actio ad mores spectans?

PL 8, 413A

というのも、悪はまさに意志から生まれるものであるが、徳とは、道徳にかかわる正しい行いにほかならないのではないか。

Orationes 2.6.6

6

Quae autem ex bono animi proposito recte, vel quae secus fiunt, si alium atque alium exitum sortiuntur, prout fato aut fortunae visum est, jus omne, et suum cuique tribuere quomodo ex fato erit?

PL 8, 413A

しかるに、心の善き決意から正しく行われることも、そうでなく行われることも、もし運命や運によって異なる結末を割り当てられるのだとすれば、あらゆる正義も、各人にその当然の分を与えることも、いったいどうして運命から生じることになろうか。

Orationes 2.6.7

7

Jam vero leges, orationes ad virtutem hortantes et a vitiis deterrentes, laus item ac vituperatio, supplicia quoque et cuncta quibus homines ab improbitate revocantur et ad virtutem incitantur, quomodo ex fortuna ac temerario casu, ac non potius ex justitia, quae Dei providentis propria est, proficisci dicantur?

PL 8, 413B

さらに、法律も、徳へと勧め悪徳から遠ざける言論も、称賛と非難も、刑罰も、また人間を邪悪から呼び戻し徳へと駆り立てるあらゆるものも、いったいどうして、運や向こう見ずな偶然からではなく、むしろ摂理する神に固有の正義から発すると言われないのか。

Orationes 2.6.8

8

Etenim ille hominibus ea tribuit, quae merentur propter hanc aut illam vivendi rationem; ingruente interdum pestilentia, seditione, sterilitate; interdum ubertate frugum succedente; cunctisque his rebus tantum non edita voce diserte significantibus, hujusmodi omnia nostrae vivendi rationi aptissime convenire.

PL 8, 413B

というのも、神は、このような、あるいはあのような生き方のゆえに、人間にふさわしいものを与えるからである——あるときは疫病や内紛や不毛が襲いかかり、あるときは豊かな実りが続く。そしてこれらすべての事柄は、あたかも声を発して明言するかのように、こうしたすべてが我々の生き方にこの上なくふさわしく対応していることを示している。

Orationes 2.6.9

9

Quippe divina substantia hominum quidem probitate delectatur, omnem vero aversatur impietatem. Et sicut animum de se modice sentientem amplectitur, ita audaciam et arrogantiam altius quam animali convenit sese efferentem odio habet.

PL 8, 413B

すなわち、神なる実体は、人間の正直さを喜び、あらゆる不敬を忌み嫌う。そして、自分について慎み深く考える心を抱きしめる一方で、生き物にふさわしい程度を超えて高ぶる大胆さと傲慢とを憎むのである。

Orationes 2.6.10

10

Quarum rerum probationes, licet admodum perspicuae sint et ante oculos positae, tunc tamen manifestius elucent, quoties in nosmetipsos descendentes, mente in se collecta et quasi congregata, causam eorum expendimus.

PL 8, 413C

これらのことの証明は、はなはだ明白であり、目の前に置かれてはいるものの、我々自身のうちへと降り立ち、心を自分自身のうちに集め、いわば寄せ集めて、その原因を吟味するときにこそ、いっそう明らかに輝き出るのである。

Orationes 2.6.11

11

Quocirca vitam modeste ac placide instituere debemus, nec supra naturae nostrae conditionem animum attollere, verum id reputare, adesse semper nobis omnium actuum inspectorem Deum.

PL 8, 416A

それゆえ我々は、慎ましく穏やかに生を営むべきであり、我々の本性の境遇を超えて心を高ぶらせるべきではなく、むしろ、あらゆる行いを見張る神が、つねに我々のもとにいることを、心に留めるべきである。

Orationes 2.6.12

12

Verum alia quoque ratione expendamus, utrum omnium rerum ordinatio ac dispositio fortuito ac temerario casu constitisse recte dicatur.

PL 8, 416A

しかし、万物の秩序と配剤とが、偶然と向こう見ずな成り行きとによって成り立ったと正しく言えるかどうかを、別の観点からもさらに吟味してみよう。

Orationes 2.6.13

13

Num igitur sidera ac coelestia corpora, terram quoque et aquam, et ignem et aerem, ventos ac temporum vicissitudinem, aestatis atque hiemis tempestivos recursus; num, inquam, haec omnia temere ac fortuito contigisse potius, quam creata fuisse credendum est?

PL 8, 416A

そもそも、星々や天上の物体、また地と水、火と空気、風と季節の巡り、夏と冬との時宜にかなった巡り来——これら、いや繰り返し言うが、これらすべてが、創造されたのではなく、いいかげんに偶然によって生じたのだと信じるべきなのか。

Orationes 2.6.14

14

Quidam certe penitus mente capti, pleraque horum ab hominibus ad suum usum excogitata esse dicunt. Certe cum natura plurimas opes copiose suppeditet, concedamus, si placet, in rebus terrenis et corruptioni obnoxiis hanc sententiam ratione non carere.

PL 8, 416A

ある者たちは、まったく正気を失って、これらの多くが、人間が自分の用のために考え出したものだと言う。確かに、自然が実に多くの富を豊かに供給しているのだから、地上の、朽廃に服する事物についてなら、この見解にも一理あることを、よしとしよう。

Orationes 2.6.15

15

Quid res immortales atque immutabiles? suntne hominum inventa? Istorum et aliorum ejusmodi omnium, quae a nostris sensibus semota sola intelligentia comprehendi possunt, non homo animal materia concretum, sed intelligibilis et aeterna Dei substantia procreatrix est.

PL 8, 416B

だが、不死にして不変なる事物についてはどうか。それらもまた人間の考案物であろうか。これらのものも、我々の感覚から離れ、ただ知性によってのみ把握されうる他のすべての同種のものも、その生み出す者は、質料から成る動物たる人間ではなく、知性によって捉えられ、永遠なる神の実体なのである。

Orationes 2.6.16

16

Quin etiam ordinationis illius ratio opus est providentiae; quod dies solis radiis illustratus resplendet, et eodem occidente succedit nox; cumque successerit, non prorsus obscura relinquitur, ob astrorum chorum.

PL 8, 416B

それどころか、あの秩序立ての理は、摂理の業である。すなわち、昼は太陽の光に照らされて輝き、その太陽が沈むと夜がこれに続く。そして夜が続いても、星々の群れのゆえに、まったき闇のままに残されることはない。

Orationes 2.6.17

17

Jam quid dicemus de luna, quae cum a sole plurimum recesserit, ex adverso ipsi opposita pleno orbe completur, minuitur vero, quoties propius ei conjungitur? An non haec intelligentiam Dei solertiamque declarant?

PL 8, 416B

さて、月についてはどう言うべきか。太陽から最も遠ざかるとき、太陽の真向かいに対座して満月となり、太陽に近づくたびに欠けてゆく。これらは、神の知性と巧みさとを示しているのではないか。

Orationes 2.6.18

18

Ad haec solis opportunus calor, qui maturitatem fructibus confert; ventorum flatus, qui ad anni temperiem plurimum valent; imbrium refrigeratio et admirabilis concentus quo haec omnia certa lege ac ratione gubernantur, denique ordo ille perpetuus planetarum, statis temporibus ad eumdem locum recurrentium, numquid non manifeste testantur jussionem Dei, et perfectum obsequium astrorum legi divinae obtemperantium?

PL 8, 416C

さらに、果実に熟成をもたらす太陽の時宜にかなった熱、年の気候を大いに整える風の吹きよう、雨の涼しさ、そしてこれらすべてを定まった法と理とによって治める驚くべき調和、そして最後に、定まった時に同じ場所へと巡り戻る惑星たちの永遠の秩序——これらは、神の命令と、神の法に従う星々の完全な服従とを、はっきりと証ししているのではないか。

Orationes 2.6.19

19

Praeterea montium supercilia, et vallium concavi recessus, et camporum late patentium aequabilis planities, utrum absque Dei providentia existere videntur? Quarum rerum non aspectus modo pergratus est, sed etiam usus longe jucundissimus.

PL 8, 416C

さらに、山々の眉のごとき稜線、谷々のくぼんだ奥まり、広く開けた野の平らかな広がりは、神の摂理なしに存在すると見えるであろうか。これらのものは、その眺めが快いだけでなく、その用いられ方もまた、はるかに喜ばしいものである。

Orationes 2.6.20

20

Jam aquarum ac terrae spatia atque discidia, partim ad agriculturam idonea, partim ad ea quibus caremus ex peregrinis regionibus subvehenda, nonne accuratam et exactam divini numinis providentiam apertissime demonstrant?

PL 8, 417A

さて、水と陸との広がりと隔たりも、一方は農耕にふさわしく、他方は我々に欠けているものを異国から運び入れるのにふさわしい——これらはまさしく、神威の綿密で精確な摂理を、この上なく明らかに示しているのではないか。

Orationes 2.6.21

21

Montes enim aquam in se continent; quam ubi subjecta planities excepit, ejusque irrigatione agros abunde recreavit, id quod residuum est effundit in mare; mare vero transmittit oceano.

PL 8, 417A

というのも、山々はその内に水を蓄え、その水を麓の平地が受け取ると、その灌漑によって畑を豊かに潤し、残った分を海へと注ぎ出す。そして海はそれを大洋へと送り渡すのである。

Orationes 2.6.22

22

Et audemus adhuc nihilominus affirmare haec omnia casu ac temere fieri; cum tamen nullo modo designemus qua specie aut forma praeditus sit casus; res quae nec intelligentia nec sensu subsistit, sed solum est inanis sonus nominis sine re, auribus nostris circumstrepens.

PL 8, 417A

それでもなお我々は、これらすべてが偶然によっていいかげんに起こるのだと、あえて言い張ろうとする。しかも、その偶然というものがいったいいかなる種類、いかなる形を具えているのか、まったく指し示すこともできないままに。それは知性にも感覚にも立脚せず、ただ、実体を伴わぬ名の空しい響きとして、我々の耳のまわりに鳴り響くだけのものなのである。