コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Orationes

Oratio II, Caput V 第II演説 第V章

Constantine the Great · Orationes · PL 8, 409B · 11 sectiones

Orationes 2.5.1

1

QUOD CHRISTUS FILIUS DEI CUNCTA CONDIDIT, ET CERTUM VITAE SPATIUM SINGULIS CONSTITUIT. [0409] Sed cur verum Deum laudaturus impuris verbis linguam polluo? Prius igitur amaram illam potionem pura obducta potione diluere constitui.

PL 8, 409B

神の子キリストが万物を創造し、おのおのに定まった生の期間を定めたこと。しかし、真の神を讃えようとしながら、なぜ私は汚れた言葉で舌を汚すのか。そこでまず、あの苦い飲み物を、清い飲み物を注ぎかけて薄めることに決めた。

Orationes 2.5.2

2

Purus autem potus hauritur ex perenni fonte virtutum illius quem celebramus Dei. Equidem mei privati officii esse duco, Christum tum vitae sanctimonia, tum gratiarum actione, quae pro multis et maximis beneficiis ei a nobis debetur, praedicare.

PL 8, 409C

清い飲み物は、我々が讃える神の諸力の尽きせぬ泉から汲み出される。私は、キリストを、自らの生の聖さによっても、また、我々が彼に負う数多くの、この上なく大きな恩恵に対する感謝の行為によっても、宣べ伝えることを、私自身の務めであると考える。

Orationes 2.5.3

3

Hunc ergo hujus universi constituisse principia, et hominum creationem certa lege ac ratione dimensum excogitasse dico.

PL 8, 409C

されば私は言う。この方こそが、この宇宙の諸原理を打ち立て、人間の創造を、定まった法と理とをもって測り、思案したのである、と。

Orationes 2.5.4

4

Et illos quidem recens in lucem editos statim in beatum quemdam locum, et floribus omnique fructuum copia refertum transtulit, et boni malique imperitos initio esse voluit.

PL 8, 409C

そして、光のもとに生み出されたばかりの彼らを、直ちにある祝福された場所——花々とあらゆる果実の豊かさとに満ちた場所——へと移し、初めは善悪を知らぬ者としておくことを望んだ。

Orationes 2.5.5

5

Tandem vero convenientem animalibus ratione praeditis sedem in terra constituit, ac tunc demum bonorum malorumque notitiam iisdem utpote ratione praeditis aperuit.

PL 8, 412A

しかしついに、理性を具えた生き物にふさわしい住まいを地上に定め、そのとき初めて、理性を具えた者としての彼らに、善悪の知識を開き示した。

Orationes 2.5.6

6

Tunc etiam humanum genus jussit augeri, totumque illud spatium, quod salubre et morborum expers oceani ambitu terminatur, habitari coeptum. Cum autem humanum genus ita cresceret, artes ad hujus vitae usum necessariae repertae sunt.

PL 8, 412A

そのときまた、人類が増えるよう命じ、大洋の周りに限られ、健やかで病から免れたその全領域が、住まわれ始めた。そして人類がこのように増えるにつれて、この生に必要な技芸が見出されるに至った。

Orationes 2.5.7

7

Sed et bruta animalia perinde crevere, cum in unoquoque genere propria quaedam vis ac virtus a natura insita deprehenderetur.

PL 8, 412A

また、もの言わぬ動物たちも同じように増えた。それぞれの種には、自然によって植え付けられた固有の力と働きとが見て取られた。

Orationes 2.5.8

8

In mansuetis quidem mite ingenium et obsequens homini; in feris vero robur ac velocitas, et naturalis quaedam providentia qua se ex periculis eripiant.

PL 8, 412A

飼いならされうる動物には、穏やかな気性と人間に従順な性質とが、猛獣には、強さと速さと、危難から身を逃れるための自然な用心深さとが、それぞれ備わっていた。

Orationes 2.5.9

9

Ac mansuetorum quidem animalium omnium curam ac tutelam Deus hominibus attribuit, adversus feras veluti certamen quoddam instituit.

PL 8, 412B

そして神は、飼いならされうる動物たちすべての世話と保護とを人間に委ね、猛獣に対しては、いわば一つの闘いを人間のために定めた。

Orationes 2.5.10

10

Posthaec avium genus formavit, numero quidem copiosum, natura vero ac specie multiplex; insigni colorum varietate, et naturali quadam musicae scientia praeditum.

PL 8, 412B

その後、神は鳥の種族を形づくった。数において豊かで、性質と姿とにおいて多様であり、際立った色彩の変化と、生まれながらのある種の音楽の知識とを具えたものであった。

Orationes 2.5.11

11

Caetera item quae totius mundi ambitu continentur, cum pulcherrime distinxisset, cunctisque fatalem vitae terminum definiisset, universi fabricam omnibus ornamentis decoratam absolvit.

PL 8, 412B

同様に、全世界の広がりのうちに含まれる他のすべてのものを、この上なく美しく区分し、そのすべてに定められた生の終わりを定めたのち、神はあらゆる装飾で飾られた宇宙の造作を完成した。