Orationes 2.3.1
QUOD DEUS PATER EST VERBI, ET OMNIUM RERUM OPIFEX, ET QUOD NULLO MODO RES POSSENT CONSISTERE, SI DIVERSAE ESSENT EARUM CAUSAE. [0405] Bonum illud quod omnia appetunt, cum suapte natura semper Deus sit, ortum non habet, ac proinde nec principium.
PL 8, 405B神は言葉の父であり万物の造り主であること、また、もし万物の原因が異なるものであったならば、事物は決して成り立ちえなかったであろうこと。万物が求めるかの善は、その本性上つねに神であるがゆえに、生成を持たず、それゆえ始まりも持たない。
Orationes 2.3.2
Ipse vero omnium quae gignuntur principium est. Qui autem ex ipso processit, rursus cum ipso conjungitur atque unitur; quippe cum disjunctio atque conjunctio non locorum spatiis, sed intellectu duntaxat in illo perficiatur.
PL 8, 405Bしかるに神自身は、生じるすべてのものの始まりである。神から出た者は、再び神と結び合わされ、一つになる。というのも、分離と結合とは、場所の隔たりによってではなく、ただ知性においてのみ、神のうちに成し遂げられるからである。
Orationes 2.3.3
Neque enim ullo paternorum viscerum damno foetus ille constitit, sicut ea quae ex semine nascuntur, sed divinae providentiae dispositione editus est Servator, qui huic aspectabili mundo, et cunctis quae in eo fabricatae sunt rebus atque operibus praesideret.
PL 8, 405Cというのも、その子は、種から生まれるもののように、父なる胎の何らかの損失をもって成ったのではなく、神の摂理の配剤によって、この目に見える世界と、そのうちに造られたすべての事物と業とを司るべき救い主として、生み出されたのである。
Orationes 2.3.4
Omnibus igitur quae mundi complexu continentur, subsistendi ac vivendi hinc suppetit causa. Hinc anima, hinc sensus omnis, et facultates quibus ea quae a sensibus significata sunt consummantur. Quidnam igitur haec concludit oratio?
PL 8, 405Cされば、世界という抱擁のうちに含まれるすべてのものにとって、存立し、生きることの原因はここに存する。ここから魂が、ここから一切の感覚が、また感覚によって示されたことどもを成就する諸能力が生じる。さて、この論はいったい何を結論するのか。
Orationes 2.3.5
Unum scilicet esse omnium praesidem, cunctaque ejus unius dominio subjacere, tam coelestia quam terrena, naturalia quoque et organica corpora.
PL 8, 408Aすなわち、万物の支配者はただひとりであり、天のものも地のものも、自然のものも器官を備えたる物体も、すべてはこのただひとりの支配のもとに服している、ということである。
Orationes 2.3.6
Nam si harum rerum quae innumerabiles sunt dominium non penes unum, sed penes multos resideret, sortitio ac divisio elementorum, ut est in veteribus fabulis, invidia ac plus habendi cupiditas, omni virium nisu superare contendens, consonam omnium rerum concordiam perturbaret; singulis videlicet eam quam sortiti essent portionem diversa ratione administrantibus.
PL 8, 408Aというのも、もしこれら数え切れぬ事物の支配権が、ただひとりの手にではなく、多くの者の手に分かれてあるとすれば——古い作り話にあるような元素の籤分けと分割とにおいてのように——妬みと、より多く持とうとする欲望とが、あらゆる力の限りをもって相手を凌ごうと争い、万物の調和した一致を乱すことになるであろう。それぞれの者が、籤で得た自分の分を、めいめい異なる仕方で治めることになるからである。
Orationes 2.3.7
Verum ex eo quod universus hic mundus uno semper eodemque modo se habet, satis convincitur non sine providentia id geri, nec fortuito casu id contigisse. Quis vero universae materiae opificem unquam agnovisset?
PL 8, 408Aしかるに、この世界全体がつねに変わらず同じ仕方であり続けているという事実からして、これが摂理なしに行われているのではなく、偶然によって起こったのでもないことは、十分に確証される。だが、いったい誰が、全質料の造り主を知ることができたであろうか。
Orationes 2.3.8
Cuinam primo, cuinam postremo allegandae essent preces et supplicationes? Qui fieri posset ut unum eorum colere aggressus, in reliquos impius non essem?
PL 8, 408A誰にまず、誰に最後に、祈りと嘆願とを捧げるべきであろうか。もし私がそのうちの一柱を崇拝しようと試みたなら、他のすべてに対して不敬とならずにいることが、どうしてできようか。
Orationes 2.3.9
An si forte quidpiam ad vitam hanc necessarium postulavero, ei quidem Deo qui mihi opem tulerit gratias acturus sum, illi vero qui mihi adversatus fuerit conviciaturus? Quem vero obsecraturus sum, ut mihi calamitatis causam aperiat, meque ea liberet?
PL 8, 408Bあるいは、もしこの生に必要な何かを求めたとして、私を助けてくれたその神には感謝を捧げ、私に逆らったその神を罵るべきであろうか。では私は、災いの原因を私に明らかにし、そこから私を解き放ってくれるように、いったい誰に嘆願すべきなのか。
Orationes 2.3.10
Ponamus per oracula ac vaticinia nobis datum esse responsum, haec vero non esse sita in ipsorum potestate, sed ad alium Deum pertinere. Quae igitur misericordia, quae Dei erga hominem providentia?
PL 8, 408B神託と予言とによって我々に答えが与えられ、それが、これらのことは彼ら自身の権力のうちにはなく、別の神に属する、というものであったと仮定しよう。そうであれば、いったいいかなる慈しみが、いかなる神の人間に対する摂理があろうか。
Orationes 2.3.11
Nisi forte aliquis ex illis paulo humanior, adversus alterum qui nulla erga homines benevolentia affectus est, violentius commotus opem tulerit.
PL 8, 408Bただ、彼らのうちのやや人情に厚い者が、人間に対して何の好意も抱かない別の神に対して、激しく心を動かされ、助けをもたらす場合を除いては。
Orationes 2.3.12
Irae porro et simultates et convicia; omnium denique rerum perturbatio ex eo sequerentur, dum suas quisque partes minime ageret, et prae cupiditate suis rebus non contentus alienas invaderet. Quid postea?
PL 8, 408Bそこからさらに、怒りと確執と罵り合いとが生じ、ついには万事の混乱が続くことになろう。おのおのが自分の分をまったく果たさず、欲望のあまり自分の持ち分に満足せず、他人の持ち分にまで侵入するからである。その後はどうなるか。
Orationes 2.3.13
Certe haec coelestium discordia inferioribus ac terrenis rebus perniciem allatura esset; tempestatum ordine ac vicissitudine, et fructuum qui singulis anni temporibus provenire solent utilitate penitus sublata; sublata etiam die, et quae diem excipit nocturna quiete. Sed de his satis. Redeamus nunc ad eas rationes quae refutari nullatenus possunt.
PL 8, 408C確かに、この天上の者たちの不和は、下界の地上の事物に破滅をもたらすことになろう。季節の秩序と巡りとが、また年々の各時節に実る果実の恵みとが、まったく失われ、昼さえも失われ、昼の後に続く夜の憩いさえも失われるであろう。しかし、これについてはこれで十分である。今は、いかようにも論駁されえない論拠へと立ち返ることにしよう。